De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. per maria ac terras omnis sopita quiescant;
  2. nam tu sola potes tranquilla pace iuvare
  3. mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors
  4. armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se
  5. reiicit aeterno devictus vulnere amoris,
  6. atque ita suspiciens tereti cervice reposta
  7. pascit amore avidos inhians in te, dea, visus
  8. eque tuo pendet resupini spiritus ore.
  9. hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto
  10. circum fusa super, suavis ex ore loquellas
  11. funde petens placidam Romanis, incluta, pacem;
  12. nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
  13. possumus aequo animo nec Memmi clara propago
  14. talibus in rebus communi desse saluti.
  15. omnis enim per se divum natura necessest
  16. immortali aevo summa cum pace fruatur
  17. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  18. nam privata dolore omni, privata periclis,
  19. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  20. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  21. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  22. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  23. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  24. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  25. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  26. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  27. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  28. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  29. quae nos materiem et genitalia corpora rebus