De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam tu sola potes tranquilla pace iuvare
  2. mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors
  3. armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se
  4. reiicit aeterno devictus vulnere amoris,
  5. atque ita suspiciens tereti cervice reposta
  6. pascit amore avidos inhians in te, dea, visus
  7. eque tuo pendet resupini spiritus ore.
  8. hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto
  9. circum fusa super, suavis ex ore loquellas
  10. funde petens placidam Romanis, incluta, pacem;
  11. nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
  12. possumus aequo animo nec Memmi clara propago
  13. talibus in rebus communi desse saluti.
  14. omnis enim per se divum natura necessest
  15. immortali aevo summa cum pace fruatur
  16. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  17. nam privata dolore omni, privata periclis,
  18. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  19. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  20. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  21. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  22. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  23. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  24. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  25. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  26. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  27. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  28. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  29. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  30. appellare suemus et haec eadem usurpare
  31. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  32. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  33. in terris oppressa gravi sub religione,
  34. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  35. horribili super aspectu mortalibus instans,
  36. primum Graius homo mortalis tollere contra
  37. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  38. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  39. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  40. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  41. naturae primus portarum claustra cupiret.
  42. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  43. processit longe flammantia moenia mundi
  44. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  45. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  46. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  47. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  48. quare religio pedibus subiecta vicissim
  49. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  50. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  51. impia te rationis inire elementa viamque
  52. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  53. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  54. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  55. Iphianassai turparunt sanguine foede
  56. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  57. cui simul infula virgineos circum data comptus
  58. ex utraque pari malarum parte profusast,
  59. et maestum simul ante aras adstare parentem
  60. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  61. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  62. muta metu terram genibus summissa petebat.
  63. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  64. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  65. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  66. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  67. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  68. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  69. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  70. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  71. tantum religio potuit suadere malorum.
  72. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  73. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  74. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  75. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  76. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  77. et merito; nam si certam finem esse viderent
  78. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  79. religionibus atque minis obsistere vatum.
  80. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  81. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  82. ignoratur enim quae sit natura animai,
  83. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  84. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  85. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  86. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  87. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  88. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  89. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  90. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  91. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  92. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  93. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  94. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  95. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  96. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  97. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  98. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  99. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  100. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  101. unde anima atque animi constet natura videndum,
  102. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  103. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  104. cernere uti videamur eos audireque coram,
  105. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  106. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  107. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  108. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  109. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  110. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  111. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  112. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  113. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  114. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  115. res quibus occultas penitus convisere possis.
  116. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  117. non radii solis neque lucida tela diei
  118. discutiant, sed naturae species ratioque.
  119. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  120. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  121. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  122. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  123. quorum operum causas nulla ratione videre
  124. possunt ac fieri divino numine rentur.
  125. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  126. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  127. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  128. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  129. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  130. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  131. e mare primum homines, e terra posset oriri
  132. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  133. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  134. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  135. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  136. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  137. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  138. qui posset mater rebus consistere certa?
  139. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  140. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  141. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  142. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  143. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  144. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  145. vites autumno fundi suadente videmus,
  146. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  147. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  148. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  149. tuto res teneras effert in luminis oras?
  150. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  151. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  152. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  153. concilio possent arceri tempore iniquo.
  154. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  155. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  156. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  157. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  158. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  159. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  160. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  161. quicque sua de materia grandescere alique.
  162. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  163. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  164. nec porro secreta cibo natura animantum
  165. propagare genus possit vitamque tueri;
  166. ut potius multis communia corpora rebus
  167. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  168. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  169. Denique cur homines tantos natura parare
  170. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  171. transire et magnos manibus divellere montis
  172. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  173. si non, materies quia rebus reddita certast
  174. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  175. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  176. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  177. aeris in teneras possint proferrier auras.
  178. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  179. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  180. esse videlicet in terris primordia rerum
  181. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  182. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  183. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  184. sponte sua multo fieri meliora videres.
