De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  2. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  3. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  4. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  5. Principio venti vis verberat incita corpus
  6. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  7. inter dum rapido percurrens turbine campos
  8. arboribus magnis sternit montisque supremos
  9. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  10. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  11. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  12. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  13. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  14. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  15. et cum mollis aquae fertur natura repente
  16. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  17. montibus ex altis magnus decursus aquai
  18. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  19. nec validi possunt pontes venientis aquai
  20. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  21. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  22. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  23. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  24. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  25. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  26. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  27. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  28. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  29. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  30. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  31. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  32. Tum porro varios rerum sentimus odores
  33. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  34. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  35. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  36. quae tamen omnia corporea constare necessest
  37. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  38. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  39. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  40. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  41. at neque quo pacto persederit umor aquai
  42. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  43. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  44. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  45. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  46. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  47. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  48. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  49. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  50. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  51. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  52. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  53. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  54. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  55. invida praeclusit speciem natura videndi.
  56. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  57. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  58. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  59. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  60. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  61. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  62. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  63. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  64. omnia natura; namque est in rebus inane.
  65. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  66. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  67. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  68. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  69. quod si non esset, nulla ratione moveri
  70. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  71. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  72. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  73. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  74. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  75. multa modis multis varia ratione moveri
  76. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  77. non tam sollicito motu privata carerent
  78. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  79. undique materies quoniam stipata quiesset.
  80. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  81. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  82. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  83. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  84. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  85. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  86. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  87. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  88. inter saepta meant voces et clausa domorum
  89. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  90. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  91. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  92. Denique cur alias aliis praestare videmus
  93. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  94. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  95. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  96. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  97. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  98. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  99. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  100. at contra gravius plus in se corporis esse
  101. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  102. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  103. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  104. Illud in his rebus ne te deducere vero
  105. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  106. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  107. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  108. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  109. sic alias quoque res inter se posse moveri
  110. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  111. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  112. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  113. ni spatium dederint latices? concedere porro
  114. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  115. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  116. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  117. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  118. Postremo duo de concursu corpora lata
  119. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  120. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  121. is porro quamvis circum celerantibus auris
  122. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  123. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  124. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  125. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  126. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  127. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  128. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  129. nec tali ratione potest denserier aer
  130. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  131. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  132. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  133. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  134. multaque praeterea tibi possum commemorando
  135. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  136. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  137. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  138. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  139. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  140. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  141. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  142. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  143. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  144. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  145. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  146. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  147. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  148. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  149. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  150. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  151. argumentorum sit copia missa per auris.
  152. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  153. omnis ut est igitur per se natura duabus
  154. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  155. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  156. corpus enim per se communis dedicat esse
  157. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  158. haut erit occultis de rebus quo referentes
  159. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  160. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  161. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  162. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  163. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  164. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  165. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  166. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  167. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  168. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  169. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  170. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  171. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  172. rem prohibere queat per se transire meantem,
  173. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  174. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  175. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  176. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  177. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  178. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  179. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  180. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  181. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  182. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  183. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  184. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  185. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  186. discidio potis est seiungi seque gregari,
  187. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  188. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  189. servitium contra paupertas divitiaeque,
  190. libertas bellum concordia cetera quorum
  191. adventu manet incolumis natura abituque,
  192. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  193. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  194. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  195. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  196. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  197. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  198. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  199. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  200. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  201. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  202. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  203. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  204. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  205. denique materies si rerum nulla fuisset
  206. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  207. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  208. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  209. clara accendisset saevi certamina belli
  210. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  211. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  212. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  213. non ita uti corpus per se constare neque esse
  214. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  215. sed magis ut merito possis eventa vocare
  216. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  217. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  218. partim concilio quae constant principiorum.
  219. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  220. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  221. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  222. in rebus solido reperiri corpore posse.
  223. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  224. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  225. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  226. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  227. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  228. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  229. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  230. sensimus infuso lympharum rore superne.
  231. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  232. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  233. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  234. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  235. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  236. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  237. Principio quoniam duplex natura duarum
  238. dissimilis rerum longe constare repertast,
  239. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  240. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  241. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  242. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  243. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  244. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  245. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  246. materiem circum solidam constare necessest;
  247. nec res ulla potest vera ratione probari
  248. corpore inane suo celare atque intus habere,
  249. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  250. id porro nihil esse potest nisi materiai
  251. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  252. materies igitur, solido quae corpore constat,
  253. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  254. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  255. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  256. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  257. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  258. alternis igitur ni mirum corpus inani
  259. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  260. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  261. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  262. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  263. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  264. nec ratione queunt alia temptata labare;
  265. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  266. nam neque conlidi sine inani posse videtur