De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ni spatium dederint latices? concedere porro
  2. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  3. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  4. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  5. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  6. Postremo duo de concursu corpora lata
  7. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  8. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  9. is porro quamvis circum celerantibus auris
  10. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  11. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  12. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  13. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  14. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  15. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  16. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  17. nec tali ratione potest denserier aer
  18. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  19. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  20. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  21. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  22. multaque praeterea tibi possum commemorando
  23. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  24. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  25. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  26. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  27. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  28. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  29. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  30. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  31. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  32. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  33. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  34. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  35. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  36. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  37. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  38. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  39. argumentorum sit copia missa per auris.
  40. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  41. omnis ut est igitur per se natura duabus
  42. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  43. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  44. corpus enim per se communis dedicat esse
  45. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  46. haut erit occultis de rebus quo referentes
  47. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  48. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  49. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  50. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  51. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  52. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  53. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  54. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  55. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  56. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  57. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  58. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  59. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  60. rem prohibere queat per se transire meantem,
  61. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  62. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  63. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  64. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  65. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  66. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  67. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  68. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  69. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  70. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  71. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  72. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  73. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  74. discidio potis est seiungi seque gregari,
  75. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  76. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  77. servitium contra paupertas divitiaeque,
  78. libertas bellum concordia cetera quorum
  79. adventu manet incolumis natura abituque,
  80. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  81. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  82. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  83. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  84. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  85. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  86. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  87. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  88. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  89. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  90. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  91. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  92. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  93. denique materies si rerum nulla fuisset
  94. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  95. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  96. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  97. clara accendisset saevi certamina belli
  98. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  99. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  100. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  101. non ita uti corpus per se constare neque esse
  102. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  103. sed magis ut merito possis eventa vocare
  104. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  105. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  106. partim concilio quae constant principiorum.
  107. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  108. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  109. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  110. in rebus solido reperiri corpore posse.
  111. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  112. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  113. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  114. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  115. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  116. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  117. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  118. sensimus infuso lympharum rore superne.
  119. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  120. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  121. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  122. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  123. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  124. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  125. Principio quoniam duplex natura duarum
  126. dissimilis rerum longe constare repertast,
  127. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  128. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  129. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  130. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  131. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  132. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  133. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  134. materiem circum solidam constare necessest;
  135. nec res ulla potest vera ratione probari
  136. corpore inane suo celare atque intus habere,
  137. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  138. id porro nihil esse potest nisi materiai
  139. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  140. materies igitur, solido quae corpore constat,
  141. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  142. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  143. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  144. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  145. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  146. alternis igitur ni mirum corpus inani
  147. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  148. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  149. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  150. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  151. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  152. nec ratione queunt alia temptata labare;
  153. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  154. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  155. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  156. nec capere umorem neque item manabile frigus
  157. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  158. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  159. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  160. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  161. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  162. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  163. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  164. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  165. at quoniam supra docui nil posse creari
  166. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  167. esse inmortali primordia corpore debent,
  168. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  169. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  170. sunt igitur solida primordia simplicitate
  171. nec ratione queunt alia servata per aevom
  172. ex infinito iam tempore res reparare.
  173. denique si nullam finem natura parasset
  174. frangendis rebus, iam corpora materiai
  175. usque redacta forent aevo frangente priore,
  176. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  177. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  178. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  179. quam rursus refici; qua propter longa diei
  180. infinita aetas ante acti temporis omnis
  181. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  182. numquam relicuo reparari tempore posset.
  183. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  184. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  185. et finita simul generatim tempora rebus
  186. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  187. Huc accedit uti, solidissima materiai
  188. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  189. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  190. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  191. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  192. at contra si mollia sint primordia rerum,
  193. unde queant validi silices ferrumque creari,
  194. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  195. principio fundamenti natura carebit.
  196. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  197. quorum condenso magis omnia conciliatu
  198. artari possunt validasque ostendere viris.
  199. porro si nullast frangendis reddita finis
  200. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  201. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  202. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  203. at quoniam fragili natura praedita constant,
  204. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  205. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  206. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  207. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  208. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  209. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  210. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  211. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  212. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  213. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  214. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  215. commutari aliqua possent ratione revicta,
  216. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  217. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  218. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  219. nec totiens possent generatim saecla referre
  220. naturam mores victum motusque parentum.
  221. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  222. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  223. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  224. et minima constat natura nec fuit umquam
  225. per se secretum neque post hac esse valebit,
  226. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  227. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  228. agmine condenso naturam corporis explent;
  229. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  230. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  231. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  232. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  233. non ex illorum conventu conciliata,
  234. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  235. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  236. concedit natura reservans semina rebus.
  237. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  238. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  239. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  240. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  241. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  242. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  243. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  244. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  245. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  246. credere posse animum, victus fateare necessest
  247. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  248. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  249. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  250. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  251. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  252. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  253. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  254. non possunt ea quae debet genitalis habere
  255. materies, varios conexus pondera plagas
  256. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  257. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  258. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  259. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  260. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  261. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  262. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  263. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  264. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  265. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  266. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  267. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  268. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  269. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  270. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  271. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  272. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  273. languidior porro disiectis disque supatis.
  274. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  275. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  276. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  277. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  278. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  279. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  280. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  281. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  282. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  283. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  284. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  285. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  286. ut videas non e stipatis partibus esse.
  287. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  288. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  289. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  290. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  291. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  292. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  293. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  294. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  295. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  296. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  297. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  298. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  299. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  300. naturam res et convertunt corpora sese,
  301. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  302. nil referret enim quaedam decedere, abire
  303. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  304. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  305. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  306. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  307. concursus motus ordo positura figurae
  308. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  309. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  310. praeterea rei quae corpora mittere possit
  311. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  312. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  313. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  314. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  315. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  316. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  317. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  318. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  319. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  320. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  321. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  322. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  323. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  324. et velit ardoris naturam linquere solam,
  325. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  326. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  327. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  328. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  329. et qui principium gignundis aera rebus
  330. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  331. fingere res ipsum per se terramve creare
  332. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  333. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  334. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  335. aera iungentes igni terramque liquori,
  336. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  337. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  338. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  339. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  340. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  341. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  342. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  343. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  344. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  345. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  346. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  347. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  348. quae cum magna modis multis miranda videtur
  349. gentibus humanis regio visendaque fertur
  350. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  351. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  352. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  353. carmina quin etiam divini pectoris eius
  354. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  355. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  356. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  357. partibus egregie multis multoque minores,
  358. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  359. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  360. sanctius et multo certa ratione magis quam
  361. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  362. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  363. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  364. Primum quod motus exempto rebus inani
  365. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  366. aera solem ignem terras animalia frugis
  367. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  368. deinde quod omnino finem non esse secandis
  369. corporibus facient neque pausam stare fragori
  370. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  371. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  372. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  373. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  374. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  375. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  376. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  377. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  378. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti