De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  2. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  3. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  4. multaque praeterea tibi possum commemorando
  5. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  6. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  7. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  8. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  9. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  10. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  11. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  12. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  13. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  14. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  15. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  16. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  17. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  18. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  19. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  20. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  21. argumentorum sit copia missa per auris.
  22. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  23. omnis ut est igitur per se natura duabus
  24. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  25. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  26. corpus enim per se communis dedicat esse
  27. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  28. haut erit occultis de rebus quo referentes
  29. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  30. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  31. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  32. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  33. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  34. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  35. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  36. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  37. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  38. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  39. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  40. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  41. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  42. rem prohibere queat per se transire meantem,
  43. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  44. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  45. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  46. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  47. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  48. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  49. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  50. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  51. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  52. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  53. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  54. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  55. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  56. discidio potis est seiungi seque gregari,
  57. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  58. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  59. servitium contra paupertas divitiaeque,
  60. libertas bellum concordia cetera quorum
  61. adventu manet incolumis natura abituque,
  62. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  63. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  64. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  65. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  66. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  67. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  68. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  69. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  70. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  71. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  72. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  73. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  74. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  75. denique materies si rerum nulla fuisset
  76. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  77. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  78. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  79. clara accendisset saevi certamina belli
  80. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  81. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  82. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  83. non ita uti corpus per se constare neque esse
  84. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  85. sed magis ut merito possis eventa vocare
  86. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  87. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  88. partim concilio quae constant principiorum.
  89. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  90. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  91. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  92. in rebus solido reperiri corpore posse.
  93. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  94. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  95. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  96. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  97. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  98. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  99. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  100. sensimus infuso lympharum rore superne.
  101. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  102. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  103. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  104. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  105. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  106. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  107. Principio quoniam duplex natura duarum
  108. dissimilis rerum longe constare repertast,
  109. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  110. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  111. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  112. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  113. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  114. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  115. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  116. materiem circum solidam constare necessest;
  117. nec res ulla potest vera ratione probari
  118. corpore inane suo celare atque intus habere,
  119. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  120. id porro nihil esse potest nisi materiai
  121. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  122. materies igitur, solido quae corpore constat,
  123. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  124. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  125. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  126. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  127. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  128. alternis igitur ni mirum corpus inani
  129. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  130. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  131. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  132. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  133. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  134. nec ratione queunt alia temptata labare;
  135. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  136. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  137. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  138. nec capere umorem neque item manabile frigus
  139. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  140. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  141. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  142. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  143. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  144. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  145. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  146. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  147. at quoniam supra docui nil posse creari
  148. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  149. esse inmortali primordia corpore debent,
  150. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  151. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  152. sunt igitur solida primordia simplicitate
  153. nec ratione queunt alia servata per aevom
  154. ex infinito iam tempore res reparare.
  155. denique si nullam finem natura parasset
  156. frangendis rebus, iam corpora materiai
  157. usque redacta forent aevo frangente priore,
  158. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  159. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  160. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  161. quam rursus refici; qua propter longa diei
  162. infinita aetas ante acti temporis omnis
  163. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  164. numquam relicuo reparari tempore posset.
  165. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  166. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  167. et finita simul generatim tempora rebus
  168. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  169. Huc accedit uti, solidissima materiai
  170. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  171. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  172. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  173. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  174. at contra si mollia sint primordia rerum,
  175. unde queant validi silices ferrumque creari,
  176. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  177. principio fundamenti natura carebit.
  178. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  179. quorum condenso magis omnia conciliatu
  180. artari possunt validasque ostendere viris.
  181. porro si nullast frangendis reddita finis
  182. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  183. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  184. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  185. at quoniam fragili natura praedita constant,
  186. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  187. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  188. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  189. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  190. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  191. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  192. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  193. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  194. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  195. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  196. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  197. commutari aliqua possent ratione revicta,
  198. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  199. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  200. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  201. nec totiens possent generatim saecla referre
  202. naturam mores victum motusque parentum.
  203. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  204. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  205. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  206. et minima constat natura nec fuit umquam
  207. per se secretum neque post hac esse valebit,
  208. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  209. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  210. agmine condenso naturam corporis explent;
  211. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  212. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  213. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  214. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  215. non ex illorum conventu conciliata,
  216. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  217. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  218. concedit natura reservans semina rebus.
  219. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  220. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  221. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  222. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  223. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  224. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  225. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  226. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  227. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  228. credere posse animum, victus fateare necessest
  229. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  230. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  231. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  232. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  233. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  234. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  235. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  236. non possunt ea quae debet genitalis habere
  237. materies, varios conexus pondera plagas
  238. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  239. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  240. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  241. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  242. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  243. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  244. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  245. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  246. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  247. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  248. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  249. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  250. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  251. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  252. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  253. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  254. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  255. languidior porro disiectis disque supatis.
