De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  2. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  3. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  4. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  5. et cum mollis aquae fertur natura repente
  6. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  7. montibus ex altis magnus decursus aquai
  8. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  9. nec validi possunt pontes venientis aquai
  10. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  11. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  12. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  13. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  14. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  15. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  16. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  17. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  18. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  19. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  20. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  21. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  22. Tum porro varios rerum sentimus odores
  23. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  24. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  25. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  26. quae tamen omnia corporea constare necessest
  27. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  28. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  29. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  30. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  31. at neque quo pacto persederit umor aquai
  32. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  33. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  34. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  35. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  36. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  37. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  38. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  39. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  40. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  41. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  42. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  43. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  44. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  45. invida praeclusit speciem natura videndi.
  46. Postremo quae cumque dies naturaque rebus