De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  2. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  3. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  4. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  5. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  6. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  7. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  8. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  9. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  10. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  11. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  12. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  13. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  14. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  15. argumentorum sit copia missa per auris.
  16. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  17. omnis ut est igitur per se natura duabus
  18. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  19. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  20. corpus enim per se communis dedicat esse
  21. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  22. haut erit occultis de rebus quo referentes
  23. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  24. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  25. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  26. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  27. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  28. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  29. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  30. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  31. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  32. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  33. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  34. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  35. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  36. rem prohibere queat per se transire meantem,
  37. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  38. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  39. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  40. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  41. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  42. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  43. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  44. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  45. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  46. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  47. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  48. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  49. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  50. discidio potis est seiungi seque gregari,
  51. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  52. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  53. servitium contra paupertas divitiaeque,
  54. libertas bellum concordia cetera quorum
  55. adventu manet incolumis natura abituque,
  56. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  57. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  58. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  59. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  60. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  61. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  62. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  63. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  64. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  65. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  66. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  67. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  68. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  69. denique materies si rerum nulla fuisset
  70. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  71. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  72. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  73. clara accendisset saevi certamina belli
  74. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  75. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  76. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  77. non ita uti corpus per se constare neque esse
  78. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  79. sed magis ut merito possis eventa vocare
  80. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  81. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  82. partim concilio quae constant principiorum.
  83. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  84. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  85. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  86. in rebus solido reperiri corpore posse.
  87. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  88. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  89. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  90. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  91. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  92. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  93. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  94. sensimus infuso lympharum rore superne.
  95. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  96. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  97. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  98. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  99. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  100. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  101. Principio quoniam duplex natura duarum
  102. dissimilis rerum longe constare repertast,
  103. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  104. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  105. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  106. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  107. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  108. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  109. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  110. materiem circum solidam constare necessest;
  111. nec res ulla potest vera ratione probari
  112. corpore inane suo celare atque intus habere,
  113. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  114. id porro nihil esse potest nisi materiai
  115. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  116. materies igitur, solido quae corpore constat,
  117. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  118. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  119. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  120. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  121. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  122. alternis igitur ni mirum corpus inani
  123. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  124. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  125. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  126. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  127. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  128. nec ratione queunt alia temptata labare;
  129. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  130. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  131. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  132. nec capere umorem neque item manabile frigus
  133. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  134. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  135. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  136. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  137. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  138. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  139. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  140. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  141. at quoniam supra docui nil posse creari
  142. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  143. esse inmortali primordia corpore debent,
  144. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  145. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  146. sunt igitur solida primordia simplicitate
  147. nec ratione queunt alia servata per aevom
  148. ex infinito iam tempore res reparare.
  149. denique si nullam finem natura parasset
  150. frangendis rebus, iam corpora materiai
  151. usque redacta forent aevo frangente priore,
  152. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  153. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  154. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  155. quam rursus refici; qua propter longa diei
  156. infinita aetas ante acti temporis omnis
  157. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  158. numquam relicuo reparari tempore posset.
  159. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  160. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  161. et finita simul generatim tempora rebus
  162. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  163. Huc accedit uti, solidissima materiai
  164. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  165. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  166. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  167. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  168. at contra si mollia sint primordia rerum,
  169. unde queant validi silices ferrumque creari,
  170. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  171. principio fundamenti natura carebit.
  172. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  173. quorum condenso magis omnia conciliatu
  174. artari possunt validasque ostendere viris.
  175. porro si nullast frangendis reddita finis
  176. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  177. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  178. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  179. at quoniam fragili natura praedita constant,
  180. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  181. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  182. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  183. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  184. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  185. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  186. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  187. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  188. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  189. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  190. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  191. commutari aliqua possent ratione revicta,
  192. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  193. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  194. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  195. nec totiens possent generatim saecla referre
  196. naturam mores victum motusque parentum.
  197. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  198. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  199. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  200. et minima constat natura nec fuit umquam
  201. per se secretum neque post hac esse valebit,
  202. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  203. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  204. agmine condenso naturam corporis explent;
  205. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  206. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  207. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  208. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  209. non ex illorum conventu conciliata,
  210. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  211. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  212. concedit natura reservans semina rebus.
