De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  2. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  3. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  4. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  5. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  6. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  7. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  8. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  9. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  10. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  11. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  12. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  13. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  14. invida praeclusit speciem natura videndi.
  15. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  16. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  17. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  18. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  19. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  20. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  21. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  22. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  23. omnia natura; namque est in rebus inane.
  24. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  25. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  26. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  27. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  28. quod si non esset, nulla ratione moveri
  29. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  30. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  31. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  32. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  33. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  34. multa modis multis varia ratione moveri
  35. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  36. non tam sollicito motu privata carerent
  37. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  38. undique materies quoniam stipata quiesset.
  39. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  40. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  41. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  42. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  43. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  44. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  45. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  46. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  47. inter saepta meant voces et clausa domorum
  48. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  49. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  50. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  51. Denique cur alias aliis praestare videmus
  52. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  53. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  54. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  55. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  56. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  57. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  58. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  59. at contra gravius plus in se corporis esse
  60. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  61. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  62. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  63. Illud in his rebus ne te deducere vero
  64. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  65. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  66. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  67. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  68. sic alias quoque res inter se posse moveri
  69. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  70. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  71. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  72. ni spatium dederint latices? concedere porro
  73. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  74. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  75. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  76. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  77. Postremo duo de concursu corpora lata
  78. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  79. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  80. is porro quamvis circum celerantibus auris
  81. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  82. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  83. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  84. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  85. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  86. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  87. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  88. nec tali ratione potest denserier aer
  89. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  90. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  91. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  92. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  93. multaque praeterea tibi possum commemorando
  94. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  95. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  96. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  97. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  98. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  99. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  100. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  101. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  102. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  103. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  104. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  105. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  106. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  107. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  108. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  109. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  110. argumentorum sit copia missa per auris.
  111. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  112. omnis ut est igitur per se natura duabus
  113. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  114. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  115. corpus enim per se communis dedicat esse
  116. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  117. haut erit occultis de rebus quo referentes
  118. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  119. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  120. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  121. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  122. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  123. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  124. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  125. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  126. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  127. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  128. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  129. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  130. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  131. rem prohibere queat per se transire meantem,
  132. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  133. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  134. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  135. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  136. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  137. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  138. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  139. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  140. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  141. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  142. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  143. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  144. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  145. discidio potis est seiungi seque gregari,
  146. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  147. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  148. servitium contra paupertas divitiaeque,
  149. libertas bellum concordia cetera quorum
  150. adventu manet incolumis natura abituque,
  151. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  152. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  153. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  154. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  155. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  156. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  157. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  158. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  159. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  160. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  161. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  162. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  163. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  164. denique materies si rerum nulla fuisset
  165. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  166. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  167. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  168. clara accendisset saevi certamina belli
  169. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  170. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  171. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  172. non ita uti corpus per se constare neque esse
  173. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  174. sed magis ut merito possis eventa vocare
  175. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  176. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  177. partim concilio quae constant principiorum.
  178. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  179. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  180. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  181. in rebus solido reperiri corpore posse.
  182. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  183. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  184. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  185. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  186. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  187. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  188. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  189. sensimus infuso lympharum rore superne.
  190. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  191. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  192. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  193. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  194. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  195. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  196. Principio quoniam duplex natura duarum
  197. dissimilis rerum longe constare repertast,
  198. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  199. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  200. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  201. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  202. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  203. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  204. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  205. materiem circum solidam constare necessest;
  206. nec res ulla potest vera ratione probari
  207. corpore inane suo celare atque intus habere,
  208. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  209. id porro nihil esse potest nisi materiai
  210. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  211. materies igitur, solido quae corpore constat,
  212. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  213. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  214. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  215. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  216. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  217. alternis igitur ni mirum corpus inani
  218. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  219. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  220. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  221. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  222. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  223. nec ratione queunt alia temptata labare;
  224. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  225. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  226. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  227. nec capere umorem neque item manabile frigus
  228. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  229. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  230. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  231. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  232. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  233. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  234. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  235. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  236. at quoniam supra docui nil posse creari
  237. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  238. esse inmortali primordia corpore debent,
  239. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  240. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  241. sunt igitur solida primordia simplicitate
  242. nec ratione queunt alia servata per aevom
  243. ex infinito iam tempore res reparare.
