De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at contra gravius plus in se corporis esse
  2. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  3. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  4. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  5. Illud in his rebus ne te deducere vero
  6. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  7. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  8. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  9. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  10. sic alias quoque res inter se posse moveri
  11. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  12. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  13. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  14. ni spatium dederint latices? concedere porro
  15. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  16. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  17. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  18. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  19. Postremo duo de concursu corpora lata
  20. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  21. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  22. is porro quamvis circum celerantibus auris
  23. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  24. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  25. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  26. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  27. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  28. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  29. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  30. nec tali ratione potest denserier aer
  31. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  32. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  33. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  34. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  35. multaque praeterea tibi possum commemorando
  36. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  37. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  38. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  39. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  40. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  41. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  42. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  43. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  44. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  45. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  46. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  47. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  48. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  49. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  50. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  51. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  52. argumentorum sit copia missa per auris.
  53. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  54. omnis ut est igitur per se natura duabus
  55. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  56. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  57. corpus enim per se communis dedicat esse
  58. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  59. haut erit occultis de rebus quo referentes
  60. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  61. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  62. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  63. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  64. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  65. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  66. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  67. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  68. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  69. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  70. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  71. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  72. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  73. rem prohibere queat per se transire meantem,
  74. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  75. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  76. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  77. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  78. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  79. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  80. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  81. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  82. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  83. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  84. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  85. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  86. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  87. discidio potis est seiungi seque gregari,
  88. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  89. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  90. servitium contra paupertas divitiaeque,
  91. libertas bellum concordia cetera quorum
  92. adventu manet incolumis natura abituque,
  93. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  94. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  95. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  96. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  97. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  98. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  99. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  100. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  101. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  102. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  103. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  104. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  105. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  106. denique materies si rerum nulla fuisset
  107. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  108. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  109. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  110. clara accendisset saevi certamina belli
  111. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  112. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  113. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  114. non ita uti corpus per se constare neque esse
  115. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  116. sed magis ut merito possis eventa vocare
  117. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  118. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  119. partim concilio quae constant principiorum.
  120. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  121. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  122. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  123. in rebus solido reperiri corpore posse.
  124. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  125. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  126. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  127. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  128. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  129. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  130. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  131. sensimus infuso lympharum rore superne.
  132. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  133. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  134. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  135. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  136. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  137. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  138. Principio quoniam duplex natura duarum
  139. dissimilis rerum longe constare repertast,
  140. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  141. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  142. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  143. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  144. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  145. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.