De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. talibus in rebus communi desse saluti.
  2. omnis enim per se divum natura necessest
  3. immortali aevo summa cum pace fruatur
  4. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  5. nam privata dolore omni, privata periclis,
  6. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  7. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  8. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  9. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  10. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  11. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  12. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  13. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  14. unde omnis natura creet res, auctet alatque,