De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  2. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  3. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  4. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  5. corpora deponunt et candens lacteus umor
  6. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  7. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  8. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  9. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  10. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  11. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  12. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  13. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  14. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  15. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  16. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  17. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  18. Principio venti vis verberat incita corpus
  19. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  20. inter dum rapido percurrens turbine campos
  21. arboribus magnis sternit montisque supremos
  22. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  23. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  24. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  25. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  26. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  27. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  28. et cum mollis aquae fertur natura repente
  29. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  30. montibus ex altis magnus decursus aquai
  31. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  32. nec validi possunt pontes venientis aquai
  33. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  34. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  35. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  36. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  37. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  38. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  39. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  40. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  41. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  42. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  43. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  44. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  45. Tum porro varios rerum sentimus odores
  46. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  47. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  48. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  49. quae tamen omnia corporea constare necessest
  50. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  51. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  52. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  53. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  54. at neque quo pacto persederit umor aquai
  55. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  56. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  57. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  58. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  59. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  60. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  61. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  62. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  63. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  64. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  65. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  66. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  67. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  68. invida praeclusit speciem natura videndi.
  69. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  70. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  71. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  72. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  73. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  74. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  75. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  76. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  77. omnia natura; namque est in rebus inane.
  78. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  79. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  80. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  81. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  82. quod si non esset, nulla ratione moveri
  83. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  84. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  85. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  86. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  87. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  88. multa modis multis varia ratione moveri
  89. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  90. non tam sollicito motu privata carerent
  91. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  92. undique materies quoniam stipata quiesset.
  93. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  94. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  95. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  96. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  97. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  98. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  99. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  100. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  101. inter saepta meant voces et clausa domorum
  102. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  103. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  104. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  105. Denique cur alias aliis praestare videmus
  106. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  107. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  108. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  109. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  110. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  111. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  112. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  113. at contra gravius plus in se corporis esse
  114. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  115. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  116. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  117. Illud in his rebus ne te deducere vero
  118. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  119. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  120. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  121. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  122. sic alias quoque res inter se posse moveri
  123. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  124. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  125. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  126. ni spatium dederint latices? concedere porro
  127. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  128. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  129. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  130. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  131. Postremo duo de concursu corpora lata
  132. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  133. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  134. is porro quamvis circum celerantibus auris
  135. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  136. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  137. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  138. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  139. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  140. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  141. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  142. nec tali ratione potest denserier aer
  143. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  144. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  145. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  146. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  147. multaque praeterea tibi possum commemorando
  148. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  149. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  150. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  151. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  152. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  153. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  154. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  155. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  156. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  157. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  158. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  159. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  160. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  161. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  162. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  163. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  164. argumentorum sit copia missa per auris.
  165. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  166. omnis ut est igitur per se natura duabus
  167. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  168. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  169. corpus enim per se communis dedicat esse
  170. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  171. haut erit occultis de rebus quo referentes
  172. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  173. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  174. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  175. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  176. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  177. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  178. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  179. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  180. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  181. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  182. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  183. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  184. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  185. rem prohibere queat per se transire meantem,
  186. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  187. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  188. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  189. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  190. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  191. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  192. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  193. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  194. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  195. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  196. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  197. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  198. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  199. discidio potis est seiungi seque gregari,
  200. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  201. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  202. servitium contra paupertas divitiaeque,
  203. libertas bellum concordia cetera quorum
  204. adventu manet incolumis natura abituque,
  205. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  206. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  207. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  208. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;