  244. denique si nullam finem natura parasset
  245. frangendis rebus, iam corpora materiai
  246. usque redacta forent aevo frangente priore,
  247. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  248. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  249. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  250. quam rursus refici; qua propter longa diei
  251. infinita aetas ante acti temporis omnis
  252. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  253. numquam relicuo reparari tempore posset.
  254. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  255. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  256. et finita simul generatim tempora rebus
  257. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  258. Huc accedit uti, solidissima materiai
  259. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  260. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  261. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  262. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  263. at contra si mollia sint primordia rerum,
  264. unde queant validi silices ferrumque creari,
  265. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  266. principio fundamenti natura carebit.
  267. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  268. quorum condenso magis omnia conciliatu
  269. artari possunt validasque ostendere viris.
  270. porro si nullast frangendis reddita finis
  271. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  272. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  273. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  274. at quoniam fragili natura praedita constant,
  275. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  276. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  277. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  278. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  279. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  280. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  281. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  282. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  283. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  284. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  285. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  286. commutari aliqua possent ratione revicta,
  287. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  288. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  289. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  290. nec totiens possent generatim saecla referre
  291. naturam mores victum motusque parentum.
  292. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  293. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  294. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  295. et minima constat natura nec fuit umquam
  296. per se secretum neque post hac esse valebit,
  297. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  298. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  299. agmine condenso naturam corporis explent;
  300. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  301. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  302. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  303. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  304. non ex illorum conventu conciliata,
  305. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  306. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  307. concedit natura reservans semina rebus.
  308. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  309. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  310. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  311. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  312. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  313. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  314. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  315. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  316. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  317. credere posse animum, victus fateare necessest
  318. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  319. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  320. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  321. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  322. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  323. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  324. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  325. non possunt ea quae debet genitalis habere
  326. materies, varios conexus pondera plagas
  327. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  328. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  329. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  330. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  331. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  332. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  333. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  334. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  335. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  336. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  337. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  338. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  339. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  340. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  341. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  342. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  343. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  344. languidior porro disiectis disque supatis.
  345. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  346. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  347. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  348. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  349. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  350. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  351. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  352. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  353. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  354. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  355. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  356. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  357. ut videas non e stipatis partibus esse.
  358. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  359. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  360. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  361. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  362. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  363. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  364. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  365. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  366. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  367. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  368. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  369. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  370. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  371. naturam res et convertunt corpora sese,
  372. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  373. nil referret enim quaedam decedere, abire
  374. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  375. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  376. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  377. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  378. concursus motus ordo positura figurae
  379. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  380. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  381. praeterea rei quae corpora mittere possit
  382. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  383. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  384. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  385. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  386. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  387. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  388. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  389. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  390. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  391. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  392. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  393. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  394. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  395. et velit ardoris naturam linquere solam,
  396. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  397. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  398. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  399. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  400. et qui principium gignundis aera rebus
  401. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  402. fingere res ipsum per se terramve creare
  403. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  404. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  405. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  406. aera iungentes igni terramque liquori,
  407. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  408. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  409. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  410. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  411. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  412. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  413. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  414. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  415. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  416. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  417. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  418. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  419. quae cum magna modis multis miranda videtur
  420. gentibus humanis regio visendaque fertur
  421. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  422. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  423. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  424. carmina quin etiam divini pectoris eius
  425. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  426. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  427. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  428. partibus egregie multis multoque minores,
  429. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  430. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  431. sanctius et multo certa ratione magis quam
  432. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  433. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  434. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  435. Primum quod motus exempto rebus inani
  436. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  437. aera solem ignem terras animalia frugis
  438. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  439. deinde quod omnino finem non esse secandis
  440. corporibus facient neque pausam stare fragori
  441. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  442. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  443. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  444. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  445. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  446. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  447. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  448. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  449. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  450. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  451. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  452. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  453. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  454. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  455. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  456. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  457. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  458. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  459. quam contra res illorum retroque putari?