  213. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  214. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  215. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  216. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  217. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  218. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  219. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  220. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  221. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  222. credere posse animum, victus fateare necessest
  223. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  224. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  225. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  226. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  227. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  228. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  229. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  230. non possunt ea quae debet genitalis habere
  231. materies, varios conexus pondera plagas
  232. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  233. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  234. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  235. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  236. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  237. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  238. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  239. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  240. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  241. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  242. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  243. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  244. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  245. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  246. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  247. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  248. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  249. languidior porro disiectis disque supatis.
  250. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  251. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  252. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  253. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  254. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  255. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  256. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  257. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  258. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  259. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  260. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  261. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  262. ut videas non e stipatis partibus esse.
  263. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  264. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  265. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  266. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  267. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  268. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  269. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  270. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  271. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  272. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  273. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  274. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  275. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  276. naturam res et convertunt corpora sese,
  277. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  278. nil referret enim quaedam decedere, abire
  279. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  280. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  281. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  282. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  283. concursus motus ordo positura figurae
  284. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  285. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  286. praeterea rei quae corpora mittere possit
  287. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  288. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  289. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  290. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  291. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  292. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  293. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  294. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  295. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  296. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  297. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  298. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  299. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  300. et velit ardoris naturam linquere solam,
  301. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  302. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  303. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  304. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  305. et qui principium gignundis aera rebus
  306. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  307. fingere res ipsum per se terramve creare
  308. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  309. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  310. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  311. aera iungentes igni terramque liquori,
  312. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  313. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  314. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  315. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  316. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  317. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  318. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  319. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  320. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  321. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  322. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  323. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  324. quae cum magna modis multis miranda videtur
  325. gentibus humanis regio visendaque fertur
  326. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  327. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  328. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  329. carmina quin etiam divini pectoris eius
  330. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  331. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  332. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  333. partibus egregie multis multoque minores,
  334. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  335. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  336. sanctius et multo certa ratione magis quam
  337. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  338. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  339. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  340. Primum quod motus exempto rebus inani
  341. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  342. aera solem ignem terras animalia frugis
  343. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  344. deinde quod omnino finem non esse secandis
  345. corporibus facient neque pausam stare fragori
  346. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  347. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  348. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  349. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  350. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  351. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  352. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  353. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  354. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  355. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  356. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  357. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  358. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  359. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  360. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  361. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  362. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  363. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  364. quam contra res illorum retroque putari?
  365. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  366. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  367. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  368. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  369. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  370. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  371. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  372. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  373. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  374. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  375. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  376. at primordia gignundis in rebus oportet
  377. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  378. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  379. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  380. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  381. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  382. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  383. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  384. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  385. nec cessare haec inter se mutare, meare
  386. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  387. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  388. immutabile enim quiddam superare necessest,
  389. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  390. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  391. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  392. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  393. in commutatum veniunt, constare necessest
  394. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  395. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  396. quin potius tali natura praedita quaedam
  397. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  398. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  399. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  400. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  401. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  402. aeris e terra res omnis crescere alique;
  403. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  404. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  405. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  406. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  407. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  408. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  409. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  410. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  411. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  412. ni mirum quia multa modis communia multis
  413. multarum rerum in rebus primordia mixta
  414. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  415. atque eadem magni refert primordia saepe
  416. cum quibus et quali positura contineantur
  417. et quos inter se dent motus accipiantque;
  418. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  419. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  420. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  421. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  422. multa elementa vides multis communia verbis,
  423. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  424. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  425. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  426. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  427. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  428. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  429. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  430. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  431. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  432. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  433. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  434. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  435. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  436. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  437. ex aurique putat micis consistere posse
  438. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  439. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  440. cetera consimili fingit ratione putatque.
  441. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  442. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  443. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  444. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  445. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  446. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  447. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  448. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  449. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  450. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  451. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  452. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  453. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  454. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  455. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  456. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  457. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  458. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  459. * * *
  460. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  461. esse et habere in se nervorum corpora parva
  462. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  463. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  464. ex alienigenis rebus constare putetur,
  465. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  466. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  467. si sunt in terris, terram constare necessest
  468. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  469. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  470. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  471. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  472. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  473. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  474. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  475. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  476. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  477. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  478. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  479. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  480. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  481. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  482. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  483. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  484. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  485. et latices dulcis guttas similique sapore
  486. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  487. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  488. herbarum genera et fruges frondesque videri
  489. dispertita inter terram latitare minute,
  490. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  491. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  492. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  493. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  494. verum semina multimodis inmixta latere
  495. multarum rerum in rebus communia debent.
