De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  2. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  3. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  4. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  5. Tum porro varios rerum sentimus odores
  6. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  7. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  8. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  9. quae tamen omnia corporea constare necessest
  10. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  11. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  12. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  13. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  14. at neque quo pacto persederit umor aquai
  15. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  16. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  17. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  18. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  19. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  20. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  21. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  22. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  23. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  24. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  25. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  26. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  27. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  28. invida praeclusit speciem natura videndi.
  29. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  30. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  31. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  32. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  33. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  34. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  35. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  36. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  37. omnia natura; namque est in rebus inane.
  38. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  39. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  40. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  41. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  42. quod si non esset, nulla ratione moveri
  43. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  44. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  45. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  46. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  47. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  48. multa modis multis varia ratione moveri
  49. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  50. non tam sollicito motu privata carerent
  51. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  52. undique materies quoniam stipata quiesset.
  53. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  54. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  55. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  56. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  57. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  58. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  59. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  60. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  61. inter saepta meant voces et clausa domorum
  62. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  63. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  64. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  65. Denique cur alias aliis praestare videmus
  66. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  67. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  68. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  69. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  70. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  71. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  72. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  73. at contra gravius plus in se corporis esse
  74. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  75. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  76. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  77. Illud in his rebus ne te deducere vero
  78. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  79. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  80. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  81. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  82. sic alias quoque res inter se posse moveri
  83. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  84. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  85. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  86. ni spatium dederint latices? concedere porro
  87. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  88. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  89. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  90. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  91. Postremo duo de concursu corpora lata
  92. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  93. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  94. is porro quamvis circum celerantibus auris
  95. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  96. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  97. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  98. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  99. tum putat id fieri quia se condenseat aer,