De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  2. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  3. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  4. rem prohibere queat per se transire meantem,
  5. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  6. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  7. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  8. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  9. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  10. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  11. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  12. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  13. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  14. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  15. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  16. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  17. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  18. discidio potis est seiungi seque gregari,
  19. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  20. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  21. servitium contra paupertas divitiaeque,
  22. libertas bellum concordia cetera quorum
  23. adventu manet incolumis natura abituque,
  24. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  25. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  26. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  27. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  28. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  29. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  30. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  31. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  32. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  33. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  34. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  35. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  36. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  37. denique materies si rerum nulla fuisset
  38. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  39. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  40. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  41. clara accendisset saevi certamina belli
  42. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  43. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  44. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  45. non ita uti corpus per se constare neque esse
  46. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  47. sed magis ut merito possis eventa vocare
  48. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  49. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  50. partim concilio quae constant principiorum.
  51. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  52. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  53. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  54. in rebus solido reperiri corpore posse.
  55. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  56. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  57. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  58. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  59. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  60. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  61. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  62. sensimus infuso lympharum rore superne.
  63. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  64. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  65. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  66. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  67. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  68. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  69. Principio quoniam duplex natura duarum
  70. dissimilis rerum longe constare repertast,
  71. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  72. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  73. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  74. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  75. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  76. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  77. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  78. materiem circum solidam constare necessest;
  79. nec res ulla potest vera ratione probari
  80. corpore inane suo celare atque intus habere,
  81. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  82. id porro nihil esse potest nisi materiai
  83. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  84. materies igitur, solido quae corpore constat,
  85. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  86. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  87. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  88. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  89. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  90. alternis igitur ni mirum corpus inani
  91. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  92. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  93. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  94. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  95. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  96. nec ratione queunt alia temptata labare;
  97. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  98. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  99. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  100. nec capere umorem neque item manabile frigus
  101. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  102. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  103. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  104. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  105. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  106. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  107. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  108. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  109. at quoniam supra docui nil posse creari
  110. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  111. esse inmortali primordia corpore debent,
  112. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  113. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  114. sunt igitur solida primordia simplicitate
  115. nec ratione queunt alia servata per aevom
  116. ex infinito iam tempore res reparare.
  117. denique si nullam finem natura parasset
  118. frangendis rebus, iam corpora materiai
  119. usque redacta forent aevo frangente priore,
  120. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  121. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  122. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  123. quam rursus refici; qua propter longa diei
  124. infinita aetas ante acti temporis omnis
  125. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  126. numquam relicuo reparari tempore posset.
  127. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  128. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  129. et finita simul generatim tempora rebus
  130. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  131. Huc accedit uti, solidissima materiai
  132. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  133. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  134. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  135. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  136. at contra si mollia sint primordia rerum,
  137. unde queant validi silices ferrumque creari,
  138. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  139. principio fundamenti natura carebit.
  140. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  141. quorum condenso magis omnia conciliatu
  142. artari possunt validasque ostendere viris.
  143. porro si nullast frangendis reddita finis
  144. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  145. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  146. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  147. at quoniam fragili natura praedita constant,
  148. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  149. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  150. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  151. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  152. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  153. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  154. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  155. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  156. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  157. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  158. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  159. commutari aliqua possent ratione revicta,
  160. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  161. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  162. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  163. nec totiens possent generatim saecla referre
  164. naturam mores victum motusque parentum.
  165. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  166. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  167. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  168. et minima constat natura nec fuit umquam
  169. per se secretum neque post hac esse valebit,
  170. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  171. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  172. agmine condenso naturam corporis explent;
  173. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  174. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  175. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  176. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  177. non ex illorum conventu conciliata,
  178. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  179. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  180. concedit natura reservans semina rebus.
  181. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  182. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  183. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  184. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  185. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  186. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  187. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  188. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  189. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  190. credere posse animum, victus fateare necessest
  191. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  192. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  193. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  194. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  195. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  196. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  197. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  198. non possunt ea quae debet genitalis habere
  199. materies, varios conexus pondera plagas
  200. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  201. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  202. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  203. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  204. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  205. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  206. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  207. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  208. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  209. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  210. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  211. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  212. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  213. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  214. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  215. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  216. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  217. languidior porro disiectis disque supatis.
  218. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  219. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  220. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  221. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  222. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  223. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  224. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  225. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  226. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  227. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  228. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  229. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  230. ut videas non e stipatis partibus esse.
