De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  2. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  3. Tum porro varios rerum sentimus odores
  4. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  5. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  6. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  7. quae tamen omnia corporea constare necessest
  8. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  9. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  10. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  11. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  12. at neque quo pacto persederit umor aquai
  13. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  14. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  15. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  16. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  17. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  18. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  19. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  20. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  21. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  22. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  23. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  24. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  25. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  26. invida praeclusit speciem natura videndi.
  27. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  28. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  29. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  30. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  31. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  32. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  33. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  34. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  35. omnia natura; namque est in rebus inane.
  36. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  37. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  38. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  39. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  40. quod si non esset, nulla ratione moveri
  41. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  42. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  43. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  44. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  45. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  46. multa modis multis varia ratione moveri
  47. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  48. non tam sollicito motu privata carerent
  49. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  50. undique materies quoniam stipata quiesset.
  51. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  52. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  53. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  54. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  55. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  56. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  57. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  58. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  59. inter saepta meant voces et clausa domorum
  60. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  61. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  62. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  63. Denique cur alias aliis praestare videmus
  64. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  65. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  66. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  67. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  68. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  69. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  70. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  71. at contra gravius plus in se corporis esse
  72. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  73. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  74. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  75. Illud in his rebus ne te deducere vero
  76. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  77. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  78. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  79. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  80. sic alias quoque res inter se posse moveri
  81. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  82. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  83. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  84. ni spatium dederint latices? concedere porro
  85. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  86. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  87. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  88. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  89. Postremo duo de concursu corpora lata
  90. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  91. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  92. is porro quamvis circum celerantibus auris
  93. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  94. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  95. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  96. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  97. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  98. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  99. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  100. nec tali ratione potest denserier aer
  101. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  102. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  103. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  104. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  105. multaque praeterea tibi possum commemorando
  106. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  107. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  108. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  109. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  110. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  111. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  112. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  113. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  114. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  115. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  116. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  117. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  118. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  119. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  120. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  121. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  122. argumentorum sit copia missa per auris.
  123. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  124. omnis ut est igitur per se natura duabus
  125. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  126. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  127. corpus enim per se communis dedicat esse
  128. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  129. haut erit occultis de rebus quo referentes
  130. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  131. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  132. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  133. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  134. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  135. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  136. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  137. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  138. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  139. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  140. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  141. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  142. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  143. rem prohibere queat per se transire meantem,
  144. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  145. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  146. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  147. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  148. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  149. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  150. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  151. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  152. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  153. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  154. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  155. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  156. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  157. discidio potis est seiungi seque gregari,
  158. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  159. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  160. servitium contra paupertas divitiaeque,
  161. libertas bellum concordia cetera quorum
  162. adventu manet incolumis natura abituque,
  163. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  164. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  165. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  166. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  167. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  168. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  169. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  170. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  171. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  172. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  173. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  174. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  175. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  176. denique materies si rerum nulla fuisset
  177. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  178. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  179. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  180. clara accendisset saevi certamina belli
  181. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  182. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  183. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  184. non ita uti corpus per se constare neque esse
  185. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  186. sed magis ut merito possis eventa vocare
  187. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  188. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  189. partim concilio quae constant principiorum.
  190. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  191. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  192. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  193. in rebus solido reperiri corpore posse.
  194. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  195. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  196. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  197. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  198. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  199. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  200. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  201. sensimus infuso lympharum rore superne.
  202. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  203. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  204. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  205. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  206. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  207. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  208. Principio quoniam duplex natura duarum
  209. dissimilis rerum longe constare repertast,
  210. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  211. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  212. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  213. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  214. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  215. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  216. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  217. materiem circum solidam constare necessest;
  218. nec res ulla potest vera ratione probari
  219. corpore inane suo celare atque intus habere,
  220. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  221. id porro nihil esse potest nisi materiai
  222. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  223. materies igitur, solido quae corpore constat,
  224. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  225. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  226. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  227. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  228. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  229. alternis igitur ni mirum corpus inani
  230. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  231. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  232. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  233. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  234. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  235. nec ratione queunt alia temptata labare;
  236. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  237. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  238. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  239. nec capere umorem neque item manabile frigus
  240. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  241. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  242. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  243. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  244. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  245. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  246. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  247. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  248. at quoniam supra docui nil posse creari
  249. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  250. esse inmortali primordia corpore debent,
  251. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  252. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  253. sunt igitur solida primordia simplicitate
  254. nec ratione queunt alia servata per aevom
  255. ex infinito iam tempore res reparare.
  256. denique si nullam finem natura parasset
  257. frangendis rebus, iam corpora materiai
  258. usque redacta forent aevo frangente priore,
  259. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  260. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  261. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  262. quam rursus refici; qua propter longa diei
  263. infinita aetas ante acti temporis omnis
  264. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  265. numquam relicuo reparari tempore posset.
