De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  2. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  3. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  4. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  5. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  6. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  7. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  8. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  9. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  10. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  11. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  12. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  13. Principio venti vis verberat incita corpus
  14. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  15. inter dum rapido percurrens turbine campos
  16. arboribus magnis sternit montisque supremos
  17. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  18. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  19. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  20. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  21. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  22. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  23. et cum mollis aquae fertur natura repente
  24. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  25. montibus ex altis magnus decursus aquai
  26. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  27. nec validi possunt pontes venientis aquai
  28. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  29. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  30. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  31. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  32. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  33. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  34. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  35. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  36. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  37. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  38. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  39. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  40. Tum porro varios rerum sentimus odores
  41. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  42. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  43. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  44. quae tamen omnia corporea constare necessest
  45. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  46. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  47. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  48. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  49. at neque quo pacto persederit umor aquai
  50. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  51. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  52. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  53. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  54. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  55. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  56. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  57. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  58. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  59. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  60. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  61. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  62. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  63. invida praeclusit speciem natura videndi.
  64. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  65. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  66. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  67. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  68. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  69. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  70. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  71. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  72. omnia natura; namque est in rebus inane.
  73. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  74. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  75. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  76. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  77. quod si non esset, nulla ratione moveri
  78. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  79. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  80. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  81. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  82. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  83. multa modis multis varia ratione moveri
  84. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  85. non tam sollicito motu privata carerent
  86. quam genita omnino nulla ratione fuissent,