De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  2. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  3. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  4. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  5. Principio venti vis verberat incita corpus
  6. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  7. inter dum rapido percurrens turbine campos
  8. arboribus magnis sternit montisque supremos
  9. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  10. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  11. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  12. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  13. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  14. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  15. et cum mollis aquae fertur natura repente
  16. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  17. montibus ex altis magnus decursus aquai
  18. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  19. nec validi possunt pontes venientis aquai
  20. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  21. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  22. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  23. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  24. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  25. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  26. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  27. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  28. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  29. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  30. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  31. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  32. Tum porro varios rerum sentimus odores
  33. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  34. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  35. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  36. quae tamen omnia corporea constare necessest
  37. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  38. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  39. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  40. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  41. at neque quo pacto persederit umor aquai
  42. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  43. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  44. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  45. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  46. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  47. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  48. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  49. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  50. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  51. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  52. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  53. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  54. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  55. invida praeclusit speciem natura videndi.
  56. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  57. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  58. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  59. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  60. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  61. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  62. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  63. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  64. omnia natura; namque est in rebus inane.
  65. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  66. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  67. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  68. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  69. quod si non esset, nulla ratione moveri
  70. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  71. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  72. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  73. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  74. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  75. multa modis multis varia ratione moveri
  76. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  77. non tam sollicito motu privata carerent
  78. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  79. undique materies quoniam stipata quiesset.
  80. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  81. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  82. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  83. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  84. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  85. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  86. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  87. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  88. inter saepta meant voces et clausa domorum
  89. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  90. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  91. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  92. Denique cur alias aliis praestare videmus
  93. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  94. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  95. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  96. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  97. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  98. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  99. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  100. at contra gravius plus in se corporis esse
  101. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  102. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  103. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  104. Illud in his rebus ne te deducere vero
  105. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  106. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  107. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  108. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  109. sic alias quoque res inter se posse moveri
  110. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  111. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  112. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  113. ni spatium dederint latices? concedere porro
  114. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  115. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  116. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  117. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  118. Postremo duo de concursu corpora lata
  119. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  120. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  121. is porro quamvis circum celerantibus auris
  122. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  123. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  124. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  125. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  126. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  127. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  128. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  129. nec tali ratione potest denserier aer
  130. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  131. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  132. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  133. esse in rebus inane tamen fateare necessest.