De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  2. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  3. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  4. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  5. at contra gravius plus in se corporis esse
  6. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  7. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  8. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  9. Illud in his rebus ne te deducere vero
  10. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  11. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  12. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  13. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  14. sic alias quoque res inter se posse moveri
  15. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  16. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  17. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  18. ni spatium dederint latices? concedere porro
  19. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  20. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  21. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  22. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  23. Postremo duo de concursu corpora lata
  24. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  25. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  26. is porro quamvis circum celerantibus auris
  27. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  28. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  29. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  30. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  31. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  32. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  33. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  34. nec tali ratione potest denserier aer
  35. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  36. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  37. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  38. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  39. multaque praeterea tibi possum commemorando
  40. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  41. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  42. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  43. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  44. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  45. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  46. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  47. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  48. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  49. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  50. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  51. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  52. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  53. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  54. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  55. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  56. argumentorum sit copia missa per auris.
  57. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  58. omnis ut est igitur per se natura duabus
  59. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  60. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  61. corpus enim per se communis dedicat esse
  62. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  63. haut erit occultis de rebus quo referentes
  64. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  65. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  66. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  67. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  68. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  69. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  70. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  71. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  72. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  73. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  74. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  75. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  76. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  77. rem prohibere queat per se transire meantem,
  78. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  79. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  80. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  81. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  82. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  83. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  84. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  85. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  86. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  87. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  88. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  89. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  90. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  91. discidio potis est seiungi seque gregari,
  92. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  93. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  94. servitium contra paupertas divitiaeque,
  95. libertas bellum concordia cetera quorum
  96. adventu manet incolumis natura abituque,
  97. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  98. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  99. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  100. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  101. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  102. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  103. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  104. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  105. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  106. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  107. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  108. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  109. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  110. denique materies si rerum nulla fuisset
  111. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  112. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  113. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  114. clara accendisset saevi certamina belli
  115. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  116. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  117. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  118. non ita uti corpus per se constare neque esse
  119. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  120. sed magis ut merito possis eventa vocare
  121. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  122. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  123. partim concilio quae constant principiorum.
  124. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  125. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  126. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  127. in rebus solido reperiri corpore posse.
  128. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  129. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  130. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  131. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  132. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  133. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  134. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  135. sensimus infuso lympharum rore superne.
  136. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  137. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  138. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  139. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  140. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  141. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  142. Principio quoniam duplex natura duarum
  143. dissimilis rerum longe constare repertast,
  144. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  145. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  146. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  147. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  148. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  149. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  150. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  151. materiem circum solidam constare necessest;
  152. nec res ulla potest vera ratione probari
  153. corpore inane suo celare atque intus habere,
  154. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  155. id porro nihil esse potest nisi materiai
  156. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  157. materies igitur, solido quae corpore constat,
  158. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  159. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  160. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  161. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  162. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  163. alternis igitur ni mirum corpus inani
  164. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  165. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  166. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  167. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  168. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  169. nec ratione queunt alia temptata labare;
  170. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  171. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  172. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  173. nec capere umorem neque item manabile frigus
  174. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  175. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  176. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  177. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  178. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  179. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  180. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  181. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  182. at quoniam supra docui nil posse creari
  183. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  184. esse inmortali primordia corpore debent,
  185. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  186. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  187. sunt igitur solida primordia simplicitate
  188. nec ratione queunt alia servata per aevom
  189. ex infinito iam tempore res reparare.
  190. denique si nullam finem natura parasset
  191. frangendis rebus, iam corpora materiai
  192. usque redacta forent aevo frangente priore,
  193. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  194. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  195. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  196. quam rursus refici; qua propter longa diei
  197. infinita aetas ante acti temporis omnis
  198. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  199. numquam relicuo reparari tempore posset.
  200. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  201. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  202. et finita simul generatim tempora rebus
  203. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  204. Huc accedit uti, solidissima materiai
  205. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  206. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  207. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  208. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  209. at contra si mollia sint primordia rerum,
  210. unde queant validi silices ferrumque creari,
  211. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  212. principio fundamenti natura carebit.
  213. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  214. quorum condenso magis omnia conciliatu
  215. artari possunt validasque ostendere viris.
  216. porro si nullast frangendis reddita finis
  217. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  218. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  219. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  220. at quoniam fragili natura praedita constant,
  221. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  222. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  223. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  224. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  225. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  226. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  227. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  228. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  229. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  230. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  231. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  232. commutari aliqua possent ratione revicta,
  233. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  234. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  235. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  236. nec totiens possent generatim saecla referre
  237. naturam mores victum motusque parentum.
  238. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  239. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  240. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  241. et minima constat natura nec fuit umquam
  242. per se secretum neque post hac esse valebit,
  243. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  244. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  245. agmine condenso naturam corporis explent;
  246. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  247. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  248. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  249. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  250. non ex illorum conventu conciliata,
  251. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  252. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  253. concedit natura reservans semina rebus.
