De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  2. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  3. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  4. sic alias quoque res inter se posse moveri
  5. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  6. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  7. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  8. ni spatium dederint latices? concedere porro
  9. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  10. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  11. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  12. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  13. Postremo duo de concursu corpora lata
  14. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  15. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  16. is porro quamvis circum celerantibus auris
  17. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  18. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  19. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  20. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  21. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  22. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  23. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  24. nec tali ratione potest denserier aer
  25. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  26. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  27. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  28. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  29. multaque praeterea tibi possum commemorando
  30. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  31. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  32. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  33. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  34. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  35. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  36. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  37. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  38. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  39. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  40. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  41. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  42. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  43. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  44. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  45. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  46. argumentorum sit copia missa per auris.
  47. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  48. omnis ut est igitur per se natura duabus
  49. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  50. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  51. corpus enim per se communis dedicat esse
  52. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  53. haut erit occultis de rebus quo referentes