  185. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  186. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  187. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  188. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  189. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  190. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  191. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  192. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  193. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  194. nullius exitium patitur natura videri.
  195. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  196. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  197. unde animale genus generatim in lumina vitae
  198. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  199. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  200. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  201. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  202. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  203. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  204. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  205. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  206. inmortali sunt natura praedita certe.
  207. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  208. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  209. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  210. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  211. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  212. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  213. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  214. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  215. dissimiles constant aeternaque materies est,
  216. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  217. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  218. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  219. discidio redeunt in corpora materiai.
  220. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  221. in gremium matris terrai praecipitavit;
  222. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  223. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  224. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  225. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  226. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  227. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  228. corpora deponunt et candens lacteus umor
  229. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  230. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  231. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  232. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  233. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  234. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  235. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  236. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  237. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  238. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  239. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  240. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  241. Principio venti vis verberat incita corpus
  242. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  243. inter dum rapido percurrens turbine campos
  244. arboribus magnis sternit montisque supremos
  245. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  246. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  247. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  248. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  249. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  250. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  251. et cum mollis aquae fertur natura repente
  252. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  253. montibus ex altis magnus decursus aquai
  254. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  255. nec validi possunt pontes venientis aquai
  256. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  257. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  258. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  259. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  260. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  261. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  262. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  263. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  264. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  265. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  266. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  267. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  268. Tum porro varios rerum sentimus odores
  269. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  270. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  271. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  272. quae tamen omnia corporea constare necessest
  273. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  274. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  275. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  276. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  277. at neque quo pacto persederit umor aquai
  278. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  279. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  280. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  281. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  282. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  283. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  284. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  285. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  286. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  287. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  288. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  289. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  290. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  291. invida praeclusit speciem natura videndi.
  292. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  293. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  294. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  295. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  296. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  297. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  298. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  299. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  300. omnia natura; namque est in rebus inane.
  301. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  302. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  303. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  304. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  305. quod si non esset, nulla ratione moveri
  306. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  307. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  308. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  309. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  310. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  311. multa modis multis varia ratione moveri
  312. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  313. non tam sollicito motu privata carerent
  314. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  315. undique materies quoniam stipata quiesset.
  316. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  317. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  318. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  319. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  320. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  321. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  322. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  323. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  324. inter saepta meant voces et clausa domorum
  325. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  326. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  327. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  328. Denique cur alias aliis praestare videmus
  329. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  330. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  331. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  332. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  333. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  334. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  335. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  336. at contra gravius plus in se corporis esse
  337. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  338. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  339. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  340. Illud in his rebus ne te deducere vero
  341. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  342. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  343. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  344. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  345. sic alias quoque res inter se posse moveri
  346. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  347. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  348. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  349. ni spatium dederint latices? concedere porro
  350. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  351. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  352. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  353. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  354. Postremo duo de concursu corpora lata
  355. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  356. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  357. is porro quamvis circum celerantibus auris
  358. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  359. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  360. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  361. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  362. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  363. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  364. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  365. nec tali ratione potest denserier aer
  366. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  367. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  368. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  369. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  370. multaque praeterea tibi possum commemorando
  371. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  372. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  373. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  374. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  375. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  376. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  377. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  378. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  379. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  380. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  381. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  382. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  383. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  384. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  385. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  386. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  387. argumentorum sit copia missa per auris.
  388. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  389. omnis ut est igitur per se natura duabus
  390. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  391. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  392. corpus enim per se communis dedicat esse
  393. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  394. haut erit occultis de rebus quo referentes
  395. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  396. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  397. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  398. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  399. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  400. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  401. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  402. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  403. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  404. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  405. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  406. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  407. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  408. rem prohibere queat per se transire meantem,
  409. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  410. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  411. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  412. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  413. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  414. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  415. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  416. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  417. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  418. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  419. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  420. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  421. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  422. discidio potis est seiungi seque gregari,
  423. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  424. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  425. servitium contra paupertas divitiaeque,
  426. libertas bellum concordia cetera quorum
  427. adventu manet incolumis natura abituque,
  428. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  429. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  430. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  431. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  432. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  433. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  434. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  435. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  436. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  437. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  438. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  439. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  440. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  441. denique materies si rerum nulla fuisset
  442. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  443. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  444. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  445. clara accendisset saevi certamina belli
  446. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  447. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  448. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  449. non ita uti corpus per se constare neque esse
  450. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  451. sed magis ut merito possis eventa vocare
  452. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  453. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  454. partim concilio quae constant principiorum.
