De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. reiicit aeterno devictus vulnere amoris,
  2. atque ita suspiciens tereti cervice reposta
  3. pascit amore avidos inhians in te, dea, visus
  4. eque tuo pendet resupini spiritus ore.
  5. hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto
  6. circum fusa super, suavis ex ore loquellas
  7. funde petens placidam Romanis, incluta, pacem;
  8. nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
  9. possumus aequo animo nec Memmi clara propago
  10. talibus in rebus communi desse saluti.
  11. omnis enim per se divum natura necessest
  12. immortali aevo summa cum pace fruatur
  13. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  14. nam privata dolore omni, privata periclis,
  15. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  16. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  17. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  18. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  19. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  20. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  21. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  22. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  23. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  24. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  25. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  26. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  27. appellare suemus et haec eadem usurpare
  28. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  29. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  30. in terris oppressa gravi sub religione,
  31. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  32. horribili super aspectu mortalibus instans,
  33. primum Graius homo mortalis tollere contra
  34. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  35. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  36. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  37. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  38. naturae primus portarum claustra cupiret.
  39. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  40. processit longe flammantia moenia mundi
  41. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  42. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  43. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  44. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  45. quare religio pedibus subiecta vicissim
  46. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  47. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  48. impia te rationis inire elementa viamque
  49. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  50. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  51. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  52. Iphianassai turparunt sanguine foede
  53. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  54. cui simul infula virgineos circum data comptus
  55. ex utraque pari malarum parte profusast,
  56. et maestum simul ante aras adstare parentem
  57. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  58. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  59. muta metu terram genibus summissa petebat.
  60. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  61. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  62. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  63. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  64. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  65. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  66. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  67. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  68. tantum religio potuit suadere malorum.
  69. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  70. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  71. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  72. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  73. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  74. et merito; nam si certam finem esse viderent
  75. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  76. religionibus atque minis obsistere vatum.
  77. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  78. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  79. ignoratur enim quae sit natura animai,
  80. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  81. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  82. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  83. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  84. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  85. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  86. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  87. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  88. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  89. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  90. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  91. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  92. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  93. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  94. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  95. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  96. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  97. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  98. unde anima atque animi constet natura videndum,
  99. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  100. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  101. cernere uti videamur eos audireque coram,
  102. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  103. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  104. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  105. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  106. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  107. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  108. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  109. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  110. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  111. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  112. res quibus occultas penitus convisere possis.
  113. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  114. non radii solis neque lucida tela diei
  115. discutiant, sed naturae species ratioque.
  116. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  117. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  118. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  119. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  120. quorum operum causas nulla ratione videre
  121. possunt ac fieri divino numine rentur.
  122. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  123. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  124. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  125. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  126. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  127. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  128. e mare primum homines, e terra posset oriri
  129. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  130. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  131. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  132. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  133. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  134. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  135. qui posset mater rebus consistere certa?
  136. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  137. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  138. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  139. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  140. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  141. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  142. vites autumno fundi suadente videmus,
  143. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  144. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  145. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  146. tuto res teneras effert in luminis oras?
  147. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  148. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  149. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  150. concilio possent arceri tempore iniquo.
  151. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  152. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  153. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  154. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  155. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  156. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  157. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  158. quicque sua de materia grandescere alique.
  159. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  160. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  161. nec porro secreta cibo natura animantum
  162. propagare genus possit vitamque tueri;
  163. ut potius multis communia corpora rebus
  164. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  165. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  166. Denique cur homines tantos natura parare
  167. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  168. transire et magnos manibus divellere montis
  169. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  170. si non, materies quia rebus reddita certast
  171. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  172. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  173. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  174. aeris in teneras possint proferrier auras.
  175. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  176. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  177. esse videlicet in terris primordia rerum
  178. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  179. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  180. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  181. sponte sua multo fieri meliora videres.
  182. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  183. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  184. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  185. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  186. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  187. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  188. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  189. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  190. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  191. nullius exitium patitur natura videri.
  192. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  193. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  194. unde animale genus generatim in lumina vitae
  195. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  196. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  197. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  198. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  199. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  200. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  201. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  202. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  203. inmortali sunt natura praedita certe.
  204. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  205. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  206. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  207. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  208. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  209. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  210. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  211. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  212. dissimiles constant aeternaque materies est,
  213. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  214. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  215. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  216. discidio redeunt in corpora materiai.
  217. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  218. in gremium matris terrai praecipitavit;
  219. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  220. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  221. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  222. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  223. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  224. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  225. corpora deponunt et candens lacteus umor
  226. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  227. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  228. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  229. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  230. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  231. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  232. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  233. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  234. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  235. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  236. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  237. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  238. Principio venti vis verberat incita corpus
  239. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  240. inter dum rapido percurrens turbine campos
  241. arboribus magnis sternit montisque supremos
  242. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  243. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  244. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  245. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  246. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  247. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  248. et cum mollis aquae fertur natura repente
  249. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  250. montibus ex altis magnus decursus aquai
  251. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  252. nec validi possunt pontes venientis aquai
  253. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  254. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  255. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  256. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  257. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  258. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  259. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  260. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  261. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  262. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  263. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  264. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  265. Tum porro varios rerum sentimus odores
  266. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  267. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  268. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  269. quae tamen omnia corporea constare necessest
  270. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  271. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  272. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  273. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  274. at neque quo pacto persederit umor aquai
  275. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  276. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  277. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  278. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  279. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  280. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  281. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  282. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  283. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  284. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  285. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  286. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  287. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  288. invida praeclusit speciem natura videndi.
  289. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  290. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  291. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  292. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  293. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  294. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  295. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  296. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  297. omnia natura; namque est in rebus inane.
  298. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  299. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  300. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  301. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  302. quod si non esset, nulla ratione moveri
  303. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  304. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  305. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  306. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  307. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  308. multa modis multis varia ratione moveri
  309. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  310. non tam sollicito motu privata carerent
  311. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  312. undique materies quoniam stipata quiesset.
  313. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  314. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  315. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  316. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  317. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  318. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  319. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  320. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  321. inter saepta meant voces et clausa domorum
  322. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  323. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  324. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  325. Denique cur alias aliis praestare videmus
  326. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  327. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  328. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  329. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  330. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  331. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  332. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  333. at contra gravius plus in se corporis esse
  334. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  335. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  336. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  337. Illud in his rebus ne te deducere vero
  338. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  339. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  340. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  341. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  342. sic alias quoque res inter se posse moveri
  343. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  344. scilicet id falsa totum ratione receptumst.