De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  2. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  3. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  4. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  5. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  6. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  7. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  8. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  9. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  10. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  11. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  12. rem prohibere queat per se transire meantem,
  13. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  14. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  15. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  16. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  17. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  18. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  19. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  20. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  21. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  22. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  23. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  24. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  25. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  26. discidio potis est seiungi seque gregari,
  27. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  28. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  29. servitium contra paupertas divitiaeque,
  30. libertas bellum concordia cetera quorum
  31. adventu manet incolumis natura abituque,
  32. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  33. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  34. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  35. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  36. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  37. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  38. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  39. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  40. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  41. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  42. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  43. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  44. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  45. denique materies si rerum nulla fuisset
  46. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  47. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  48. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  49. clara accendisset saevi certamina belli
  50. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  51. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  52. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  53. non ita uti corpus per se constare neque esse
  54. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  55. sed magis ut merito possis eventa vocare
  56. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  57. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  58. partim concilio quae constant principiorum.
  59. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  60. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  61. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  62. in rebus solido reperiri corpore posse.
  63. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  64. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  65. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  66. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  67. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  68. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  69. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  70. sensimus infuso lympharum rore superne.
  71. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  72. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  73. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  74. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  75. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  76. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  77. Principio quoniam duplex natura duarum
  78. dissimilis rerum longe constare repertast,
  79. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  80. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  81. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  82. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  83. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  84. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  85. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  86. materiem circum solidam constare necessest;
  87. nec res ulla potest vera ratione probari
  88. corpore inane suo celare atque intus habere,
  89. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  90. id porro nihil esse potest nisi materiai
  91. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  92. materies igitur, solido quae corpore constat,
  93. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  94. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  95. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  96. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  97. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  98. alternis igitur ni mirum corpus inani
  99. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  100. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  101. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  102. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  103. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  104. nec ratione queunt alia temptata labare;
  105. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  106. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  107. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  108. nec capere umorem neque item manabile frigus
  109. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  110. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  111. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  112. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  113. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  114. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  115. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  116. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  117. at quoniam supra docui nil posse creari
  118. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  119. esse inmortali primordia corpore debent,
  120. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  121. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  122. sunt igitur solida primordia simplicitate
  123. nec ratione queunt alia servata per aevom
  124. ex infinito iam tempore res reparare.
  125. denique si nullam finem natura parasset
  126. frangendis rebus, iam corpora materiai
  127. usque redacta forent aevo frangente priore,
  128. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  129. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  130. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  131. quam rursus refici; qua propter longa diei
  132. infinita aetas ante acti temporis omnis
  133. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  134. numquam relicuo reparari tempore posset.
  135. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  136. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  137. et finita simul generatim tempora rebus
  138. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  139. Huc accedit uti, solidissima materiai
  140. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  141. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  142. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  143. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  144. at contra si mollia sint primordia rerum,
  145. unde queant validi silices ferrumque creari,
  146. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  147. principio fundamenti natura carebit.
  148. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  149. quorum condenso magis omnia conciliatu
  150. artari possunt validasque ostendere viris.
  151. porro si nullast frangendis reddita finis
  152. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  153. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  154. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  155. at quoniam fragili natura praedita constant,
  156. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  157. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  158. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  159. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  160. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  161. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  162. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  163. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  164. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  165. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  166. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  167. commutari aliqua possent ratione revicta,
  168. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  169. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  170. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  171. nec totiens possent generatim saecla referre
  172. naturam mores victum motusque parentum.
  173. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  174. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  175. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  176. et minima constat natura nec fuit umquam
  177. per se secretum neque post hac esse valebit,
  178. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  179. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  180. agmine condenso naturam corporis explent;
  181. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  182. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  183. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  184. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  185. non ex illorum conventu conciliata,
  186. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  187. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  188. concedit natura reservans semina rebus.
  189. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  190. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  191. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  192. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  193. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  194. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  195. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  196. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  197. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  198. credere posse animum, victus fateare necessest
  199. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  200. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  201. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  202. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  203. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  204. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  205. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  206. non possunt ea quae debet genitalis habere
  207. materies, varios conexus pondera plagas
  208. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  209. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  210. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  211. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  212. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  213. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  214. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  215. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  216. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  217. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  218. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  219. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  220. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  221. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  222. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  223. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  224. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  225. languidior porro disiectis disque supatis.
  226. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  227. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  228. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  229. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  230. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  231. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  232. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  233. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  234. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  235. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  236. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  237. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  238. ut videas non e stipatis partibus esse.
