De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  2. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  3. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  4. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  5. argumentorum sit copia missa per auris.
  6. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  7. omnis ut est igitur per se natura duabus
  8. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  9. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  10. corpus enim per se communis dedicat esse
  11. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  12. haut erit occultis de rebus quo referentes
  13. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  14. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  15. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  16. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  17. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  18. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  19. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  20. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  21. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  22. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  23. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  24. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  25. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  26. rem prohibere queat per se transire meantem,
  27. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  28. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  29. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  30. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  31. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  32. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  33. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  34. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  35. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  36. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  37. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  38. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  39. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  40. discidio potis est seiungi seque gregari,
  41. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  42. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  43. servitium contra paupertas divitiaeque,
  44. libertas bellum concordia cetera quorum
  45. adventu manet incolumis natura abituque,
  46. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  47. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  48. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  49. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  50. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  51. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  52. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  53. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  54. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  55. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  56. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  57. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  58. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  59. denique materies si rerum nulla fuisset
  60. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  61. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  62. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  63. clara accendisset saevi certamina belli
  64. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  65. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  66. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  67. non ita uti corpus per se constare neque esse
  68. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  69. sed magis ut merito possis eventa vocare
  70. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  71. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  72. partim concilio quae constant principiorum.
  73. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  74. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  75. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  76. in rebus solido reperiri corpore posse.
  77. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  78. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  79. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  80. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  81. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  82. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  83. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  84. sensimus infuso lympharum rore superne.
  85. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  86. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  87. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  88. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  89. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  90. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  91. Principio quoniam duplex natura duarum
  92. dissimilis rerum longe constare repertast,
  93. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  94. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  95. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  96. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  97. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  98. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  99. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  100. materiem circum solidam constare necessest;
  101. nec res ulla potest vera ratione probari
  102. corpore inane suo celare atque intus habere,
  103. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  104. id porro nihil esse potest nisi materiai
  105. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  106. materies igitur, solido quae corpore constat,
  107. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  108. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  109. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  110. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  111. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  112. alternis igitur ni mirum corpus inani
  113. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  114. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  115. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  116. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  117. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  118. nec ratione queunt alia temptata labare;
  119. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  120. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  121. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  122. nec capere umorem neque item manabile frigus
  123. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  124. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  125. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  126. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  127. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  128. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  129. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  130. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  131. at quoniam supra docui nil posse creari
  132. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  133. esse inmortali primordia corpore debent,
  134. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  135. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  136. sunt igitur solida primordia simplicitate
  137. nec ratione queunt alia servata per aevom
  138. ex infinito iam tempore res reparare.
  139. denique si nullam finem natura parasset
  140. frangendis rebus, iam corpora materiai
  141. usque redacta forent aevo frangente priore,
  142. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  143. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  144. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  145. quam rursus refici; qua propter longa diei
  146. infinita aetas ante acti temporis omnis
  147. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  148. numquam relicuo reparari tempore posset.
  149. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  150. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  151. et finita simul generatim tempora rebus
  152. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  153. Huc accedit uti, solidissima materiai
  154. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  155. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  156. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  157. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  158. at contra si mollia sint primordia rerum,
  159. unde queant validi silices ferrumque creari,
  160. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  161. principio fundamenti natura carebit.
  162. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  163. quorum condenso magis omnia conciliatu
  164. artari possunt validasque ostendere viris.
  165. porro si nullast frangendis reddita finis
  166. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  167. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  168. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  169. at quoniam fragili natura praedita constant,
  170. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  171. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  172. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  173. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  174. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  175. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  176. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  177. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  178. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  179. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  180. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  181. commutari aliqua possent ratione revicta,
  182. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  183. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  184. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  185. nec totiens possent generatim saecla referre
  186. naturam mores victum motusque parentum.
  187. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  188. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  189. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  190. et minima constat natura nec fuit umquam
  191. per se secretum neque post hac esse valebit,
  192. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  193. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  194. agmine condenso naturam corporis explent;
  195. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  196. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  197. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  198. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  199. non ex illorum conventu conciliata,
  200. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  201. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  202. concedit natura reservans semina rebus.
  203. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  204. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  205. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  206. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  207. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  208. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  209. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  210. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  211. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  212. credere posse animum, victus fateare necessest
  213. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  214. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  215. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  216. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  217. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  218. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  219. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  220. non possunt ea quae debet genitalis habere
  221. materies, varios conexus pondera plagas
  222. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  223. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  224. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  225. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  226. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  227. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  228. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  229. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  230. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  231. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  232. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  233. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  234. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  235. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  236. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  237. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  238. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  239. languidior porro disiectis disque supatis.
  240. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  241. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  242. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  243. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  244. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  245. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  246. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  247. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  248. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  249. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  250. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  251. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  252. ut videas non e stipatis partibus esse.
  253. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  254. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  255. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  256. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  257. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  258. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,