De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  2. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  3. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  4. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  5. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  6. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  7. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  8. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  9. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  10. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  11. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  12. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  13. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  14. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  15. argumentorum sit copia missa per auris.
  16. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  17. omnis ut est igitur per se natura duabus
  18. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  19. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  20. corpus enim per se communis dedicat esse
  21. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  22. haut erit occultis de rebus quo referentes
  23. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  24. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  25. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  26. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  27. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  28. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  29. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  30. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  31. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  32. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  33. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  34. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  35. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  36. rem prohibere queat per se transire meantem,
  37. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  38. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  39. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  40. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  41. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  42. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  43. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  44. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  45. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  46. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  47. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  48. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  49. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  50. discidio potis est seiungi seque gregari,
  51. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  52. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  53. servitium contra paupertas divitiaeque,
  54. libertas bellum concordia cetera quorum
  55. adventu manet incolumis natura abituque,
  56. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  57. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  58. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  59. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  60. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  61. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  62. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  63. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  64. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  65. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  66. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  67. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  68. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  69. denique materies si rerum nulla fuisset
  70. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  71. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  72. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  73. clara accendisset saevi certamina belli
  74. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  75. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  76. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  77. non ita uti corpus per se constare neque esse
  78. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  79. sed magis ut merito possis eventa vocare
  80. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  81. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  82. partim concilio quae constant principiorum.
  83. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  84. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  85. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  86. in rebus solido reperiri corpore posse.
  87. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  88. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  89. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  90. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  91. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  92. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  93. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  94. sensimus infuso lympharum rore superne.
  95. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  96. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  97. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  98. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  99. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  100. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  101. Principio quoniam duplex natura duarum
  102. dissimilis rerum longe constare repertast,
  103. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  104. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  105. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  106. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  107. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  108. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  109. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  110. materiem circum solidam constare necessest;
  111. nec res ulla potest vera ratione probari
  112. corpore inane suo celare atque intus habere,
  113. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  114. id porro nihil esse potest nisi materiai
  115. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  116. materies igitur, solido quae corpore constat,
  117. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  118. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  119. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  120. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  121. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  122. alternis igitur ni mirum corpus inani
  123. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  124. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  125. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  126. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  127. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  128. nec ratione queunt alia temptata labare;
  129. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  130. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  131. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  132. nec capere umorem neque item manabile frigus
  133. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  134. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  135. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  136. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  137. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  138. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  139. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  140. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  141. at quoniam supra docui nil posse creari
  142. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  143. esse inmortali primordia corpore debent,
  144. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  145. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  146. sunt igitur solida primordia simplicitate
  147. nec ratione queunt alia servata per aevom
  148. ex infinito iam tempore res reparare.
  149. denique si nullam finem natura parasset
  150. frangendis rebus, iam corpora materiai
  151. usque redacta forent aevo frangente priore,
  152. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  153. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  154. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  155. quam rursus refici; qua propter longa diei
  156. infinita aetas ante acti temporis omnis
  157. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  158. numquam relicuo reparari tempore posset.
  159. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  160. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  161. et finita simul generatim tempora rebus
  162. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  163. Huc accedit uti, solidissima materiai
  164. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  165. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  166. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  167. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  168. at contra si mollia sint primordia rerum,
  169. unde queant validi silices ferrumque creari,
  170. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  171. principio fundamenti natura carebit.
  172. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  173. quorum condenso magis omnia conciliatu
  174. artari possunt validasque ostendere viris.
  175. porro si nullast frangendis reddita finis
  176. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  177. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  178. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  179. at quoniam fragili natura praedita constant,
  180. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  181. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  182. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  183. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  184. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  185. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  186. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  187. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  188. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  189. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  190. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  191. commutari aliqua possent ratione revicta,
  192. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  193. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  194. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  195. nec totiens possent generatim saecla referre
  196. naturam mores victum motusque parentum.
  197. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  198. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  199. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  200. et minima constat natura nec fuit umquam
  201. per se secretum neque post hac esse valebit,
  202. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  203. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  204. agmine condenso naturam corporis explent;
  205. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  206. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  207. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  208. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  209. non ex illorum conventu conciliata,
  210. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  211. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  212. concedit natura reservans semina rebus.
  213. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  214. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  215. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  216. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  217. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  218. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  219. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  220. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  221. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  222. credere posse animum, victus fateare necessest
  223. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  224. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  225. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  226. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  227. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  228. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  229. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  230. non possunt ea quae debet genitalis habere
  231. materies, varios conexus pondera plagas
  232. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  233. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  234. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  235. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  236. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  237. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  238. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  239. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  240. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  241. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  242. auris et lepido quae sunt fucata sonore.