  496. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  497. arboribus vicina cacumina summa terantur
  498. inter se validis facere id cogentibus austris,
  499. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  500. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  501. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  502. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  503. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  504. non possent ullum tempus celarier ignes,
  505. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  506. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  507. permagni referre eadem primordia saepe
  508. cum quibus et quali positura contineantur
  509. et quos inter se dent motus accipiantque,
  510. atque eadem paulo inter se mutata creare
  511. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  512. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  513. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  514. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  515. si fieri non posse putas, quin materiai
  516. corpora consimili natura praedita fingas,
  517. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  518. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  519. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  520. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  521. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  522. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  523. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  524. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  525. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  526. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  527. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  528. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  529. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  530. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  531. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  532. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  533. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  534. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  535. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  536. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  537. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  538. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  539. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  540. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  541. sed potius tali facto recreata valescat,
  542. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  543. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  544. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  545. carmine Pierio rationem exponere nostram
  546. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  547. si tibi forte animum tali ratione tenere
  548. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  549. naturam rerum, qua constet compta figura.
  550. Sed quoniam docui solidissima materiai
  551. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  552. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  553. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  554. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  555. pervideamus utrum finitum funditus omne
  556. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  557. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  558. finitumst; namque extremum debebat habere.
  559. extremum porro nullius posse videtur
  560. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  561. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  562. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  563. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  564. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  565. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  566. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  567. Praeterea si iam finitum constituatur
  568. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  569. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  570. id validis utrum contortum viribus ire
  571. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  572. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  573. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  574. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  575. cogit ut exempta concedas fine patere.
  576. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  577. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  578. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  579. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  580. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  581. fiet uti nusquam possit consistere finis
  582. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  583. Praeterea spatium summai totius omne
  584. undique si inclusum certis consisteret oris
  585. finitumque foret, iam copia materiai
  586. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  587. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  588. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  589. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  590. ex infinito iam tempore subsidendo.
  591. at nunc ni mirum requies data principiorum
  592. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  593. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  594. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  595. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  596. ex infinito cita corpora materiai.
  597. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  598. aer dissaepit collis atque aera montes,
  599. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  600. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  601. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  602. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  603. perpetuo possint aevi labentia tractu
  604. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  605. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  606. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  607. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  608. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  609. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  610. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  611. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  612. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  613. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  614. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  615. exiguum possent horai sistere tempus;
  616. nam dispulsa suo de coetu materiai
  617. copia ferretur magnum per inane soluta,
  618. sive adeo potius numquam concreta creasset
  619. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  620. nam certe neque consilio primordia rerum
  621. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  622. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  623. sed quia multa modis multis mutata per omne
  624. ex infinito vexantur percita plagis,
  625. omne genus motus et coetus experiundo
  626. tandem deveniunt in talis disposituras,
  627. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  628. et multos etiam magnos servata per annos
  629. ut semel in motus coniectast convenientis,
  630. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  631. integrent amnes et solis terra vapore
  632. fota novet fetus summissaque gens animantum
  633. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  634. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  635. ex infinito suboriri copia posset,
  636. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  637. nam vel uti privata cibo natura animantum
  638. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  639. dissolui simul ac defecit suppeditare
  640. materies aliqua ratione aversa viai.
  641. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  642. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  643. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  644. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  645. inter dum resilire tamen coguntur et una
  646. principiis rerum spatium tempusque fugai
  647. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  648. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  649. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  650. infinita opus est vis undique materiai.
  651. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  652. in medium summae quod dicunt omnia niti
  653. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  654. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  655. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  656. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  657. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  658. nitier in terraque retro requiescere posta,
  659. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  660. et simili ratione animalia suppa vagari
  661. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  662. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  663. sponte sua possint in caeli templa volare;
  664. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  665. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  666. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  667. sed vanus stolidis haec * * *
  668. amplexi quod habent perv * * *
  669. nam medium nihil esse potest * * *
  670. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  671. possit ibi quicquam consistere * * *
  672. quam quavis alia longe ratione * * *
  673. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  674. per medium, per non medium, concedere debet
  675. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  676. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  677. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  678. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  679. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  680. haud igitur possunt tali ratione teneri
  681. res in concilium medii cuppedine victae.
