De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Denique cur alias aliis praestare videmus
  2. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  3. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  4. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  5. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  6. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  7. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  8. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  9. at contra gravius plus in se corporis esse
  10. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  11. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  12. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  13. Illud in his rebus ne te deducere vero
  14. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  15. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  16. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  17. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  18. sic alias quoque res inter se posse moveri
  19. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  20. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  21. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  22. ni spatium dederint latices? concedere porro
  23. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  24. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  25. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  26. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  27. Postremo duo de concursu corpora lata
  28. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  29. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  30. is porro quamvis circum celerantibus auris
  31. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  32. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  33. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  34. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  35. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  36. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  37. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  38. nec tali ratione potest denserier aer
  39. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  40. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  41. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  42. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  43. multaque praeterea tibi possum commemorando
  44. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  45. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  46. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  47. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  48. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  49. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  50. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  51. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  52. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  53. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  54. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  55. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  56. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  57. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  58. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  59. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  60. argumentorum sit copia missa per auris.
  61. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  62. omnis ut est igitur per se natura duabus
  63. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  64. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  65. corpus enim per se communis dedicat esse
  66. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  67. haut erit occultis de rebus quo referentes
  68. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  69. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  70. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  71. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  72. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  73. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  74. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  75. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  76. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  77. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  78. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  79. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  80. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  81. rem prohibere queat per se transire meantem,
  82. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  83. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  84. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  85. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  86. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  87. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  88. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  89. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  90. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  91. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  92. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  93. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  94. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  95. discidio potis est seiungi seque gregari,
  96. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  97. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  98. servitium contra paupertas divitiaeque,
  99. libertas bellum concordia cetera quorum
  100. adventu manet incolumis natura abituque,
  101. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  102. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  103. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  104. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  105. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  106. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  107. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  108. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  109. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  110. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  111. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  112. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  113. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  114. denique materies si rerum nulla fuisset
  115. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  116. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  117. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  118. clara accendisset saevi certamina belli
  119. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  120. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  121. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  122. non ita uti corpus per se constare neque esse
  123. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  124. sed magis ut merito possis eventa vocare
  125. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  126. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  127. partim concilio quae constant principiorum.
  128. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  129. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  130. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  131. in rebus solido reperiri corpore posse.
  132. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  133. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  134. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  135. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  136. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  137. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  138. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  139. sensimus infuso lympharum rore superne.
  140. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  141. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  142. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  143. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  144. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  145. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  146. Principio quoniam duplex natura duarum
  147. dissimilis rerum longe constare repertast,
  148. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  149. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  150. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  151. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  152. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  153. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  154. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  155. materiem circum solidam constare necessest;
  156. nec res ulla potest vera ratione probari
  157. corpore inane suo celare atque intus habere,
  158. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  159. id porro nihil esse potest nisi materiai
  160. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  161. materies igitur, solido quae corpore constat,
  162. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  163. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  164. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  165. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  166. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  167. alternis igitur ni mirum corpus inani
  168. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  169. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  170. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  171. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  172. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  173. nec ratione queunt alia temptata labare;
  174. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  175. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  176. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  177. nec capere umorem neque item manabile frigus
  178. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  179. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  180. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  181. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  182. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  183. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  184. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  185. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  186. at quoniam supra docui nil posse creari
  187. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  188. esse inmortali primordia corpore debent,
  189. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  190. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  191. sunt igitur solida primordia simplicitate
  192. nec ratione queunt alia servata per aevom
  193. ex infinito iam tempore res reparare.
  194. denique si nullam finem natura parasset
  195. frangendis rebus, iam corpora materiai
  196. usque redacta forent aevo frangente priore,
  197. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  198. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  199. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  200. quam rursus refici; qua propter longa diei
  201. infinita aetas ante acti temporis omnis
  202. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  203. numquam relicuo reparari tempore posset.
  204. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  205. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  206. et finita simul generatim tempora rebus
  207. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  208. Huc accedit uti, solidissima materiai
  209. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  210. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  211. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  212. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  213. at contra si mollia sint primordia rerum,
  214. unde queant validi silices ferrumque creari,
  215. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  216. principio fundamenti natura carebit.
  217. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  218. quorum condenso magis omnia conciliatu
  219. artari possunt validasque ostendere viris.
  220. porro si nullast frangendis reddita finis
  221. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  222. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  223. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  224. at quoniam fragili natura praedita constant,
  225. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  226. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  227. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  228. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  229. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  230. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  231. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  232. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  233. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  234. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  235. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  236. commutari aliqua possent ratione revicta,
  237. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  238. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  239. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  240. nec totiens possent generatim saecla referre
  241. naturam mores victum motusque parentum.
  242. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  243. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  244. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  245. et minima constat natura nec fuit umquam
  246. per se secretum neque post hac esse valebit,
  247. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  248. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  249. agmine condenso naturam corporis explent;
  250. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  251. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  252. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  253. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  254. non ex illorum conventu conciliata,
  255. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  256. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  257. concedit natura reservans semina rebus.
  258. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  259. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  260. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  261. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  262. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  263. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  264. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  265. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  266. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  267. credere posse animum, victus fateare necessest
  268. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  269. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  270. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  271. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  272. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  273. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  274. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  275. non possunt ea quae debet genitalis habere
  276. materies, varios conexus pondera plagas
  277. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  278. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  279. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  280. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  281. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  282. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  283. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  284. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  285. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  286. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  287. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  288. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  289. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  290. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  291. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  292. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  293. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  294. languidior porro disiectis disque supatis.
  295. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  296. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  297. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  298. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  299. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  300. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  301. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  302. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  303. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  304. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  305. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  306. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  307. ut videas non e stipatis partibus esse.