  256. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  257. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  258. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  259. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  260. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  261. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  262. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  263. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  264. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  265. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  266. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  267. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  268. ut videas non e stipatis partibus esse.
  269. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  270. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  271. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  272. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  273. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  274. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  275. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  276. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  277. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  278. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  279. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  280. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  281. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  282. naturam res et convertunt corpora sese,
  283. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  284. nil referret enim quaedam decedere, abire
  285. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  286. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  287. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  288. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  289. concursus motus ordo positura figurae
  290. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  291. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  292. praeterea rei quae corpora mittere possit
  293. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  294. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  295. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  296. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  297. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  298. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  299. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  300. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  301. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  302. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  303. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  304. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  305. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  306. et velit ardoris naturam linquere solam,
  307. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  308. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  309. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  310. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  311. et qui principium gignundis aera rebus
  312. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  313. fingere res ipsum per se terramve creare
  314. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  315. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  316. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  317. aera iungentes igni terramque liquori,
  318. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  319. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  320. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  321. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  322. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  323. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  324. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  325. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  326. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  327. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  328. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  329. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  330. quae cum magna modis multis miranda videtur
  331. gentibus humanis regio visendaque fertur
  332. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  333. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  334. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  335. carmina quin etiam divini pectoris eius
  336. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  337. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  338. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  339. partibus egregie multis multoque minores,
  340. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  341. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  342. sanctius et multo certa ratione magis quam
  343. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  344. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  345. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  346. Primum quod motus exempto rebus inani
  347. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  348. aera solem ignem terras animalia frugis
  349. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  350. deinde quod omnino finem non esse secandis
  351. corporibus facient neque pausam stare fragori
  352. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  353. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  354. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  355. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  356. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  357. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  358. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  359. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  360. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  361. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  362. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  363. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  364. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  365. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  366. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  367. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  368. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  369. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  370. quam contra res illorum retroque putari?
  371. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  372. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  373. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  374. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  375. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  376. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  377. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  378. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  379. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  380. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  381. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  382. at primordia gignundis in rebus oportet
  383. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  384. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  385. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  386. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  387. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  388. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  389. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  390. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  391. nec cessare haec inter se mutare, meare
  392. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  393. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  394. immutabile enim quiddam superare necessest,
  395. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  396. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  397. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  398. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  399. in commutatum veniunt, constare necessest
  400. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  401. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  402. quin potius tali natura praedita quaedam
  403. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  404. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  405. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  406. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  407. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  408. aeris e terra res omnis crescere alique;
  409. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  410. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  411. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  412. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  413. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  414. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  415. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  416. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  417. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  418. ni mirum quia multa modis communia multis
  419. multarum rerum in rebus primordia mixta
  420. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  421. atque eadem magni refert primordia saepe
  422. cum quibus et quali positura contineantur
  423. et quos inter se dent motus accipiantque;
  424. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  425. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  426. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  427. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  428. multa elementa vides multis communia verbis,
  429. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  430. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  431. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  432. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  433. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  434. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  435. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  436. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  437. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  438. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  439. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  440. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  441. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  442. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  443. ex aurique putat micis consistere posse
  444. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  445. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  446. cetera consimili fingit ratione putatque.
  447. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  448. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  449. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  450. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  451. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  452. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  453. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  454. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  455. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  456. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  457. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  458. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  459. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  460. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  461. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  462. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  463. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  464. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  465. * * *
  466. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  467. esse et habere in se nervorum corpora parva
  468. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  469. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  470. ex alienigenis rebus constare putetur,
  471. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  472. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  473. si sunt in terris, terram constare necessest
  474. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  475. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  476. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  477. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  478. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  479. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  480. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  481. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  482. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  483. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  484. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  485. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  486. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  487. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  488. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  489. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  490. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  491. et latices dulcis guttas similique sapore
  492. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  493. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  494. herbarum genera et fruges frondesque videri
  495. dispertita inter terram latitare minute,
  496. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  497. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  498. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  499. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  500. verum semina multimodis inmixta latere
  501. multarum rerum in rebus communia debent.