  682. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  683. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  684. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  685. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  686. at contra tenuis exponunt aeris auras
  687. et calidos simul a medio differrier ignis,
  688. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  689. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  690. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  691. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  692. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  693. ---
  694. ---
  695. ---
  696. ---
  697. ---
  698. ---
  699. ---
  700. ---
  701. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  702. diffugiant subito magnum per inane soluta
  703. et ne cetera consimili ratione sequantur
  704. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  705. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  706. inter permixtas rerum caelique ruinas
  707. corpora solventes abeat per inane profundum,
  708. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  709. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  710. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  711. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  712. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  713. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  714. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  715. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  716. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  56. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  57. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  58. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  59. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  60. non radii solis neque lucida tela diei
  61. discutiant, sed naturae species ratioque.
  62. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  63. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  64. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  65. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  66. expediam: tu te dictis praebere memento.
  67. nam certe non inter se stipata cohaeret
  68. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  69. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  70. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  71. cum tamen incolumis videatur summa manere
  72. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  73. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  74. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  75. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  76. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  77. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  78. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  79. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  80. Si cessare putas rerum primordia posse
  81. cessandoque novos rerum progignere motus,
  82. avius a vera longe ratione vagaris.
  83. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  84. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  85. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  86. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  87. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  88. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  89. et quo iactari magis omnia materiai
  90. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  91. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  92. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  93. inmensumque patere in cunctas undique partis
  94. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  95. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  96. reddita corporibus primis per inane profundum,
  97. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  98. partim intervallis magnis confulta resultant,
  99. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  100. et quae cumque magis condenso conciliatu
  101. exiguis intervallis convecta resultant,
  102. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  103. haec validas saxi radices et fera ferri
  104. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  105. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  106. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  107. in magnis intervallis; haec aera rarum
  108. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  109. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  110. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  111. consociare etiam motus potuere recepta.
  112. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  113. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  114. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  115. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  116. multa minuta modis multis per inane videbis
  117. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  118. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  119. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  120. conciliis et discidiis exercita crebris;
  121. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  122. quale sit in magno iactari semper inani.
  123. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  124. exemplare dare et vestigia notitiai.
  125. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  126. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  127. quod tales turbae motus quoque materiai
  128. significant clandestinos caecosque subesse.
  129. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  130. commutare viam retroque repulsa reverti
  131. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  132. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  133. prima moventur enim per se primordia rerum,
  134. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  135. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  136. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  137. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  138. sic a principiis ascendit motus et exit
  139. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  140. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  141. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  142. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  143. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  144. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  145. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  146. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  147. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  148. convestire sua perfundens omnia luce,
  149. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  150. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  151. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  152. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  153. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  154. sed complexa meant inter se conque globata;
  155. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  156. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  157. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  158. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  159. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  160. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  161. debent ni mirum praecellere mobilitate
  162. et multo citius ferri quam lumina solis
  163. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  164. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  165. * * *
  166. nec persectari primordia singula quaeque,
  167. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  168. At quidam contra haec, ignari materiai,
  169. naturam non posse deum sine numine reddunt
  170. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  171. tempora mutare annorum frugesque creare
  172. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  173. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  174. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  175. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  176. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  177. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  178. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  179. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  180. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  181. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  182. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  183. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  184. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  185. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  186. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  187. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  188. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  189. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  190. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  191. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  192. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  193. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  194. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  195. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  196. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  197. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  198. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  199. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  200. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  201. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  202. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  203. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  204. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  205. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  206. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  207. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  208. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  209. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  210. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  211. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  212. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  213. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  214. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  215. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  216. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  217. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  218. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  219. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  220. incertisque locis spatio depellere paulum,
  221. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  222. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  223. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  224. nec foret offensus natus nec plaga creata
  225. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  226. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  227. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  228. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  229. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  230. avius a vera longe ratione recedit.
  231. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  232. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  233. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  234. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  235. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  236. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  237. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  238. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  239. omnia qua propter debent per inane quietum
  240. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  241. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  242. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  243. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  244. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  245. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  246. obliquos videamur et id res vera refutet.
  247. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  248. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  249. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  250. sed nihil omnino recta regione viai
  251. declinare quis est qui possit cernere sese?