  308. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  309. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  310. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  311. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  312. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  313. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  314. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  315. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  316. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  317. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  318. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  319. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  320. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  321. naturam res et convertunt corpora sese,
  322. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  323. nil referret enim quaedam decedere, abire
  324. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  325. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  326. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  327. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  328. concursus motus ordo positura figurae
  329. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  330. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  331. praeterea rei quae corpora mittere possit
  332. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  333. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  334. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  335. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  336. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  337. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  338. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  339. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  340. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  341. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  342. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  343. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  344. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  345. et velit ardoris naturam linquere solam,
  346. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  347. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  348. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  349. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  350. et qui principium gignundis aera rebus
  351. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  352. fingere res ipsum per se terramve creare
  353. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  354. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  355. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  356. aera iungentes igni terramque liquori,
  357. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  358. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  359. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  360. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  361. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  362. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  363. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  364. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  365. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  366. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  367. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  368. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  369. quae cum magna modis multis miranda videtur
  370. gentibus humanis regio visendaque fertur
  371. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  372. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  373. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  374. carmina quin etiam divini pectoris eius
  375. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  376. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  377. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  378. partibus egregie multis multoque minores,
  379. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  380. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  381. sanctius et multo certa ratione magis quam
  382. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  383. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  384. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  385. Primum quod motus exempto rebus inani
  386. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  387. aera solem ignem terras animalia frugis
  388. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  389. deinde quod omnino finem non esse secandis
  390. corporibus facient neque pausam stare fragori
  391. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  392. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  393. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  394. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  395. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  396. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  397. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  398. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  399. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  400. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  401. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  402. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  403. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  404. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  405. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  406. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  407. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  408. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  409. quam contra res illorum retroque putari?
  410. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  411. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  412. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  413. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  414. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  415. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  416. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  417. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  418. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  419. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  420. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  421. at primordia gignundis in rebus oportet
  422. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  423. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  424. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  425. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  426. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  427. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  428. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  429. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  430. nec cessare haec inter se mutare, meare
  431. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  432. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  433. immutabile enim quiddam superare necessest,
  434. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  435. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  436. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  437. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  438. in commutatum veniunt, constare necessest
  439. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  440. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  441. quin potius tali natura praedita quaedam
  442. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  443. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  444. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  445. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  446. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  447. aeris e terra res omnis crescere alique;
  448. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  449. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  450. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  451. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  452. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  453. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  454. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  455. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  456. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  457. ni mirum quia multa modis communia multis
  458. multarum rerum in rebus primordia mixta
  459. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  460. atque eadem magni refert primordia saepe
  461. cum quibus et quali positura contineantur
  462. et quos inter se dent motus accipiantque;
  463. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  464. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  465. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  466. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  467. multa elementa vides multis communia verbis,
  468. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  469. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  470. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  471. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  472. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  473. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  474. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  475. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  476. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  477. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  478. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  479. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  480. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  481. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  482. ex aurique putat micis consistere posse
  483. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  484. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  485. cetera consimili fingit ratione putatque.
  486. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  487. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  488. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  489. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  490. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  491. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  492. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  493. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  494. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  495. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  496. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  497. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  498. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  499. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  500. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  501. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  502. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  503. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  504. * * *
  505. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  506. esse et habere in se nervorum corpora parva
  507. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  508. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  509. ex alienigenis rebus constare putetur,
  510. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  511. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  512. si sunt in terris, terram constare necessest
  513. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  514. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  515. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  516. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  517. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  518. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  519. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  520. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  521. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  522. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  523. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  524. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  525. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  526. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  527. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  528. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  529. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  530. et latices dulcis guttas similique sapore
  531. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  532. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  533. herbarum genera et fruges frondesque videri
  534. dispertita inter terram latitare minute,
  535. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  536. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  537. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  538. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  539. verum semina multimodis inmixta latere
  540. multarum rerum in rebus communia debent.
  541. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  542. arboribus vicina cacumina summa terantur
  543. inter se validis facere id cogentibus austris,
  544. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  545. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  546. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  547. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  548. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  549. non possent ullum tempus celarier ignes,
  550. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  551. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  552. permagni referre eadem primordia saepe
  553. cum quibus et quali positura contineantur
  554. et quos inter se dent motus accipiantque,
  555. atque eadem paulo inter se mutata creare
  556. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  557. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  558. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  559. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  560. si fieri non posse putas, quin materiai
  561. corpora consimili natura praedita fingas,
  562. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  563. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  564. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  565. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  566. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  567. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  568. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  569. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  570. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  571. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  572. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  573. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  574. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  575. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  576. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  577. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  578. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  579. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  580. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  581. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  582. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  583. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  584. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  585. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  586. sed potius tali facto recreata valescat,
  587. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  588. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  589. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  590. carmine Pierio rationem exponere nostram
  591. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  592. si tibi forte animum tali ratione tenere
  593. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  594. naturam rerum, qua constet compta figura.
  595. Sed quoniam docui solidissima materiai
  596. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  597. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  598. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  599. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  600. pervideamus utrum finitum funditus omne
  601. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  602. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  603. finitumst; namque extremum debebat habere.
  604. extremum porro nullius posse videtur
  605. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  606. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  607. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  608. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  609. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  610. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  611. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  612. Praeterea si iam finitum constituatur
  613. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  614. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  615. id validis utrum contortum viribus ire
  616. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  617. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  618. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  619. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  620. cogit ut exempta concedas fine patere.
  621. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  622. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  623. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  624. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  625. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  626. fiet uti nusquam possit consistere finis
  627. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  628. Praeterea spatium summai totius omne
  629. undique si inclusum certis consisteret oris
  630. finitumque foret, iam copia materiai
  631. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  632. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  633. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  634. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret