De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  2. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  3. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  4. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  5. Principio venti vis verberat incita corpus
  6. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  7. inter dum rapido percurrens turbine campos
  8. arboribus magnis sternit montisque supremos
  9. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  10. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  11. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  12. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  13. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  14. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  15. et cum mollis aquae fertur natura repente
  16. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  17. montibus ex altis magnus decursus aquai
  18. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  19. nec validi possunt pontes venientis aquai
  20. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  21. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  22. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  23. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  24. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  25. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  26. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  27. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  28. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  29. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  30. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  31. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  32. Tum porro varios rerum sentimus odores
  33. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  34. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  35. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  36. quae tamen omnia corporea constare necessest
  37. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  38. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  39. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  40. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  41. at neque quo pacto persederit umor aquai
  42. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  43. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  44. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  45. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  46. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  47. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  48. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  49. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  50. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  51. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  52. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  53. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  54. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  55. invida praeclusit speciem natura videndi.
  56. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  57. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  58. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  59. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  60. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  61. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  62. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  63. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  64. omnia natura; namque est in rebus inane.
  65. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  66. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  67. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  68. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  69. quod si non esset, nulla ratione moveri
  70. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  71. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  72. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  73. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  74. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  75. multa modis multis varia ratione moveri
  76. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  77. non tam sollicito motu privata carerent
  78. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  79. undique materies quoniam stipata quiesset.
  80. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  81. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  82. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  83. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  84. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  85. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  86. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  87. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  88. inter saepta meant voces et clausa domorum
  89. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  90. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  91. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  92. Denique cur alias aliis praestare videmus
  93. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  94. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  95. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  96. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  97. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  98. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  99. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  100. at contra gravius plus in se corporis esse
  101. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  102. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  103. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  104. Illud in his rebus ne te deducere vero
  105. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  106. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  107. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  108. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  109. sic alias quoque res inter se posse moveri
  110. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  111. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  112. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  113. ni spatium dederint latices? concedere porro
  114. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  115. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  116. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  117. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  118. Postremo duo de concursu corpora lata
  119. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  120. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  121. is porro quamvis circum celerantibus auris
  122. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  123. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  124. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  125. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  126. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  127. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  128. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  129. nec tali ratione potest denserier aer
  130. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  131. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  132. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  133. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  134. multaque praeterea tibi possum commemorando
  135. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  136. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  137. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  138. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  139. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  140. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  141. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  142. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  143. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  144. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  145. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  146. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  147. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  148. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  149. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  150. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  151. argumentorum sit copia missa per auris.
  152. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  153. omnis ut est igitur per se natura duabus
  154. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  155. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  156. corpus enim per se communis dedicat esse
  157. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  158. haut erit occultis de rebus quo referentes
  159. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  160. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  161. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  162. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  163. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  164. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  165. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  166. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  167. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  168. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  169. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  170. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  171. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  172. rem prohibere queat per se transire meantem,
  173. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  174. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  175. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  176. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  177. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  178. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  179. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  180. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  181. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  182. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  183. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  184. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  185. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  186. discidio potis est seiungi seque gregari,
  187. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  188. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  189. servitium contra paupertas divitiaeque,
  190. libertas bellum concordia cetera quorum
  191. adventu manet incolumis natura abituque,
  192. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  193. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  194. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  195. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  196. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  197. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  198. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  199. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  200. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  201. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  202. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  203. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  204. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  205. denique materies si rerum nulla fuisset
  206. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  207. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  208. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  209. clara accendisset saevi certamina belli
  210. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  211. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  212. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  213. non ita uti corpus per se constare neque esse
  214. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  215. sed magis ut merito possis eventa vocare
  216. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  217. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  218. partim concilio quae constant principiorum.
  219. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  220. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  221. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  222. in rebus solido reperiri corpore posse.
  223. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  224. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  225. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  226. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  227. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  228. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  229. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  230. sensimus infuso lympharum rore superne.
  231. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  232. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  233. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  234. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  235. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  236. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  237. Principio quoniam duplex natura duarum
  238. dissimilis rerum longe constare repertast,
  239. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  240. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  241. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  242. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  243. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  244. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  245. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  246. materiem circum solidam constare necessest;
  247. nec res ulla potest vera ratione probari
  248. corpore inane suo celare atque intus habere,
  249. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  250. id porro nihil esse potest nisi materiai
  251. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  252. materies igitur, solido quae corpore constat,
  253. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  254. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  255. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  256. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  257. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  258. alternis igitur ni mirum corpus inani
  259. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  260. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  261. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  262. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  263. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  264. nec ratione queunt alia temptata labare;
  265. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  266. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  267. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  268. nec capere umorem neque item manabile frigus
  269. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  270. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  271. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  272. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  273. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  274. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  275. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  276. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  277. at quoniam supra docui nil posse creari
  278. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  279. esse inmortali primordia corpore debent,
  280. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  281. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  282. sunt igitur solida primordia simplicitate
  283. nec ratione queunt alia servata per aevom
  284. ex infinito iam tempore res reparare.
  285. denique si nullam finem natura parasset
  286. frangendis rebus, iam corpora materiai
  287. usque redacta forent aevo frangente priore,
  288. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  289. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  290. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  291. quam rursus refici; qua propter longa diei
  292. infinita aetas ante acti temporis omnis
  293. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  294. numquam relicuo reparari tempore posset.
  295. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  296. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  297. et finita simul generatim tempora rebus
  298. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  299. Huc accedit uti, solidissima materiai
  300. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  301. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  302. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  303. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  304. at contra si mollia sint primordia rerum,
  305. unde queant validi silices ferrumque creari,
  306. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  307. principio fundamenti natura carebit.
  308. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  309. quorum condenso magis omnia conciliatu
  310. artari possunt validasque ostendere viris.
  311. porro si nullast frangendis reddita finis
  312. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  313. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  314. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  315. at quoniam fragili natura praedita constant,
  316. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  317. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  318. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  319. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  320. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  321. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  322. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  323. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  324. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  325. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  326. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  327. commutari aliqua possent ratione revicta,
  328. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  329. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  330. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  331. nec totiens possent generatim saecla referre
  332. naturam mores victum motusque parentum.
  333. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  334. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  335. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  336. et minima constat natura nec fuit umquam
  337. per se secretum neque post hac esse valebit,
  338. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  339. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  340. agmine condenso naturam corporis explent;
  341. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  342. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  343. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  344. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  345. non ex illorum conventu conciliata,
  346. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  347. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  348. concedit natura reservans semina rebus.
  349. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  350. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  351. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  352. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  353. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  354. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  355. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  356. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  357. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  358. credere posse animum, victus fateare necessest
  359. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  360. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  361. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  362. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  363. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  364. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  365. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  366. non possunt ea quae debet genitalis habere
  367. materies, varios conexus pondera plagas
  368. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  369. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  370. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  371. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  372. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  373. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  374. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  375. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  376. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  377. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  378. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  379. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  380. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  381. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  382. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  383. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  384. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  385. languidior porro disiectis disque supatis.
  386. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  387. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  388. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  389. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  390. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  391. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  392. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  393. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  394. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  395. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  396. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  397. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  398. ut videas non e stipatis partibus esse.
  399. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  400. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  401. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  402. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  403. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  404. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  405. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  406. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  407. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  408. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  409. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  410. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  411. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  412. naturam res et convertunt corpora sese,
  413. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  414. nil referret enim quaedam decedere, abire
  415. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  416. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  417. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  418. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  419. concursus motus ordo positura figurae
  420. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  421. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  422. praeterea rei quae corpora mittere possit
  423. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  424. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  425. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  426. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  427. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  428. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  429. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  430. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  431. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  432. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  433. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  434. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  435. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  436. et velit ardoris naturam linquere solam,
  437. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  438. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  439. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  440. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  441. et qui principium gignundis aera rebus
  442. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  443. fingere res ipsum per se terramve creare
  444. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  445. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  446. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  447. aera iungentes igni terramque liquori,
  448. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  449. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  450. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  451. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  452. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  453. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  454. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  455. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  456. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  457. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  458. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  459. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  460. quae cum magna modis multis miranda videtur
  461. gentibus humanis regio visendaque fertur
  462. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  463. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  464. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  465. carmina quin etiam divini pectoris eius
  466. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  467. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  468. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  469. partibus egregie multis multoque minores,
  470. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  471. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  472. sanctius et multo certa ratione magis quam
  473. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  474. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  475. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  476. Primum quod motus exempto rebus inani
  477. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  478. aera solem ignem terras animalia frugis
  479. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  480. deinde quod omnino finem non esse secandis
  481. corporibus facient neque pausam stare fragori
  482. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  483. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  484. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  485. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  486. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  487. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  488. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  489. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  490. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  491. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  492. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  493. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  494. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  495. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  496. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  497. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  498. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  499. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  500. quam contra res illorum retroque putari?
  501. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  502. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  503. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  504. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  505. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  506. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  507. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  508. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  509. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  510. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  511. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  512. at primordia gignundis in rebus oportet
  513. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  514. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  515. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  516. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  517. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  518. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  519. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  520. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  521. nec cessare haec inter se mutare, meare
  522. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  523. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  524. immutabile enim quiddam superare necessest,
  525. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;