De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. per maria ac terras omnis sopita quiescant;
  2. nam tu sola potes tranquilla pace iuvare
  3. mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors
  4. armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se
  5. reiicit aeterno devictus vulnere amoris,
  6. atque ita suspiciens tereti cervice reposta
  7. pascit amore avidos inhians in te, dea, visus
  8. eque tuo pendet resupini spiritus ore.
  9. hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto
  10. circum fusa super, suavis ex ore loquellas
  11. funde petens placidam Romanis, incluta, pacem;
  12. nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
  13. possumus aequo animo nec Memmi clara propago
  14. talibus in rebus communi desse saluti.
  15. omnis enim per se divum natura necessest
  16. immortali aevo summa cum pace fruatur
  17. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  18. nam privata dolore omni, privata periclis,
  19. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  20. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  21. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  22. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  23. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  24. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  25. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  26. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  27. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  28. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  29. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  30. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  31. appellare suemus et haec eadem usurpare
  32. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  33. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  34. in terris oppressa gravi sub religione,
  35. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  36. horribili super aspectu mortalibus instans,
  37. primum Graius homo mortalis tollere contra
  38. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  39. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  40. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  41. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  42. naturae primus portarum claustra cupiret.
  43. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  44. processit longe flammantia moenia mundi
  45. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  46. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  47. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  48. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  49. quare religio pedibus subiecta vicissim
  50. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  51. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  52. impia te rationis inire elementa viamque
  53. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  54. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  55. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  56. Iphianassai turparunt sanguine foede
  57. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  58. cui simul infula virgineos circum data comptus
  59. ex utraque pari malarum parte profusast,
  60. et maestum simul ante aras adstare parentem
  61. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  62. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  63. muta metu terram genibus summissa petebat.
  64. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  65. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  66. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  67. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  68. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  69. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  70. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  71. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  72. tantum religio potuit suadere malorum.
  73. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  74. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  75. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  76. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  77. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  78. et merito; nam si certam finem esse viderent
  79. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  80. religionibus atque minis obsistere vatum.
  81. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  82. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  83. ignoratur enim quae sit natura animai,
  84. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  85. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  86. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  87. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  88. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  89. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  90. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  91. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  92. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  93. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  94. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  95. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  96. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  97. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  98. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  99. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  100. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  101. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  102. unde anima atque animi constet natura videndum,
  103. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  104. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  105. cernere uti videamur eos audireque coram,
  106. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  107. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  108. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  109. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  110. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  111. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  112. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  113. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  114. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  115. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  116. res quibus occultas penitus convisere possis.
  117. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  118. non radii solis neque lucida tela diei
  119. discutiant, sed naturae species ratioque.
  120. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  121. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  122. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  123. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  124. quorum operum causas nulla ratione videre
  125. possunt ac fieri divino numine rentur.
  126. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  127. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  128. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  129. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  130. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  131. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  132. e mare primum homines, e terra posset oriri
  133. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  134. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  135. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  136. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  137. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  138. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  139. qui posset mater rebus consistere certa?
  140. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  141. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  142. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  143. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  144. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  145. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  146. vites autumno fundi suadente videmus,
  147. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  148. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  149. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  150. tuto res teneras effert in luminis oras?
  151. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  152. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  153. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  154. concilio possent arceri tempore iniquo.
  155. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  156. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  157. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  158. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  159. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  160. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  161. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  162. quicque sua de materia grandescere alique.
  163. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  164. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  165. nec porro secreta cibo natura animantum
  166. propagare genus possit vitamque tueri;
  167. ut potius multis communia corpora rebus
  168. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  169. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  170. Denique cur homines tantos natura parare
  171. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  172. transire et magnos manibus divellere montis
  173. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  174. si non, materies quia rebus reddita certast
  175. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  176. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  177. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  178. aeris in teneras possint proferrier auras.
  179. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  180. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  181. esse videlicet in terris primordia rerum
  182. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  183. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  184. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  185. sponte sua multo fieri meliora videres.
  186. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  187. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  188. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  189. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  190. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  191. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  192. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  193. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  194. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  195. nullius exitium patitur natura videri.
  196. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  197. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  198. unde animale genus generatim in lumina vitae
  199. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  200. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  201. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  202. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  203. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  204. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  205. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  206. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  207. inmortali sunt natura praedita certe.
  208. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  209. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  210. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  211. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  212. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  213. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  214. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  215. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  216. dissimiles constant aeternaque materies est,
  217. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  218. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  219. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  220. discidio redeunt in corpora materiai.
  221. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  222. in gremium matris terrai praecipitavit;
  223. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  224. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  225. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  226. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  227. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  228. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  229. corpora deponunt et candens lacteus umor
  230. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  231. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  232. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  233. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  234. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  235. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  236. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  237. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  238. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  239. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  240. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  241. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  242. Principio venti vis verberat incita corpus
  243. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  244. inter dum rapido percurrens turbine campos
  245. arboribus magnis sternit montisque supremos
  246. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  247. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  248. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  249. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  250. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  251. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  252. et cum mollis aquae fertur natura repente
  253. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  254. montibus ex altis magnus decursus aquai
  255. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  256. nec validi possunt pontes venientis aquai
  257. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  258. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  259. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  260. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  261. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  262. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  263. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  264. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  265. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  266. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  267. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  268. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  269. Tum porro varios rerum sentimus odores
  270. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  271. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  272. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  273. quae tamen omnia corporea constare necessest
  274. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  275. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  276. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  277. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  278. at neque quo pacto persederit umor aquai
  279. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  280. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  281. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  282. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  283. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  284. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  285. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  286. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  287. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  288. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  289. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  290. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  291. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  292. invida praeclusit speciem natura videndi.
  293. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  294. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  295. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  296. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  297. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  298. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  299. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  300. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  301. omnia natura; namque est in rebus inane.
  302. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  303. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  304. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  305. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  306. quod si non esset, nulla ratione moveri
  307. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  308. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  309. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  310. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  311. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  312. multa modis multis varia ratione moveri
  313. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  314. non tam sollicito motu privata carerent
  315. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  316. undique materies quoniam stipata quiesset.
  317. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  318. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  319. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  320. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  321. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  322. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  323. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  324. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  325. inter saepta meant voces et clausa domorum
  326. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  327. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  328. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  329. Denique cur alias aliis praestare videmus
  330. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  331. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  332. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  333. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  334. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  335. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  336. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  337. at contra gravius plus in se corporis esse
  338. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  339. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  340. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  341. Illud in his rebus ne te deducere vero
  342. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  343. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  344. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  345. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  346. sic alias quoque res inter se posse moveri
  347. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  348. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  349. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  350. ni spatium dederint latices? concedere porro
  351. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  352. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  353. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  354. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  355. Postremo duo de concursu corpora lata
  356. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  357. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  358. is porro quamvis circum celerantibus auris
  359. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  360. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  361. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  362. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  363. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  364. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  365. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  366. nec tali ratione potest denserier aer
  367. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  368. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  369. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  370. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  371. multaque praeterea tibi possum commemorando
  372. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  373. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  374. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  375. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  376. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  377. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  378. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  379. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  380. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  381. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  382. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  383. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  384. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  385. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  386. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  387. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  388. argumentorum sit copia missa per auris.
  389. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  390. omnis ut est igitur per se natura duabus
  391. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  392. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  393. corpus enim per se communis dedicat esse
  394. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  395. haut erit occultis de rebus quo referentes
  396. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  397. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  398. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  399. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  400. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  401. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  402. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  403. quod quasi tertia sit numero natura reperta.