De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. funde petens placidam Romanis, incluta, pacem;
  2. nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
  3. possumus aequo animo nec Memmi clara propago
  4. talibus in rebus communi desse saluti.
  5. omnis enim per se divum natura necessest
  6. immortali aevo summa cum pace fruatur
  7. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  8. nam privata dolore omni, privata periclis,
  9. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  10. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  11. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  12. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  13. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  14. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  15. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  16. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  17. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  18. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  19. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  20. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  21. appellare suemus et haec eadem usurpare
  22. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  23. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  24. in terris oppressa gravi sub religione,
  25. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  26. horribili super aspectu mortalibus instans,
  27. primum Graius homo mortalis tollere contra
  28. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  29. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  30. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  31. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  32. naturae primus portarum claustra cupiret.
  33. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  34. processit longe flammantia moenia mundi
  35. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  36. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  37. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  38. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  39. quare religio pedibus subiecta vicissim
  40. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  41. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  42. impia te rationis inire elementa viamque
  43. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  44. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  45. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  46. Iphianassai turparunt sanguine foede
  47. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  48. cui simul infula virgineos circum data comptus
  49. ex utraque pari malarum parte profusast,
  50. et maestum simul ante aras adstare parentem
  51. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  52. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  53. muta metu terram genibus summissa petebat.
  54. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  55. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  56. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  57. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  58. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  59. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  60. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  61. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  62. tantum religio potuit suadere malorum.
  63. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  64. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  65. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  66. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  67. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  68. et merito; nam si certam finem esse viderent
  69. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  70. religionibus atque minis obsistere vatum.
  71. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  72. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  73. ignoratur enim quae sit natura animai,
  74. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  75. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  76. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  77. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  78. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  79. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  80. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  81. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  82. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  83. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  84. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  85. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  86. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  87. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  88. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  89. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  90. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  91. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  92. unde anima atque animi constet natura videndum,
  93. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  94. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  95. cernere uti videamur eos audireque coram,
  96. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  97. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  98. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  99. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  100. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  101. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  102. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  103. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  104. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  105. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  106. res quibus occultas penitus convisere possis.
  107. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  108. non radii solis neque lucida tela diei
  109. discutiant, sed naturae species ratioque.
  110. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  111. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  112. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  113. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  114. quorum operum causas nulla ratione videre
  115. possunt ac fieri divino numine rentur.
  116. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  117. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  118. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  119. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  120. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  121. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  122. e mare primum homines, e terra posset oriri
  123. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  124. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  125. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  126. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  127. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  128. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  129. qui posset mater rebus consistere certa?
  130. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  131. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  132. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  133. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  134. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  135. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  136. vites autumno fundi suadente videmus,
  137. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  138. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  139. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  140. tuto res teneras effert in luminis oras?
  141. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  142. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  143. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  144. concilio possent arceri tempore iniquo.
  145. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  146. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  147. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  148. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  149. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  150. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  151. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  152. quicque sua de materia grandescere alique.
  153. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  154. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  155. nec porro secreta cibo natura animantum
  156. propagare genus possit vitamque tueri;
  157. ut potius multis communia corpora rebus
  158. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  159. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  160. Denique cur homines tantos natura parare
  161. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  162. transire et magnos manibus divellere montis
  163. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  164. si non, materies quia rebus reddita certast
  165. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  166. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  167. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  168. aeris in teneras possint proferrier auras.
  169. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  170. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  171. esse videlicet in terris primordia rerum
  172. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  173. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  174. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  175. sponte sua multo fieri meliora videres.
  176. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  177. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  178. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  179. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  180. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  181. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  182. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  183. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  184. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  185. nullius exitium patitur natura videri.
  186. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  187. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  188. unde animale genus generatim in lumina vitae
  189. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  190. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  191. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  192. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  193. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  194. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  195. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  196. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  197. inmortali sunt natura praedita certe.
  198. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  199. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  200. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  201. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  202. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  203. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  204. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  205. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  206. dissimiles constant aeternaque materies est,
  207. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  208. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  209. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  210. discidio redeunt in corpora materiai.
  211. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  212. in gremium matris terrai praecipitavit;
  213. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  214. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  215. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  216. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  217. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  218. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  219. corpora deponunt et candens lacteus umor
  220. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  221. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  222. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  223. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  224. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  225. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  226. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  227. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  228. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  229. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  230. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  231. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  232. Principio venti vis verberat incita corpus
  233. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  234. inter dum rapido percurrens turbine campos
  235. arboribus magnis sternit montisque supremos
  236. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  237. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  238. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  239. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  240. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  241. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  242. et cum mollis aquae fertur natura repente
  243. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  244. montibus ex altis magnus decursus aquai
  245. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  246. nec validi possunt pontes venientis aquai
  247. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  248. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  249. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  250. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  251. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  252. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  253. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  254. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  255. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  256. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  257. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  258. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  259. Tum porro varios rerum sentimus odores
  260. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  261. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  262. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  263. quae tamen omnia corporea constare necessest
  264. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  265. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  266. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  267. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  268. at neque quo pacto persederit umor aquai
  269. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  270. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  271. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  272. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  273. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  274. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  275. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  276. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  277. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  278. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  279. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  280. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  281. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  282. invida praeclusit speciem natura videndi.
  283. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  284. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  285. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  286. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  287. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  288. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  289. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  290. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  291. omnia natura; namque est in rebus inane.
  292. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  293. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  294. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  295. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  296. quod si non esset, nulla ratione moveri
  297. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  298. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  299. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  300. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  301. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  302. multa modis multis varia ratione moveri
  303. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  304. non tam sollicito motu privata carerent
  305. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  306. undique materies quoniam stipata quiesset.
  307. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  308. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  309. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  310. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  311. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  312. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  313. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  314. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  315. inter saepta meant voces et clausa domorum
  316. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  317. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  318. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  319. Denique cur alias aliis praestare videmus
  320. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  321. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  322. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  323. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  324. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  325. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  326. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  327. at contra gravius plus in se corporis esse
  328. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  329. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  330. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  331. Illud in his rebus ne te deducere vero
  332. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  333. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  334. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  335. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  336. sic alias quoque res inter se posse moveri
  337. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  338. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  339. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  340. ni spatium dederint latices? concedere porro
  341. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  342. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  343. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  344. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  345. Postremo duo de concursu corpora lata
  346. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  347. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  348. is porro quamvis circum celerantibus auris
  349. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  350. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  351. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  352. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  353. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  354. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  355. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  356. nec tali ratione potest denserier aer
  357. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  358. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  359. Qua propter, quamvis causando multa moreris,