  252. Denique si semper motu conectitur omnis
  253. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  254. nec declinando faciunt primordia motus
  255. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  256. ex infinito ne causam causa sequatur,
  257. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  258. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  259. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  260. declinamus item motus nec tempore certo
  261. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  262. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  263. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  264. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  265. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  266. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  267. omnis enim totum per corpus materiai
  268. copia conciri debet, concita per artus
  269. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  270. ut videas initum motus a corde creari
  271. ex animique voluntate id procedere primum,
  272. inde dari porro per totum corpus et artus.
  273. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  274. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  275. nam tum materiem totius corporis omnem
  276. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  277. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  278. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  279. pellat et invitos cogat procedere saepe
  280. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  281. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  282. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  283. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  284. et proiecta refrenatur retroque residit.
  285. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  286. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  287. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  288. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  289. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  290. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  291. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  292. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  293. id facit exiguum clinamen principiorum
  294. nec regione loci certa nec tempore certo.
  295. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  296. copia nec porro maioribus intervallis;
  297. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  298. qua propter quo nunc in motu principiorum
  299. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  300. et post haec semper simili ratione ferentur,
  301. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  302. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  303. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  304. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  305. nam neque quo possit genus ullum materiai
  306. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  307. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  308. naturam rerum mutare et vertere motus.
  309. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  310. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  311. summa tamen summa videatur stare quiete,
  312. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  313. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  314. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  315. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  316. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  317. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  318. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  319. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  320. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  321. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  322. omnia quae nobis longe confusa videntur
  323. et velut in viridi candor consistere colli.
  324. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  325. camporum complent belli simulacra cientes,
  326. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  327. aere renidescit tellus supterque virum vi
  328. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  329. icti reiectant voces ad sidera mundi
  330. et circum volitant equites mediosque repente
  331. tramittunt valido quatientes impete campos;
  332. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  333. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  334. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  335. qualia sint et quam longe distantia formis,
  336. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  337. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  338. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  339. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  340. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  341. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  342. esse pari filo similique adfecta figura.
  343. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  344. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  345. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  346. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  347. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  348. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  349. invenies tamen inter se differre figuris.
  350. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  351. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  352. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  353. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  354. turicremas propter mactatus concidit aras
  355. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  356. at mater viridis saltus orbata peragrans
  357. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  358. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  359. conspicere amissum fetum, completque querellis
  360. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  361. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  362. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  363. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  364. oblectare animum subitamque avertere curam,
  365. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  366. derivare queunt animum curaque levare;
  367. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  368. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  369. cornigeras norunt matres agnique petulci
  370. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  371. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  372. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  373. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  374. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  375. concharumque genus parili ratione videmus
  376. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  377. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  378. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  379. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  380. unius ad certam formam primordia rerum,
  381. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  382. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  383. quare fulmineus multo penetralior ignis
  384. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  385. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  386. subtilem magis e parvis constare figuris
  387. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  388. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  389. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  390. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  391. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  392. et quamvis subito per colum vina videmus
  393. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  394. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  395. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  396. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  397. inter se possint primordia singula quaeque
  398. singula per cuiusque foramina permanare.
  399. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  400. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  401. at contra taetra absinthi natura ferique
  402. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  403. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  404. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  405. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  406. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  407. proptereaque solere vias rescindere nostris
  408. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  409. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  410. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  411. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  412. horrorem constare elementis levibus aeque
  413. ac musaea mele, per chordas organici quae
  414. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  415. neu simili penetrare putes primordia forma
  416. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  417. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  418. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  419. neve bonos rerum simili constare colores
  420. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  421. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  422. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  423. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  424. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  425. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  426. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  427. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  428. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  429. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  430. titillare magis sensus quam laedere possint,
  431. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  432. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  433. dissimili dentata modo conpungere sensus
  434. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  435. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  436. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  437. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  438. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  439. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  440. semina confundunt inter se concita sensum;
  441. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  442. tute tibi partem ferias atque experiare.
  443. qua propter longe formas distare necessest
  444. principiis, varios quae possint edere sensus.
  445. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  446. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  447. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  448. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  449. prima acie constant ictus contemnere sueta
  450. et validi silices ac duri robora ferri
  451. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  452. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  453. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  454. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  455. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  456. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  457. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  458. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  459. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  460. at non esse tamen perplexis indupedita,
  461. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  462. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  463. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  464. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  465. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  466. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  467. * * *
  468. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  469. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  470. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  471. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  472. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  473. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  474. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  475. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  476. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  477. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  478. linquit enim supera taetri primordia viri,
  479. aspera quo magis in terris haerescere possint.