De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Tum porro varios rerum sentimus odores
  2. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  3. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  4. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  5. quae tamen omnia corporea constare necessest
  6. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  7. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  8. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  9. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  10. at neque quo pacto persederit umor aquai
  11. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  12. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  13. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  14. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  15. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  16. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  17. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  18. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  19. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  20. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  21. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  22. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  23. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  24. invida praeclusit speciem natura videndi.
  25. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  26. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  27. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  28. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  29. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  30. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  31. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  32. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  33. omnia natura; namque est in rebus inane.