De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. reiicit aeterno devictus vulnere amoris,
  2. atque ita suspiciens tereti cervice reposta
  3. pascit amore avidos inhians in te, dea, visus
  4. eque tuo pendet resupini spiritus ore.
  5. hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto
  6. circum fusa super, suavis ex ore loquellas
  7. funde petens placidam Romanis, incluta, pacem;
  8. nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
  9. possumus aequo animo nec Memmi clara propago
  10. talibus in rebus communi desse saluti.
  11. omnis enim per se divum natura necessest
  12. immortali aevo summa cum pace fruatur
  13. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  14. nam privata dolore omni, privata periclis,
  15. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  16. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  17. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  18. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  19. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  20. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  21. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  22. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  23. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  24. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  25. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  26. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  27. appellare suemus et haec eadem usurpare
  28. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  29. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  30. in terris oppressa gravi sub religione,
  31. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  32. horribili super aspectu mortalibus instans,
  33. primum Graius homo mortalis tollere contra
  34. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  35. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  36. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  37. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  38. naturae primus portarum claustra cupiret.
  39. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  40. processit longe flammantia moenia mundi
  41. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  42. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  43. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  44. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  45. quare religio pedibus subiecta vicissim
  46. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  47. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  48. impia te rationis inire elementa viamque
  49. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  50. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  51. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  52. Iphianassai turparunt sanguine foede
  53. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  54. cui simul infula virgineos circum data comptus
  55. ex utraque pari malarum parte profusast,
  56. et maestum simul ante aras adstare parentem
  57. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  58. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  59. muta metu terram genibus summissa petebat.
  60. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  61. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  62. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  63. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  64. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  65. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  66. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  67. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  68. tantum religio potuit suadere malorum.
  69. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  70. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  71. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  72. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  73. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  74. et merito; nam si certam finem esse viderent
  75. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  76. religionibus atque minis obsistere vatum.
  77. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  78. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  79. ignoratur enim quae sit natura animai,
  80. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  81. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  82. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  83. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  84. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  85. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  86. per gentis Italas hominum quae clara clueret;