De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  2. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  3. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  4. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  5. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  6. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  7. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  8. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  9. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  10. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  11. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  12. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  13. rem prohibere queat per se transire meantem,
  14. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  15. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  16. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  17. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  18. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  19. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  20. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  21. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  22. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  23. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  24. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  25. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  26. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  27. discidio potis est seiungi seque gregari,
  28. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  29. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  30. servitium contra paupertas divitiaeque,
  31. libertas bellum concordia cetera quorum
  32. adventu manet incolumis natura abituque,
  33. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  34. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  35. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  36. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  37. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  38. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  39. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  40. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  41. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  42. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  43. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  44. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  45. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  46. denique materies si rerum nulla fuisset
  47. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  48. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  49. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  50. clara accendisset saevi certamina belli
  51. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  52. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  53. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  54. non ita uti corpus per se constare neque esse
  55. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  56. sed magis ut merito possis eventa vocare
  57. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  58. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  59. partim concilio quae constant principiorum.
  60. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  61. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  62. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  63. in rebus solido reperiri corpore posse.
  64. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  65. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  66. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  67. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  68. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  69. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  70. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  71. sensimus infuso lympharum rore superne.
  72. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  73. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  74. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  75. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  76. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  77. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  78. Principio quoniam duplex natura duarum
  79. dissimilis rerum longe constare repertast,
  80. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  81. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  82. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  83. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  84. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  85. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.