  455. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  456. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  457. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  458. in rebus solido reperiri corpore posse.
  459. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  460. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  461. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  462. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  463. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  464. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  465. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  466. sensimus infuso lympharum rore superne.
  467. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  468. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  469. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  470. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  471. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  472. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  473. Principio quoniam duplex natura duarum
  474. dissimilis rerum longe constare repertast,
  475. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  476. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  477. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  478. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  479. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  480. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  481. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  482. materiem circum solidam constare necessest;
  483. nec res ulla potest vera ratione probari
  484. corpore inane suo celare atque intus habere,
  485. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  486. id porro nihil esse potest nisi materiai
  487. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  488. materies igitur, solido quae corpore constat,
  489. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  490. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  491. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  492. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  493. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  494. alternis igitur ni mirum corpus inani
  495. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  496. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  497. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  498. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  499. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  500. nec ratione queunt alia temptata labare;
  501. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  502. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  503. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  504. nec capere umorem neque item manabile frigus
  505. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  506. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  507. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  508. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  509. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  510. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  511. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  512. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  513. at quoniam supra docui nil posse creari
  514. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  515. esse inmortali primordia corpore debent,
  516. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  517. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  518. sunt igitur solida primordia simplicitate
  519. nec ratione queunt alia servata per aevom
  520. ex infinito iam tempore res reparare.
  521. denique si nullam finem natura parasset
  522. frangendis rebus, iam corpora materiai
  523. usque redacta forent aevo frangente priore,
  524. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  525. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  526. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  527. quam rursus refici; qua propter longa diei
  528. infinita aetas ante acti temporis omnis
  529. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  530. numquam relicuo reparari tempore posset.
  531. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  532. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  533. et finita simul generatim tempora rebus
  534. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  535. Huc accedit uti, solidissima materiai
  536. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  537. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  538. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  539. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  540. at contra si mollia sint primordia rerum,
  541. unde queant validi silices ferrumque creari,
  542. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  543. principio fundamenti natura carebit.
  544. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  545. quorum condenso magis omnia conciliatu
  546. artari possunt validasque ostendere viris.
  547. porro si nullast frangendis reddita finis
  548. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  549. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  550. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  551. at quoniam fragili natura praedita constant,
  552. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  553. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  554. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  555. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  556. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  557. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  558. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  559. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  560. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  561. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  562. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  563. commutari aliqua possent ratione revicta,
  564. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  565. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  566. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  567. nec totiens possent generatim saecla referre
  568. naturam mores victum motusque parentum.
  569. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  570. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  571. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  572. et minima constat natura nec fuit umquam
  573. per se secretum neque post hac esse valebit,
  574. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  575. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  576. agmine condenso naturam corporis explent;
  577. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  578. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  579. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  580. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  581. non ex illorum conventu conciliata,
  582. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  583. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  584. concedit natura reservans semina rebus.
  585. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  586. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  587. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  588. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  589. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  590. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  591. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  592. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  593. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  594. credere posse animum, victus fateare necessest
  595. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  596. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  597. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  598. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  599. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  600. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  601. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  602. non possunt ea quae debet genitalis habere
  603. materies, varios conexus pondera plagas
  604. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  605. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  606. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  607. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  608. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  609. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  610. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  611. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  612. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  613. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  614. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  615. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  616. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  617. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  618. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  619. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  620. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  621. languidior porro disiectis disque supatis.