  266. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  267. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  268. et finita simul generatim tempora rebus
  269. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  270. Huc accedit uti, solidissima materiai
  271. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  272. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  273. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  274. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  275. at contra si mollia sint primordia rerum,
  276. unde queant validi silices ferrumque creari,
  277. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  278. principio fundamenti natura carebit.
  279. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  280. quorum condenso magis omnia conciliatu
  281. artari possunt validasque ostendere viris.
  282. porro si nullast frangendis reddita finis
  283. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  284. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  285. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  286. at quoniam fragili natura praedita constant,
  287. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  288. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  289. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  290. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  291. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  292. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  293. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  294. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  295. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  296. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  297. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  298. commutari aliqua possent ratione revicta,
  299. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  300. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  301. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  302. nec totiens possent generatim saecla referre
  303. naturam mores victum motusque parentum.
  304. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  305. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  306. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  307. et minima constat natura nec fuit umquam
  308. per se secretum neque post hac esse valebit,
  309. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  310. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  311. agmine condenso naturam corporis explent;
  312. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  313. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  314. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  315. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  316. non ex illorum conventu conciliata,
  317. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  318. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  319. concedit natura reservans semina rebus.
  320. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  321. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  322. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  323. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  324. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  325. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  326. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  327. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  328. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  329. credere posse animum, victus fateare necessest
  330. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  331. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  332. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  333. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  334. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  335. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  336. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  337. non possunt ea quae debet genitalis habere
  338. materies, varios conexus pondera plagas
  339. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  340. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  341. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  342. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  343. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  344. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  345. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  346. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  347. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  348. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  349. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  350. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  351. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  352. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  353. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  354. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  355. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  356. languidior porro disiectis disque supatis.
  357. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  358. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  359. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  360. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  361. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  362. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  363. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  364. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  365. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  366. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  367. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  368. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  369. ut videas non e stipatis partibus esse.
  370. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  371. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  372. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  373. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  374. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  375. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  376. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  377. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  378. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  379. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  380. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  381. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  382. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  383. naturam res et convertunt corpora sese,
  384. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  385. nil referret enim quaedam decedere, abire
  386. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  387. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  388. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  389. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  390. concursus motus ordo positura figurae
  391. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  392. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  393. praeterea rei quae corpora mittere possit
  394. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  395. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  396. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  397. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  398. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  399. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  400. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  401. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  402. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  403. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  404. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  405. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  406. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  407. et velit ardoris naturam linquere solam,
  408. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  409. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  410. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  411. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  412. et qui principium gignundis aera rebus
  413. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  414. fingere res ipsum per se terramve creare
  415. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  416. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  417. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  418. aera iungentes igni terramque liquori,
  419. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  420. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  421. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  422. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  423. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  424. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  425. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  426. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  427. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  428. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  429. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  430. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  431. quae cum magna modis multis miranda videtur
  432. gentibus humanis regio visendaque fertur
  433. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  434. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  435. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  436. carmina quin etiam divini pectoris eius
  437. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  438. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  439. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  440. partibus egregie multis multoque minores,
  441. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  442. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  443. sanctius et multo certa ratione magis quam
  444. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  445. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  446. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  447. Primum quod motus exempto rebus inani
  448. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  449. aera solem ignem terras animalia frugis
  450. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  451. deinde quod omnino finem non esse secandis
  452. corporibus facient neque pausam stare fragori
  453. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  454. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  455. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  456. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  457. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  458. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  459. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  460. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  461. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  462. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  463. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  464. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  465. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  466. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  467. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  468. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  469. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  470. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  471. quam contra res illorum retroque putari?
  472. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  473. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  474. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  475. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  476. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  477. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  478. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  479. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  480. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  481. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  482. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  483. at primordia gignundis in rebus oportet
  484. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  485. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  486. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  487. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  488. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  489. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  490. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  491. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  492. nec cessare haec inter se mutare, meare
  493. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  494. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  495. immutabile enim quiddam superare necessest,
  496. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  497. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  498. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  499. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  500. in commutatum veniunt, constare necessest
  501. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  502. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  503. quin potius tali natura praedita quaedam
  504. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  505. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  506. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  507. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  508. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  509. aeris e terra res omnis crescere alique;
  510. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  511. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  512. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  513. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  514. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  515. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  516. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  517. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  518. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  519. ni mirum quia multa modis communia multis
  520. multarum rerum in rebus primordia mixta
  521. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  522. atque eadem magni refert primordia saepe
  523. cum quibus et quali positura contineantur
  524. et quos inter se dent motus accipiantque;
  525. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  526. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  527. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  528. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  529. multa elementa vides multis communia verbis,
  530. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  531. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  532. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  533. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  534. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  535. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  536. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  537. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  538. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  539. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  540. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  541. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  542. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  543. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  544. ex aurique putat micis consistere posse
  545. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  546. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  547. cetera consimili fingit ratione putatque.
