De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  2. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  3. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  4. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  5. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  6. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  7. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  8. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  9. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  10. Principio venti vis verberat incita corpus
  11. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  12. inter dum rapido percurrens turbine campos
  13. arboribus magnis sternit montisque supremos
  14. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  15. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  16. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  17. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  18. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  19. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  20. et cum mollis aquae fertur natura repente
  21. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  22. montibus ex altis magnus decursus aquai
  23. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  24. nec validi possunt pontes venientis aquai
  25. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  26. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  27. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  28. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  29. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,