  622. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  623. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  624. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  625. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  626. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  627. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  628. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  629. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  630. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  631. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  632. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  633. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  634. ut videas non e stipatis partibus esse.
  635. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  636. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  637. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  638. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  639. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  640. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  641. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  642. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  643. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  644. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  645. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  646. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  647. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  648. naturam res et convertunt corpora sese,
  649. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  650. nil referret enim quaedam decedere, abire
  651. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  652. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  653. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  654. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  655. concursus motus ordo positura figurae
  656. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  657. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  658. praeterea rei quae corpora mittere possit
  659. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  660. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  661. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  662. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  663. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  664. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  665. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  666. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  667. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  668. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  669. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  670. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  671. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  672. et velit ardoris naturam linquere solam,
  673. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  674. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  675. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  676. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  677. et qui principium gignundis aera rebus
  678. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  679. fingere res ipsum per se terramve creare
  680. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  681. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  682. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  683. aera iungentes igni terramque liquori,
  684. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  685. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  686. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  687. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  688. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  689. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  690. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  691. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  692. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  693. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  694. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  695. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  696. quae cum magna modis multis miranda videtur
  697. gentibus humanis regio visendaque fertur
  698. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  699. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  700. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  701. carmina quin etiam divini pectoris eius
  702. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  703. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  704. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  705. partibus egregie multis multoque minores,
  706. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  707. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  708. sanctius et multo certa ratione magis quam
  709. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  710. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  711. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  712. Primum quod motus exempto rebus inani
  713. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  714. aera solem ignem terras animalia frugis
  715. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  716. deinde quod omnino finem non esse secandis
  717. corporibus facient neque pausam stare fragori
  718. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  719. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  720. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  721. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  722. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  723. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  724. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  725. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  726. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  727. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  728. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  729. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  730. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  731. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  732. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  733. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  734. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  735. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  736. quam contra res illorum retroque putari?
  737. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  738. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  739. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  740. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  741. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  742. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  743. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  744. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  745. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  746. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  747. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  748. at primordia gignundis in rebus oportet
  749. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  750. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  751. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  752. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  753. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  754. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  755. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  756. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  757. nec cessare haec inter se mutare, meare
  758. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  759. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  760. immutabile enim quiddam superare necessest,
  761. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  762. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  763. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  764. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  765. in commutatum veniunt, constare necessest
  766. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  767. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  768. quin potius tali natura praedita quaedam
  769. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  770. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  771. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  772. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  773. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  774. aeris e terra res omnis crescere alique;
  775. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  776. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  777. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  778. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  779. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  780. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  781. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  782. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  783. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  784. ni mirum quia multa modis communia multis
  785. multarum rerum in rebus primordia mixta
  786. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  787. atque eadem magni refert primordia saepe
  788. cum quibus et quali positura contineantur
  789. et quos inter se dent motus accipiantque;
  790. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  791. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  792. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  793. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  794. multa elementa vides multis communia verbis,
  795. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  796. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  797. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  798. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  799. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  800. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  801. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  802. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  803. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  804. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  805. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  806. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  807. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  808. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  809. ex aurique putat micis consistere posse
  810. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  811. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  812. cetera consimili fingit ratione putatque.
  813. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  814. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  815. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  816. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  817. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  818. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  819. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  820. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  821. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  822. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  823. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  824. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  825. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  826. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  827. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  828. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  829. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  830. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  831. * * *
  832. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  833. esse et habere in se nervorum corpora parva
  834. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  835. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  836. ex alienigenis rebus constare putetur,
  837. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  838. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  839. si sunt in terris, terram constare necessest
  840. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  841. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  842. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  843. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  844. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  845. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  846. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  847. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  848. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  849. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  850. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  851. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  852. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  853. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  854. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  855. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  856. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  857. et latices dulcis guttas similique sapore
  858. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  859. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  860. herbarum genera et fruges frondesque videri
  861. dispertita inter terram latitare minute,
  862. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  863. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  864. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  865. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  866. verum semina multimodis inmixta latere
  867. multarum rerum in rebus communia debent.