  548. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  549. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  550. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  551. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  552. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  553. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  554. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  555. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  556. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  557. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  558. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  559. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  560. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  561. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  562. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  563. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  564. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  565. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  566. * * *
  567. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  568. esse et habere in se nervorum corpora parva
  569. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  570. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  571. ex alienigenis rebus constare putetur,
  572. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  573. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  574. si sunt in terris, terram constare necessest
  575. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  576. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  577. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  578. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  579. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  580. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  581. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  582. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  583. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  584. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  585. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  586. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  587. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  588. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  589. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  590. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  591. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  592. et latices dulcis guttas similique sapore
  593. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  594. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  595. herbarum genera et fruges frondesque videri
  596. dispertita inter terram latitare minute,
  597. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  598. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  599. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  600. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  601. verum semina multimodis inmixta latere
  602. multarum rerum in rebus communia debent.
  603. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  604. arboribus vicina cacumina summa terantur
  605. inter se validis facere id cogentibus austris,
  606. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  607. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  608. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  609. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  610. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  611. non possent ullum tempus celarier ignes,
  612. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  613. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  614. permagni referre eadem primordia saepe
  615. cum quibus et quali positura contineantur
  616. et quos inter se dent motus accipiantque,
  617. atque eadem paulo inter se mutata creare
  618. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  619. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  620. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  621. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  622. si fieri non posse putas, quin materiai
  623. corpora consimili natura praedita fingas,
  624. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  625. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  626. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  627. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  628. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  629. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  630. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  631. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  632. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  633. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  634. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  635. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  636. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  637. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  638. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  639. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  640. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  641. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  642. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  643. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  644. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  645. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  646. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  647. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  648. sed potius tali facto recreata valescat,
  649. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  650. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  651. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  652. carmine Pierio rationem exponere nostram
  653. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  654. si tibi forte animum tali ratione tenere
  655. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  656. naturam rerum, qua constet compta figura.
  657. Sed quoniam docui solidissima materiai
  658. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  659. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  660. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  661. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  662. pervideamus utrum finitum funditus omne
  663. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  664. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  665. finitumst; namque extremum debebat habere.
  666. extremum porro nullius posse videtur
  667. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  668. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  669. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  670. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  671. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  672. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  673. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  674. Praeterea si iam finitum constituatur
  675. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  676. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  677. id validis utrum contortum viribus ire
  678. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  679. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  680. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  681. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  682. cogit ut exempta concedas fine patere.
  683. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  684. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  685. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  686. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  687. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  688. fiet uti nusquam possit consistere finis
  689. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  690. Praeterea spatium summai totius omne
  691. undique si inclusum certis consisteret oris
  692. finitumque foret, iam copia materiai
  693. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  694. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  695. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  696. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  697. ex infinito iam tempore subsidendo.
  698. at nunc ni mirum requies data principiorum
  699. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  700. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  701. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  702. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  703. ex infinito cita corpora materiai.
  704. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  705. aer dissaepit collis atque aera montes,
  706. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  707. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  708. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  709. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  710. perpetuo possint aevi labentia tractu
  711. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  712. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  713. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  714. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  715. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  716. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  717. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  718. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  719. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  720. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  721. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  722. exiguum possent horai sistere tempus;
  723. nam dispulsa suo de coetu materiai
  724. copia ferretur magnum per inane soluta,
  725. sive adeo potius numquam concreta creasset
  726. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  727. nam certe neque consilio primordia rerum
  728. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  729. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  730. sed quia multa modis multis mutata per omne
  731. ex infinito vexantur percita plagis,
  732. omne genus motus et coetus experiundo
  733. tandem deveniunt in talis disposituras,
  734. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  735. et multos etiam magnos servata per annos
  736. ut semel in motus coniectast convenientis,
  737. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  738. integrent amnes et solis terra vapore
  739. fota novet fetus summissaque gens animantum
  740. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  741. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  742. ex infinito suboriri copia posset,
  743. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  744. nam vel uti privata cibo natura animantum
  745. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  746. dissolui simul ac defecit suppeditare
  747. materies aliqua ratione aversa viai.
  748. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  749. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  750. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  751. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  752. inter dum resilire tamen coguntur et una
  753. principiis rerum spatium tempusque fugai
  754. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  755. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  756. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  757. infinita opus est vis undique materiai.
  758. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  759. in medium summae quod dicunt omnia niti
  760. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  761. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  762. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  763. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  764. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  765. nitier in terraque retro requiescere posta,
  766. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  767. et simili ratione animalia suppa vagari
  768. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  769. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  770. sponte sua possint in caeli templa volare;
  771. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  772. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  773. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  774. sed vanus stolidis haec * * *
  775. amplexi quod habent perv * * *
  776. nam medium nihil esse potest * * *
  777. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  778. possit ibi quicquam consistere * * *
  779. quam quavis alia longe ratione * * *