  254. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  255. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  256. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  257. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  258. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  259. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  260. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  261. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  262. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  263. credere posse animum, victus fateare necessest
  264. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  265. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  266. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  267. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  268. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  269. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  270. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  271. non possunt ea quae debet genitalis habere
  272. materies, varios conexus pondera plagas
  273. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  274. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  275. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  276. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  277. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  278. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  279. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  280. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  281. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  282. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  283. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  284. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  285. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  286. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  287. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  288. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  289. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  290. languidior porro disiectis disque supatis.
  291. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  292. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  293. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  294. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  295. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  296. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  297. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  298. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  299. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  300. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  301. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  302. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  303. ut videas non e stipatis partibus esse.
  304. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  305. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  306. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  307. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  308. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  309. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  310. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  311. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  312. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  313. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  314. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  315. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  316. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  317. naturam res et convertunt corpora sese,
  318. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  319. nil referret enim quaedam decedere, abire
  320. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  321. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  322. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  323. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  324. concursus motus ordo positura figurae
  325. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  326. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  327. praeterea rei quae corpora mittere possit
  328. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  329. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  330. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  331. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  332. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  333. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  334. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  335. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  336. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  337. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  338. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  339. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  340. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  341. et velit ardoris naturam linquere solam,
  342. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  343. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  344. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  345. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  346. et qui principium gignundis aera rebus
  347. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  348. fingere res ipsum per se terramve creare
  349. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  350. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  351. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  352. aera iungentes igni terramque liquori,
  353. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  354. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  355. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  356. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  357. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  358. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  359. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  360. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  361. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  362. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  363. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  364. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  365. quae cum magna modis multis miranda videtur
  366. gentibus humanis regio visendaque fertur
  367. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  368. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  369. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  370. carmina quin etiam divini pectoris eius
  371. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  372. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  373. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  374. partibus egregie multis multoque minores,
  375. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  376. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  377. sanctius et multo certa ratione magis quam
  378. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  379. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  380. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  381. Primum quod motus exempto rebus inani
  382. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  383. aera solem ignem terras animalia frugis
  384. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  385. deinde quod omnino finem non esse secandis
  386. corporibus facient neque pausam stare fragori
  387. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  388. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  389. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  390. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  391. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  392. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  393. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  394. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  395. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  396. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  397. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  398. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  399. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  400. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  401. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  402. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  403. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  404. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  405. quam contra res illorum retroque putari?
  406. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  407. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  408. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  409. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  410. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  411. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  412. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  413. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  414. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  415. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  416. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  417. at primordia gignundis in rebus oportet
  418. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  419. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  420. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  421. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  422. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  423. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  424. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  425. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  426. nec cessare haec inter se mutare, meare
  427. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  428. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  429. immutabile enim quiddam superare necessest,
  430. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  431. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  432. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  433. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  434. in commutatum veniunt, constare necessest
  435. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  436. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  437. quin potius tali natura praedita quaedam
  438. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  439. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  440. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  441. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  442. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  443. aeris e terra res omnis crescere alique;
  444. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  445. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  446. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  447. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  448. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  449. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  450. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  451. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  452. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  453. ni mirum quia multa modis communia multis
  454. multarum rerum in rebus primordia mixta
  455. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  456. atque eadem magni refert primordia saepe
  457. cum quibus et quali positura contineantur
  458. et quos inter se dent motus accipiantque;
  459. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  460. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  461. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  462. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  463. multa elementa vides multis communia verbis,
  464. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  465. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  466. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  467. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  468. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  469. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  470. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  471. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  472. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  473. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  474. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  475. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  476. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  477. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  478. ex aurique putat micis consistere posse
  479. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  480. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  481. cetera consimili fingit ratione putatque.
  482. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  483. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  484. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  485. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  486. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  487. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  488. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  489. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  490. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  491. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  492. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  493. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  494. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  495. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  496. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  497. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  498. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  499. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  500. * * *
  501. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  502. esse et habere in se nervorum corpora parva
  503. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  504. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  505. ex alienigenis rebus constare putetur,
  506. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  507. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  508. si sunt in terris, terram constare necessest
  509. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  510. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  511. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  512. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  513. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  514. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  515. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  516. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  517. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  518. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  519. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  520. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  521. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  522. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  523. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  524. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  525. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  526. et latices dulcis guttas similique sapore
  527. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  528. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  529. herbarum genera et fruges frondesque videri
  530. dispertita inter terram latitare minute,
  531. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  532. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  533. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  534. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  535. verum semina multimodis inmixta latere
  536. multarum rerum in rebus communia debent.
  537. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  538. arboribus vicina cacumina summa terantur
  539. inter se validis facere id cogentibus austris,
  540. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  541. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  542. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  543. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  544. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  545. non possent ullum tempus celarier ignes,
  546. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  547. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,