  868. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  869. arboribus vicina cacumina summa terantur
  870. inter se validis facere id cogentibus austris,
  871. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  872. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  873. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  874. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  875. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  876. non possent ullum tempus celarier ignes,
  877. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  878. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  879. permagni referre eadem primordia saepe
  880. cum quibus et quali positura contineantur
  881. et quos inter se dent motus accipiantque,
  882. atque eadem paulo inter se mutata creare
  883. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  884. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  885. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  886. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  887. si fieri non posse putas, quin materiai
  888. corpora consimili natura praedita fingas,
  889. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  890. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  891. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  892. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  893. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  894. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  895. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  896. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  897. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  898. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  899. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  900. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  901. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  902. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  903. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  904. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  905. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  906. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  907. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  908. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  909. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  910. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  911. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  912. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  913. sed potius tali facto recreata valescat,
  914. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  915. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  916. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  917. carmine Pierio rationem exponere nostram
  918. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  919. si tibi forte animum tali ratione tenere
  920. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  921. naturam rerum, qua constet compta figura.
  922. Sed quoniam docui solidissima materiai
  923. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  924. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  925. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  926. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  927. pervideamus utrum finitum funditus omne
  928. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  929. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  930. finitumst; namque extremum debebat habere.
  931. extremum porro nullius posse videtur
  932. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  933. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  934. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  935. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  936. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  937. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  938. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  939. Praeterea si iam finitum constituatur
  940. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  941. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  942. id validis utrum contortum viribus ire
  943. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  944. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  945. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  946. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  947. cogit ut exempta concedas fine patere.
  948. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  949. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  950. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  951. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  952. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  953. fiet uti nusquam possit consistere finis
  954. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  955. Praeterea spatium summai totius omne
  956. undique si inclusum certis consisteret oris
  957. finitumque foret, iam copia materiai
  958. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  959. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  960. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  961. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  962. ex infinito iam tempore subsidendo.
  963. at nunc ni mirum requies data principiorum
  964. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  965. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  966. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  967. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  968. ex infinito cita corpora materiai.
  969. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  970. aer dissaepit collis atque aera montes,
  971. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  972. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  973. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  974. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  975. perpetuo possint aevi labentia tractu
  976. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  977. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  978. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  979. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  980. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  981. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  982. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  983. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  984. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  985. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  986. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  987. exiguum possent horai sistere tempus;
  988. nam dispulsa suo de coetu materiai
  989. copia ferretur magnum per inane soluta,
  990. sive adeo potius numquam concreta creasset
  991. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  992. nam certe neque consilio primordia rerum
  993. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  994. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  995. sed quia multa modis multis mutata per omne
  996. ex infinito vexantur percita plagis,
  997. omne genus motus et coetus experiundo
  998. tandem deveniunt in talis disposituras,
  999. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  1000. et multos etiam magnos servata per annos
  1001. ut semel in motus coniectast convenientis,
  1002. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  1003. integrent amnes et solis terra vapore
  1004. fota novet fetus summissaque gens animantum
  1005. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  1006. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  1007. ex infinito suboriri copia posset,
  1008. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  1009. nam vel uti privata cibo natura animantum
  1010. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  1011. dissolui simul ac defecit suppeditare
  1012. materies aliqua ratione aversa viai.
  1013. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  1014. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  1015. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  1016. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  1017. inter dum resilire tamen coguntur et una
  1018. principiis rerum spatium tempusque fugai
  1019. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  1020. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  1021. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  1022. infinita opus est vis undique materiai.
  1023. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  1024. in medium summae quod dicunt omnia niti
  1025. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  1026. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  1027. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  1028. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  1029. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  1030. nitier in terraque retro requiescere posta,
  1031. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  1032. et simili ratione animalia suppa vagari
  1033. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  1034. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  1035. sponte sua possint in caeli templa volare;
  1036. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  1037. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  1038. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  1039. sed vanus stolidis haec * * *
  1040. amplexi quod habent perv * * *