De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  2. Illud in his rebus ne te deducere vero
  3. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  4. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  5. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  6. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  7. sic alias quoque res inter se posse moveri
  8. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  9. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  10. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  11. ni spatium dederint latices? concedere porro
  12. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  13. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  14. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  15. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  16. Postremo duo de concursu corpora lata
  17. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  18. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  19. is porro quamvis circum celerantibus auris
  20. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  21. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  22. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  23. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  24. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  25. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  26. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  27. nec tali ratione potest denserier aer
  28. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  29. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  30. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  31. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  32. multaque praeterea tibi possum commemorando
  33. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  34. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  35. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  36. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  37. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  38. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  39. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  40. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  41. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  42. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  43. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  44. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  45. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  46. ut verear ne tarda prius per membra senectus