De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  2. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  3. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  4. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  5. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  6. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  7. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  8. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  9. argumentorum sit copia missa per auris.
  10. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  11. omnis ut est igitur per se natura duabus
  12. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  13. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  14. corpus enim per se communis dedicat esse
  15. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  16. haut erit occultis de rebus quo referentes
  17. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  18. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  19. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  20. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  21. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  22. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  23. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  24. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  25. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  26. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  27. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  28. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  29. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  30. rem prohibere queat per se transire meantem,
  31. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  32. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  33. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  34. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  35. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  36. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  37. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  38. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  39. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  40. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  41. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  42. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  43. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  44. discidio potis est seiungi seque gregari,
  45. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  46. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  47. servitium contra paupertas divitiaeque,
  48. libertas bellum concordia cetera quorum
  49. adventu manet incolumis natura abituque,
  50. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  51. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  52. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  53. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  54. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  55. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  56. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  57. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  58. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  59. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  60. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  61. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  62. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  63. denique materies si rerum nulla fuisset
  64. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  65. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  66. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  67. clara accendisset saevi certamina belli
  68. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  69. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  70. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  71. non ita uti corpus per se constare neque esse
  72. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  73. sed magis ut merito possis eventa vocare
  74. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  75. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  76. partim concilio quae constant principiorum.
  77. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  78. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  79. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  80. in rebus solido reperiri corpore posse.
  81. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  82. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  83. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  84. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  85. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  86. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  87. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  88. sensimus infuso lympharum rore superne.
  89. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  90. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  91. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  92. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  93. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  94. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  95. Principio quoniam duplex natura duarum
  96. dissimilis rerum longe constare repertast,
  97. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  98. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  99. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  100. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  101. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  102. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  103. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  104. materiem circum solidam constare necessest;
  105. nec res ulla potest vera ratione probari
  106. corpore inane suo celare atque intus habere,
  107. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  108. id porro nihil esse potest nisi materiai
  109. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  110. materies igitur, solido quae corpore constat,
  111. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  112. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  113. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  114. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  115. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  116. alternis igitur ni mirum corpus inani
  117. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  118. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  119. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  120. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  121. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  122. nec ratione queunt alia temptata labare;
  123. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  124. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  125. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  126. nec capere umorem neque item manabile frigus
  127. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  128. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  129. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  130. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  131. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  132. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  133. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  134. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  135. at quoniam supra docui nil posse creari
  136. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,