  239. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  240. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  241. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  242. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  243. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  244. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  245. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  246. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  247. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  248. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  249. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  250. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  251. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  252. naturam res et convertunt corpora sese,
  253. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  254. nil referret enim quaedam decedere, abire
  255. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  256. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  257. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  258. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  259. concursus motus ordo positura figurae
  260. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  261. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  262. praeterea rei quae corpora mittere possit
  263. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  264. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  265. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  266. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  267. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  268. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  269. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  270. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  271. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  272. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  273. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  274. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  275. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  276. et velit ardoris naturam linquere solam,
  277. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  278. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  279. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  280. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  281. et qui principium gignundis aera rebus
  282. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  283. fingere res ipsum per se terramve creare
  284. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  285. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  286. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  287. aera iungentes igni terramque liquori,
  288. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  289. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  290. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  291. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  292. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  293. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  294. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  295. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  296. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  297. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  298. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  299. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  300. quae cum magna modis multis miranda videtur
  301. gentibus humanis regio visendaque fertur
  302. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  303. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  304. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  305. carmina quin etiam divini pectoris eius
  306. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  307. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  308. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  309. partibus egregie multis multoque minores,
  310. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  311. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  312. sanctius et multo certa ratione magis quam
  313. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  314. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  315. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  316. Primum quod motus exempto rebus inani
  317. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  318. aera solem ignem terras animalia frugis
  319. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  320. deinde quod omnino finem non esse secandis
  321. corporibus facient neque pausam stare fragori
  322. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  323. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  324. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  325. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  326. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  327. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  328. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  329. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  330. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  331. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  332. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  333. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  334. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  335. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  336. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  337. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  338. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  339. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  340. quam contra res illorum retroque putari?
  341. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  342. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  343. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  344. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  345. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  346. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  347. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  348. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  349. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  350. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  351. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  352. at primordia gignundis in rebus oportet
  353. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  354. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  355. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  356. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  357. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  358. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  359. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  360. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  361. nec cessare haec inter se mutare, meare
  362. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  363. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  364. immutabile enim quiddam superare necessest,
  365. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  366. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  367. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  368. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  369. in commutatum veniunt, constare necessest
  370. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  371. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  372. quin potius tali natura praedita quaedam
  373. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  374. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  375. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  376. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  377. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  378. aeris e terra res omnis crescere alique;
  379. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  380. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  381. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  382. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  383. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  384. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  385. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  386. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  387. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  388. ni mirum quia multa modis communia multis
  389. multarum rerum in rebus primordia mixta
  390. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  391. atque eadem magni refert primordia saepe
  392. cum quibus et quali positura contineantur
  393. et quos inter se dent motus accipiantque;
  394. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  395. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  396. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  397. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  398. multa elementa vides multis communia verbis,
  399. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  400. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  401. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  402. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  403. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  404. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  405. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  406. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  407. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  408. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  409. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  410. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  411. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  412. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  413. ex aurique putat micis consistere posse
  414. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  415. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  416. cetera consimili fingit ratione putatque.
  417. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  418. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  419. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  420. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  421. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  422. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  423. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  424. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  425. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  426. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  427. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  428. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  429. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  430. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  431. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  432. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  433. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  434. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  435. * * *
  436. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  437. esse et habere in se nervorum corpora parva
  438. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  439. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  440. ex alienigenis rebus constare putetur,
  441. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  442. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  443. si sunt in terris, terram constare necessest
  444. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  445. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  446. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  447. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  448. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  449. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  450. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  451. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  452. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  453. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  454. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  455. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  456. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  457. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  458. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  459. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  460. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  461. et latices dulcis guttas similique sapore
  462. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  463. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  464. herbarum genera et fruges frondesque videri
  465. dispertita inter terram latitare minute,
  466. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  467. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  468. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  469. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  470. verum semina multimodis inmixta latere
  471. multarum rerum in rebus communia debent.
  472. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  473. arboribus vicina cacumina summa terantur
  474. inter se validis facere id cogentibus austris,
  475. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  476. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  477. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  478. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  479. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  480. non possent ullum tempus celarier ignes,
  481. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  482. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  483. permagni referre eadem primordia saepe
  484. cum quibus et quali positura contineantur
  485. et quos inter se dent motus accipiantque,
  486. atque eadem paulo inter se mutata creare
  487. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  488. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  489. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  490. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  491. si fieri non posse putas, quin materiai
  492. corpora consimili natura praedita fingas,
  493. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  494. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  495. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  496. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  497. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  498. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  499. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  500. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  501. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  502. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  503. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  504. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  505. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  506. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  507. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  508. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  509. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  510. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  511. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  512. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  513. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  514. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  515. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  516. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  517. sed potius tali facto recreata valescat,
  518. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  519. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  520. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  521. carmine Pierio rationem exponere nostram
  522. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  523. si tibi forte animum tali ratione tenere
  524. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  525. naturam rerum, qua constet compta figura.
  526. Sed quoniam docui solidissima materiai
  527. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  528. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  529. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  530. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  531. pervideamus utrum finitum funditus omne
  532. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  533. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  534. finitumst; namque extremum debebat habere.
  535. extremum porro nullius posse videtur
  536. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  537. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  538. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,