De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  2. at neque quo pacto persederit umor aquai
  3. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  4. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  5. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  6. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  7. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  8. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  9. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  10. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  11. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  12. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  13. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  14. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  15. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  16. invida praeclusit speciem natura videndi.
  17. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  18. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  19. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  20. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  21. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  22. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  23. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  24. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  25. omnia natura; namque est in rebus inane.
  26. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  27. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  28. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  29. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  30. quod si non esset, nulla ratione moveri
  31. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  32. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  33. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  34. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  35. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  36. multa modis multis varia ratione moveri
  37. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  38. non tam sollicito motu privata carerent
  39. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  40. undique materies quoniam stipata quiesset.
  41. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  42. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  43. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  44. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  45. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  46. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  47. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  48. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  49. inter saepta meant voces et clausa domorum
  50. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  51. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  52. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  53. Denique cur alias aliis praestare videmus
  54. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  55. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  56. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  57. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  58. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  59. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  60. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  61. at contra gravius plus in se corporis esse
  62. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  63. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  64. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  65. Illud in his rebus ne te deducere vero
  66. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  67. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  68. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  69. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  70. sic alias quoque res inter se posse moveri
  71. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  72. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  73. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  74. ni spatium dederint latices? concedere porro
  75. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  76. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  77. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  78. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  79. Postremo duo de concursu corpora lata
  80. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  81. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  82. is porro quamvis circum celerantibus auris
  83. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  84. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  85. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  86. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  87. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  88. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  89. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  90. nec tali ratione potest denserier aer
  91. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  92. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  93. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  94. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  95. multaque praeterea tibi possum commemorando
  96. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  97. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  98. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  99. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  100. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  101. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  102. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  103. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  104. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  105. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  106. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  107. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  108. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  109. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  110. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  111. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  112. argumentorum sit copia missa per auris.
  113. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  114. omnis ut est igitur per se natura duabus
  115. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  116. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  117. corpus enim per se communis dedicat esse
  118. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  119. haut erit occultis de rebus quo referentes
  120. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  121. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  122. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  123. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  124. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  125. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  126. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  127. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  128. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  129. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  130. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  131. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  132. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  133. rem prohibere queat per se transire meantem,
  134. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  135. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  136. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  137. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  138. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  139. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  140. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  141. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  142. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  143. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  144. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  145. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  146. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  147. discidio potis est seiungi seque gregari,
  148. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  149. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  150. servitium contra paupertas divitiaeque,
  151. libertas bellum concordia cetera quorum
  152. adventu manet incolumis natura abituque,
  153. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  154. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  155. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  156. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  157. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  158. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  159. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  160. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  161. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  162. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  163. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  164. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  165. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  166. denique materies si rerum nulla fuisset
  167. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  168. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  169. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  170. clara accendisset saevi certamina belli
  171. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  172. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  173. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  174. non ita uti corpus per se constare neque esse
  175. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  176. sed magis ut merito possis eventa vocare
  177. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  178. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  179. partim concilio quae constant principiorum.
  180. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  181. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  182. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  183. in rebus solido reperiri corpore posse.
  184. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  185. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  186. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  187. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  188. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  189. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  190. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  191. sensimus infuso lympharum rore superne.
  192. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  193. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  194. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  195. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  196. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  197. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  198. Principio quoniam duplex natura duarum
  199. dissimilis rerum longe constare repertast,
  200. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  201. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  202. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  203. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  204. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  205. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  206. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  207. materiem circum solidam constare necessest;
  208. nec res ulla potest vera ratione probari
  209. corpore inane suo celare atque intus habere,
  210. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  211. id porro nihil esse potest nisi materiai
  212. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  213. materies igitur, solido quae corpore constat,
  214. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  215. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  216. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  217. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  218. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  219. alternis igitur ni mirum corpus inani
  220. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  221. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  222. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  223. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  224. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  225. nec ratione queunt alia temptata labare;
  226. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  227. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  228. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  229. nec capere umorem neque item manabile frigus
  230. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  231. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  232. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  233. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  234. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  235. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  236. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  237. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  238. at quoniam supra docui nil posse creari
  239. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  240. esse inmortali primordia corpore debent,
  241. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  242. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  243. sunt igitur solida primordia simplicitate
  244. nec ratione queunt alia servata per aevom
  245. ex infinito iam tempore res reparare.
  246. denique si nullam finem natura parasset
  247. frangendis rebus, iam corpora materiai
  248. usque redacta forent aevo frangente priore,
  249. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  250. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  251. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  252. quam rursus refici; qua propter longa diei
  253. infinita aetas ante acti temporis omnis
  254. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  255. numquam relicuo reparari tempore posset.
  256. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  257. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  258. et finita simul generatim tempora rebus
  259. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  260. Huc accedit uti, solidissima materiai
  261. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  262. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  263. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  264. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  265. at contra si mollia sint primordia rerum,
  266. unde queant validi silices ferrumque creari,
  267. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  268. principio fundamenti natura carebit.
  269. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  270. quorum condenso magis omnia conciliatu
  271. artari possunt validasque ostendere viris.
  272. porro si nullast frangendis reddita finis
  273. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  274. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  275. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  276. at quoniam fragili natura praedita constant,
  277. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  278. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  279. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  280. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  281. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  282. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  283. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  284. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  285. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  286. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  287. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  288. commutari aliqua possent ratione revicta,
  289. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  290. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  291. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  292. nec totiens possent generatim saecla referre
  293. naturam mores victum motusque parentum.
  294. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  295. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  296. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  297. et minima constat natura nec fuit umquam
  298. per se secretum neque post hac esse valebit,
  299. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  300. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  301. agmine condenso naturam corporis explent;
  302. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  303. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  304. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  305. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.