De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  2. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  3. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  4. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  5. sic alias quoque res inter se posse moveri
  6. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  7. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  8. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  9. ni spatium dederint latices? concedere porro
  10. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  11. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  12. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  13. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  14. Postremo duo de concursu corpora lata
  15. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  16. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  17. is porro quamvis circum celerantibus auris
  18. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  19. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  20. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  21. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  22. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  23. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  24. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  25. nec tali ratione potest denserier aer
  26. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  27. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  28. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  29. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  30. multaque praeterea tibi possum commemorando
  31. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  32. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  33. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  34. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  35. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  36. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  37. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  38. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  39. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  40. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  41. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  42. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  43. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  44. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  45. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  46. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  47. argumentorum sit copia missa per auris.
  48. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  49. omnis ut est igitur per se natura duabus
  50. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  51. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  52. corpus enim per se communis dedicat esse
  53. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  54. haut erit occultis de rebus quo referentes
  55. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  56. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  57. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  58. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  59. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  60. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  61. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  62. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  63. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  64. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  65. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  66. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  67. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  68. rem prohibere queat per se transire meantem,
  69. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  70. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  71. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  72. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  73. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  74. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  75. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  76. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  77. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  78. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  79. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  80. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  81. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  82. discidio potis est seiungi seque gregari,
  83. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  84. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  85. servitium contra paupertas divitiaeque,