  502. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  503. arboribus vicina cacumina summa terantur
  504. inter se validis facere id cogentibus austris,
  505. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  506. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  507. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  508. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  509. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  510. non possent ullum tempus celarier ignes,
  511. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  512. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  513. permagni referre eadem primordia saepe
  514. cum quibus et quali positura contineantur
  515. et quos inter se dent motus accipiantque,
  516. atque eadem paulo inter se mutata creare
  517. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  518. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  519. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  520. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  521. si fieri non posse putas, quin materiai
  522. corpora consimili natura praedita fingas,
  523. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  524. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  525. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  526. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  527. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  528. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  529. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  530. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  531. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  532. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  533. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  534. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  535. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  536. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  537. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  538. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  539. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  540. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  541. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  542. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  543. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  544. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  545. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  546. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  547. sed potius tali facto recreata valescat,
  548. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  549. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  550. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  551. carmine Pierio rationem exponere nostram
  552. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  553. si tibi forte animum tali ratione tenere
  554. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  555. naturam rerum, qua constet compta figura.
  556. Sed quoniam docui solidissima materiai
  557. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  558. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  559. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  560. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  561. pervideamus utrum finitum funditus omne
  562. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  563. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  564. finitumst; namque extremum debebat habere.
  565. extremum porro nullius posse videtur
  566. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  567. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  568. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  569. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  570. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  571. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  572. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  573. Praeterea si iam finitum constituatur
  574. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  575. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  576. id validis utrum contortum viribus ire
  577. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  578. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  579. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  580. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  581. cogit ut exempta concedas fine patere.
  582. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  583. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  584. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  585. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  586. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  587. fiet uti nusquam possit consistere finis
  588. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  589. Praeterea spatium summai totius omne
  590. undique si inclusum certis consisteret oris
  591. finitumque foret, iam copia materiai
  592. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  593. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  594. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  595. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  596. ex infinito iam tempore subsidendo.
  597. at nunc ni mirum requies data principiorum
  598. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  599. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  600. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  601. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  602. ex infinito cita corpora materiai.
  603. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  604. aer dissaepit collis atque aera montes,
  605. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  606. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  607. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  608. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  609. perpetuo possint aevi labentia tractu
  610. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  611. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  612. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  613. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  614. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  615. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  616. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  617. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  618. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  619. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  620. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  621. exiguum possent horai sistere tempus;
  622. nam dispulsa suo de coetu materiai
  623. copia ferretur magnum per inane soluta,
  624. sive adeo potius numquam concreta creasset
  625. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  626. nam certe neque consilio primordia rerum
  627. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  628. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  629. sed quia multa modis multis mutata per omne
  630. ex infinito vexantur percita plagis,
  631. omne genus motus et coetus experiundo
  632. tandem deveniunt in talis disposituras,
  633. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  634. et multos etiam magnos servata per annos
  635. ut semel in motus coniectast convenientis,
  636. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  637. integrent amnes et solis terra vapore
  638. fota novet fetus summissaque gens animantum
  639. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  640. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  641. ex infinito suboriri copia posset,
  642. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  643. nam vel uti privata cibo natura animantum
  644. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  645. dissolui simul ac defecit suppeditare
  646. materies aliqua ratione aversa viai.
  647. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  648. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  649. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  650. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  651. inter dum resilire tamen coguntur et una
  652. principiis rerum spatium tempusque fugai
  653. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  654. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  655. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  656. infinita opus est vis undique materiai.
  657. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  658. in medium summae quod dicunt omnia niti
  659. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  660. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  661. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  662. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  663. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  664. nitier in terraque retro requiescere posta,
  665. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  666. et simili ratione animalia suppa vagari
  667. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  668. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  669. sponte sua possint in caeli templa volare;
  670. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  671. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  672. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  673. sed vanus stolidis haec * * *
  674. amplexi quod habent perv * * *
  675. nam medium nihil esse potest * * *
  676. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  677. possit ibi quicquam consistere * * *
  678. quam quavis alia longe ratione * * *
  679. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  680. per medium, per non medium, concedere debet
  681. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  682. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  683. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  684. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  685. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  686. haud igitur possunt tali ratione teneri
  687. res in concilium medii cuppedine victae.
  688. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  689. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  690. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  691. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  692. at contra tenuis exponunt aeris auras
  693. et calidos simul a medio differrier ignis,
  694. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  695. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  696. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  697. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  698. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  699. ---
  700. ---
  701. ---
  702. ---
  703. ---
  704. ---
  705. ---
  706. ---
  707. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  708. diffugiant subito magnum per inane soluta
  709. et ne cetera consimili ratione sequantur
  710. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  711. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  712. inter permixtas rerum caelique ruinas
  713. corpora solventes abeat per inane profundum,
  714. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  715. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  716. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  717. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  718. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  719. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  720. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  721. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  722. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,