De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  2. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  3. inter saepta meant voces et clausa domorum
  4. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  5. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  6. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  7. Denique cur alias aliis praestare videmus
  8. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  9. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  10. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  11. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  12. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  13. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  14. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  15. at contra gravius plus in se corporis esse
  16. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  17. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  18. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  19. Illud in his rebus ne te deducere vero
  20. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  21. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  22. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  23. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  24. sic alias quoque res inter se posse moveri
  25. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  26. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  27. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  28. ni spatium dederint latices? concedere porro
  29. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  30. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  31. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  32. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  33. Postremo duo de concursu corpora lata
  34. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  35. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  36. is porro quamvis circum celerantibus auris
  37. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  38. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  39. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  40. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  41. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  42. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  43. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  44. nec tali ratione potest denserier aer
  45. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  46. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  47. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  48. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  49. multaque praeterea tibi possum commemorando
  50. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  51. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  52. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  53. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  54. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  55. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  56. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  57. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  58. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  59. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  60. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  61. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  62. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  63. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  64. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  65. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  66. argumentorum sit copia missa per auris.
  67. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  68. omnis ut est igitur per se natura duabus
  69. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  70. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  71. corpus enim per se communis dedicat esse