  460. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  461. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  462. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  463. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  464. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  465. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  466. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  467. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  468. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  469. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  470. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  471. at primordia gignundis in rebus oportet
  472. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  473. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  474. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  475. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  476. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  477. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  478. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  479. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  480. nec cessare haec inter se mutare, meare
  481. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  482. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  483. immutabile enim quiddam superare necessest,
  484. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  485. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  486. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  487. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  488. in commutatum veniunt, constare necessest
  489. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  490. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  491. quin potius tali natura praedita quaedam
  492. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  493. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  494. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  495. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  496. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  497. aeris e terra res omnis crescere alique;
  498. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  499. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  500. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  501. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  502. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  503. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  504. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  505. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  506. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  507. ni mirum quia multa modis communia multis
  508. multarum rerum in rebus primordia mixta
  509. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  510. atque eadem magni refert primordia saepe
  511. cum quibus et quali positura contineantur
  512. et quos inter se dent motus accipiantque;
  513. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  514. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  515. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  516. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  517. multa elementa vides multis communia verbis,
  518. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  519. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  520. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  521. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  522. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  523. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  524. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  525. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  526. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  527. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  528. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  529. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  530. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  531. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  532. ex aurique putat micis consistere posse
  533. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  534. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  535. cetera consimili fingit ratione putatque.
  536. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  537. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  538. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  539. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  540. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  541. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  542. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  543. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  544. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  545. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  546. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  547. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  548. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  549. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  550. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  551. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  552. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  553. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  554. * * *
  555. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  556. esse et habere in se nervorum corpora parva
  557. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  558. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  559. ex alienigenis rebus constare putetur,
  560. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  561. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  562. si sunt in terris, terram constare necessest
  563. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  564. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  565. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  566. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  567. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  568. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  569. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  570. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  571. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  572. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  573. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  574. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  575. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  576. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  577. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  578. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  579. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  580. et latices dulcis guttas similique sapore
  581. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  582. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  583. herbarum genera et fruges frondesque videri
  584. dispertita inter terram latitare minute,
  585. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  586. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  587. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  588. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  589. verum semina multimodis inmixta latere
  590. multarum rerum in rebus communia debent.
  591. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  592. arboribus vicina cacumina summa terantur
  593. inter se validis facere id cogentibus austris,
  594. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  595. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  596. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  597. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  598. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  599. non possent ullum tempus celarier ignes,
  600. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  601. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  602. permagni referre eadem primordia saepe
  603. cum quibus et quali positura contineantur
  604. et quos inter se dent motus accipiantque,
  605. atque eadem paulo inter se mutata creare
  606. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  607. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  608. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  609. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  610. si fieri non posse putas, quin materiai
  611. corpora consimili natura praedita fingas,
  612. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  613. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  614. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  615. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  616. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  617. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  618. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  619. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  620. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  621. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  622. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  623. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  624. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  625. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  626. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  627. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  628. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  629. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  630. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  631. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  632. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  633. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  634. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  635. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  636. sed potius tali facto recreata valescat,
  637. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  638. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  639. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  640. carmine Pierio rationem exponere nostram
  641. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  642. si tibi forte animum tali ratione tenere
  643. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  644. naturam rerum, qua constet compta figura.
  645. Sed quoniam docui solidissima materiai
  646. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  647. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  648. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  649. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  650. pervideamus utrum finitum funditus omne
  651. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  652. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  653. finitumst; namque extremum debebat habere.
  654. extremum porro nullius posse videtur
  655. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  656. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  657. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  658. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  659. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  660. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  661. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  662. Praeterea si iam finitum constituatur
  663. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  664. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  665. id validis utrum contortum viribus ire
  666. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  667. an prohibere aliquid censes obstareque posse?