  231. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  232. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  233. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  234. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  235. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  236. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  237. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  238. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  239. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  240. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  241. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  242. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  243. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  244. naturam res et convertunt corpora sese,
  245. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  246. nil referret enim quaedam decedere, abire
  247. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  248. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  249. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  250. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  251. concursus motus ordo positura figurae
  252. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  253. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  254. praeterea rei quae corpora mittere possit
  255. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  256. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  257. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  258. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  259. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  260. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  261. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  262. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  263. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  264. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  265. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  266. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  267. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  268. et velit ardoris naturam linquere solam,
  269. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  270. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  271. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  272. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  273. et qui principium gignundis aera rebus
  274. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  275. fingere res ipsum per se terramve creare
  276. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  277. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  278. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  279. aera iungentes igni terramque liquori,
  280. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  281. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  282. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  283. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  284. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  285. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  286. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  287. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  288. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  289. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  290. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  291. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  292. quae cum magna modis multis miranda videtur
  293. gentibus humanis regio visendaque fertur
  294. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  295. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  296. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  297. carmina quin etiam divini pectoris eius
  298. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  299. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  300. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  301. partibus egregie multis multoque minores,
  302. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  303. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  304. sanctius et multo certa ratione magis quam
  305. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  306. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  307. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  308. Primum quod motus exempto rebus inani
  309. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  310. aera solem ignem terras animalia frugis
  311. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  312. deinde quod omnino finem non esse secandis
  313. corporibus facient neque pausam stare fragori
  314. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  315. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  316. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  317. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  318. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  319. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  320. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  321. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  322. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  323. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  324. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  325. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  326. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  327. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  328. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  329. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  330. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  331. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  332. quam contra res illorum retroque putari?
  333. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  334. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  335. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  336. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  337. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  338. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  339. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  340. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  341. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  342. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  343. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  344. at primordia gignundis in rebus oportet
  345. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  346. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  347. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  348. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  349. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  350. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  351. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  352. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  353. nec cessare haec inter se mutare, meare
  354. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  355. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  356. immutabile enim quiddam superare necessest,
  357. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  358. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  359. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  360. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  361. in commutatum veniunt, constare necessest
  362. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  363. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  364. quin potius tali natura praedita quaedam
  365. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  366. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  367. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  368. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  369. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  370. aeris e terra res omnis crescere alique;
  371. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  372. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  373. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  374. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  375. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  376. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  377. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  378. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  379. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  380. ni mirum quia multa modis communia multis
  381. multarum rerum in rebus primordia mixta
  382. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  383. atque eadem magni refert primordia saepe
  384. cum quibus et quali positura contineantur
  385. et quos inter se dent motus accipiantque;
  386. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  387. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  388. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  389. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  390. multa elementa vides multis communia verbis,
  391. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  392. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  393. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  394. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  395. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  396. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  397. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  398. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  399. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  400. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  401. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  402. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  403. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  404. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  405. ex aurique putat micis consistere posse
  406. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  407. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  408. cetera consimili fingit ratione putatque.
  409. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  410. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  411. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  412. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  413. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  414. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  415. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  416. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  417. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  418. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  419. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  420. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  421. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  422. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  423. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  424. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  425. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  426. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  427. * * *
  428. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  429. esse et habere in se nervorum corpora parva
  430. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  431. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  432. ex alienigenis rebus constare putetur,
  433. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  434. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  435. si sunt in terris, terram constare necessest
  436. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  437. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  438. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  439. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  440. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  441. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  442. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  443. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  444. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  445. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  446. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  447. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  448. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  449. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  450. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  451. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  452. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  453. et latices dulcis guttas similique sapore
  454. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  455. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  456. herbarum genera et fruges frondesque videri
  457. dispertita inter terram latitare minute,
  458. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  459. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  460. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  461. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  462. verum semina multimodis inmixta latere
  463. multarum rerum in rebus communia debent.
  464. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  465. arboribus vicina cacumina summa terantur
  466. inter se validis facere id cogentibus austris,
  467. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  468. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  469. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  470. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  471. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  472. non possent ullum tempus celarier ignes,
  473. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  474. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  475. permagni referre eadem primordia saepe
  476. cum quibus et quali positura contineantur
  477. et quos inter se dent motus accipiantque,
  478. atque eadem paulo inter se mutata creare
  479. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  480. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  481. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  482. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  483. si fieri non posse putas, quin materiai
  484. corpora consimili natura praedita fingas,
  485. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  486. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  487. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  488. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  489. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  490. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  491. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  492. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  493. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  494. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  495. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  496. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  497. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  498. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  499. religionum animum nodis exsolvere pergo,