De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  2. et cum mollis aquae fertur natura repente
  3. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  4. montibus ex altis magnus decursus aquai
  5. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  6. nec validi possunt pontes venientis aquai
  7. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  8. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  9. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  10. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  11. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  12. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  13. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  14. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  15. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  16. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  17. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  18. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  19. Tum porro varios rerum sentimus odores
  20. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  21. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  22. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  23. quae tamen omnia corporea constare necessest
  24. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  25. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  26. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  27. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  28. at neque quo pacto persederit umor aquai
  29. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  30. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  31. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  32. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  33. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  34. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  35. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  36. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  37. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  38. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  39. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  40. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  41. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  42. invida praeclusit speciem natura videndi.
  43. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  44. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  45. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  46. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  47. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  48. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  49. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  50. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  51. omnia natura; namque est in rebus inane.
  52. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  53. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  54. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  55. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  56. quod si non esset, nulla ratione moveri
  57. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  58. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  59. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  60. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  61. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  62. multa modis multis varia ratione moveri
  63. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  64. non tam sollicito motu privata carerent
  65. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  66. undique materies quoniam stipata quiesset.
  67. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  68. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  69. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  70. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  71. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  72. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  73. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  74. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  75. inter saepta meant voces et clausa domorum
  76. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  77. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  78. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  79. Denique cur alias aliis praestare videmus
  80. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  81. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  82. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  83. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  84. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  85. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  86. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  87. at contra gravius plus in se corporis esse
  88. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  89. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  90. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  91. Illud in his rebus ne te deducere vero
  92. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  93. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt