De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Principio venti vis verberat incita corpus
  2. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  3. inter dum rapido percurrens turbine campos
  4. arboribus magnis sternit montisque supremos
  5. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  6. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  7. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  8. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  9. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  10. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  11. et cum mollis aquae fertur natura repente
  12. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  13. montibus ex altis magnus decursus aquai
  14. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  15. nec validi possunt pontes venientis aquai
  16. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  17. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  18. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  19. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  20. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  21. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  22. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  23. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  24. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  25. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  26. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  27. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  28. Tum porro varios rerum sentimus odores
  29. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  30. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  31. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  32. quae tamen omnia corporea constare necessest
  33. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  34. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  35. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  36. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  37. at neque quo pacto persederit umor aquai
  38. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  39. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  40. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  41. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  42. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  43. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  44. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  45. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  46. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  47. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  48. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  49. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  50. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  51. invida praeclusit speciem natura videndi.
  52. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  53. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  54. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  55. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  56. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  57. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  58. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  59. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  60. omnia natura; namque est in rebus inane.
  61. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  62. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  63. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  64. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  65. quod si non esset, nulla ratione moveri
  66. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  67. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  68. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  69. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  70. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  71. multa modis multis varia ratione moveri
  72. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  73. non tam sollicito motu privata carerent
  74. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  75. undique materies quoniam stipata quiesset.
  76. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  77. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  78. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  79. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  80. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  81. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  82. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  83. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  84. inter saepta meant voces et clausa domorum
  85. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  86. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  87. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  88. Denique cur alias aliis praestare videmus
  89. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  90. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  91. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  92. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  93. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  94. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  95. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  96. at contra gravius plus in se corporis esse
  97. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  98. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  99. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  100. Illud in his rebus ne te deducere vero
  101. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  102. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  103. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  104. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  105. sic alias quoque res inter se posse moveri
  106. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  107. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  108. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  109. ni spatium dederint latices? concedere porro
  110. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  111. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  112. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  113. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  114. Postremo duo de concursu corpora lata
  115. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  116. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  117. is porro quamvis circum celerantibus auris
  118. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  119. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  120. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  121. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  122. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  123. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  124. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  125. nec tali ratione potest denserier aer
  126. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  127. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  128. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  129. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  130. multaque praeterea tibi possum commemorando
  131. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  132. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  133. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  134. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  135. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  136. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  137. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  138. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  139. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  140. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  141. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  142. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  143. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  144. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  145. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  146. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  147. argumentorum sit copia missa per auris.
  148. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  149. omnis ut est igitur per se natura duabus
  150. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  151. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  152. corpus enim per se communis dedicat esse
  153. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  154. haut erit occultis de rebus quo referentes
  155. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  156. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  157. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  158. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  159. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  160. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  161. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  162. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  163. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  164. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  165. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  166. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  167. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  168. rem prohibere queat per se transire meantem,
  169. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  170. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  171. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  172. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  173. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  174. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  175. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  176. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  177. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  178. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  179. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  180. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  181. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  182. discidio potis est seiungi seque gregari,
  183. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  184. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  185. servitium contra paupertas divitiaeque,
  186. libertas bellum concordia cetera quorum
  187. adventu manet incolumis natura abituque,
  188. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  189. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  190. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  191. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  192. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  193. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  194. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  195. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  196. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  197. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  198. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  199. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  200. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  201. denique materies si rerum nulla fuisset
  202. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  203. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  204. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  205. clara accendisset saevi certamina belli
  206. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  207. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  208. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  209. non ita uti corpus per se constare neque esse
  210. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  211. sed magis ut merito possis eventa vocare
  212. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  213. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  214. partim concilio quae constant principiorum.
  215. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  216. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  217. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  218. in rebus solido reperiri corpore posse.
  219. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  220. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  221. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  222. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  223. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  224. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  225. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  226. sensimus infuso lympharum rore superne.
  227. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  228. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  229. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  230. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  231. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  232. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  233. Principio quoniam duplex natura duarum
  234. dissimilis rerum longe constare repertast,
  235. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  236. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  237. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  238. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  239. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  240. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  241. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  242. materiem circum solidam constare necessest;
  243. nec res ulla potest vera ratione probari
  244. corpore inane suo celare atque intus habere,
  245. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  246. id porro nihil esse potest nisi materiai
  247. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  248. materies igitur, solido quae corpore constat,
  249. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  250. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  251. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  252. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  253. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  254. alternis igitur ni mirum corpus inani
  255. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  256. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  257. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  258. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  259. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  260. nec ratione queunt alia temptata labare;
  261. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  262. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  263. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  264. nec capere umorem neque item manabile frigus
  265. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  266. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  267. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  268. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  269. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  270. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,