De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  2. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  3. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  4. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  5. corpora deponunt et candens lacteus umor
  6. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  7. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  8. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  9. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  10. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  11. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  12. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  13. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  14. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  15. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  16. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  17. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  18. Principio venti vis verberat incita corpus
  19. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  20. inter dum rapido percurrens turbine campos
  21. arboribus magnis sternit montisque supremos
  22. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  23. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  24. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  25. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  26. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  27. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  28. et cum mollis aquae fertur natura repente
  29. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  30. montibus ex altis magnus decursus aquai
  31. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  32. nec validi possunt pontes venientis aquai
  33. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  34. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  35. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  36. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  37. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  38. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  39. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  40. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  41. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  42. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  43. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  44. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  45. Tum porro varios rerum sentimus odores
  46. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  47. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  48. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  49. quae tamen omnia corporea constare necessest
  50. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  51. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  52. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  53. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  54. at neque quo pacto persederit umor aquai
  55. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  56. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  57. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  58. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  59. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  60. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  61. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  62. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  63. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  64. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  65. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  66. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  67. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  68. invida praeclusit speciem natura videndi.
  69. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  70. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  71. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  72. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  73. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  74. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  75. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  76. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  77. omnia natura; namque est in rebus inane.
  78. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  79. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  80. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  81. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  82. quod si non esset, nulla ratione moveri
  83. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  84. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  85. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  86. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  87. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  88. multa modis multis varia ratione moveri
  89. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  90. non tam sollicito motu privata carerent
  91. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  92. undique materies quoniam stipata quiesset.
  93. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  94. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  95. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  96. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  97. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  98. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  99. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  100. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  101. inter saepta meant voces et clausa domorum
  102. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  103. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  104. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  105. Denique cur alias aliis praestare videmus
  106. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  107. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  108. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  109. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  110. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  111. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  112. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  113. at contra gravius plus in se corporis esse
  114. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  115. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  116. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  117. Illud in his rebus ne te deducere vero
  118. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  119. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  120. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  121. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  122. sic alias quoque res inter se posse moveri
  123. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  124. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  125. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  126. ni spatium dederint latices? concedere porro
  127. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  128. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  129. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  130. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  131. Postremo duo de concursu corpora lata
  132. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  133. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  134. is porro quamvis circum celerantibus auris
  135. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  136. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  137. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  138. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  139. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  140. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  141. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  142. nec tali ratione potest denserier aer
  143. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  144. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  145. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  146. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  147. multaque praeterea tibi possum commemorando
  148. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  149. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  150. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  151. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  152. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  153. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  154. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  155. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  156. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  157. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  158. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  159. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  160. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  161. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  162. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  163. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  164. argumentorum sit copia missa per auris.
  165. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  166. omnis ut est igitur per se natura duabus
  167. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  168. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  169. corpus enim per se communis dedicat esse
  170. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  171. haut erit occultis de rebus quo referentes
  172. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  173. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  174. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  175. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  176. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  177. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  178. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  179. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  180. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  181. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  182. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  183. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  184. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  185. rem prohibere queat per se transire meantem,
  186. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  187. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  188. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  189. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  190. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  191. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  192. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  193. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  194. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  195. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  196. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  197. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  198. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  199. discidio potis est seiungi seque gregari,
  200. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  201. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  202. servitium contra paupertas divitiaeque,
  203. libertas bellum concordia cetera quorum
  204. adventu manet incolumis natura abituque,
  205. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  206. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  207. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  208. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  209. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  210. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  211. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  212. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  213. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  214. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  215. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  216. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  217. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  218. denique materies si rerum nulla fuisset
  219. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  220. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  221. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  222. clara accendisset saevi certamina belli
  223. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  224. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  225. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  226. non ita uti corpus per se constare neque esse
  227. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  228. sed magis ut merito possis eventa vocare
  229. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  230. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  231. partim concilio quae constant principiorum.
  232. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  233. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  234. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  235. in rebus solido reperiri corpore posse.
  236. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  237. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  238. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  239. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  240. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  241. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  242. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  243. sensimus infuso lympharum rore superne.
  244. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  245. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  246. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  247. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  248. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  249. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  250. Principio quoniam duplex natura duarum
  251. dissimilis rerum longe constare repertast,
  252. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  253. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  254. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  255. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  256. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  257. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  258. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  259. materiem circum solidam constare necessest;
  260. nec res ulla potest vera ratione probari
  261. corpore inane suo celare atque intus habere,
  262. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  263. id porro nihil esse potest nisi materiai
  264. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  265. materies igitur, solido quae corpore constat,
  266. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  267. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  268. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  269. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  270. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  271. alternis igitur ni mirum corpus inani
  272. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  273. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  274. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  275. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  276. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  277. nec ratione queunt alia temptata labare;
  278. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  279. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  280. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  281. nec capere umorem neque item manabile frigus
  282. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  283. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  284. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  285. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  286. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  287. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  288. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  289. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  290. at quoniam supra docui nil posse creari
  291. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  292. esse inmortali primordia corpore debent,
  293. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  294. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  295. sunt igitur solida primordia simplicitate
  296. nec ratione queunt alia servata per aevom
  297. ex infinito iam tempore res reparare.
  298. denique si nullam finem natura parasset
  299. frangendis rebus, iam corpora materiai
  300. usque redacta forent aevo frangente priore,
  301. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  302. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  303. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  304. quam rursus refici; qua propter longa diei
  305. infinita aetas ante acti temporis omnis
  306. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  307. numquam relicuo reparari tempore posset.
  308. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  309. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  310. et finita simul generatim tempora rebus
  311. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  312. Huc accedit uti, solidissima materiai
  313. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  314. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  315. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  316. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  317. at contra si mollia sint primordia rerum,
  318. unde queant validi silices ferrumque creari,
  319. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  320. principio fundamenti natura carebit.
  321. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  322. quorum condenso magis omnia conciliatu
  323. artari possunt validasque ostendere viris.
  324. porro si nullast frangendis reddita finis
  325. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  326. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  327. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  328. at quoniam fragili natura praedita constant,
  329. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  330. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  331. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  332. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  333. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  334. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  335. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  336. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  337. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  338. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  339. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  340. commutari aliqua possent ratione revicta,
  341. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  342. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  343. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  344. nec totiens possent generatim saecla referre
  345. naturam mores victum motusque parentum.
  346. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  347. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  348. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  349. et minima constat natura nec fuit umquam
  350. per se secretum neque post hac esse valebit,
  351. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  352. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  353. agmine condenso naturam corporis explent;
  354. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  355. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  356. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  357. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  358. non ex illorum conventu conciliata,
  359. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  360. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  361. concedit natura reservans semina rebus.
  362. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  363. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  364. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  365. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  366. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  367. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  368. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  369. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  370. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  371. credere posse animum, victus fateare necessest
  372. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  373. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  374. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  375. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  376. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  377. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  378. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  379. non possunt ea quae debet genitalis habere
  380. materies, varios conexus pondera plagas
  381. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  382. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  383. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  384. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  385. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  386. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  387. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  388. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  389. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  390. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  391. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  392. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  393. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  394. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  395. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  396. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  397. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  398. languidior porro disiectis disque supatis.
  399. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  400. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  401. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  402. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  403. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  404. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  405. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  406. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  407. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  408. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  409. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  410. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  411. ut videas non e stipatis partibus esse.
  412. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  413. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  414. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  415. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  416. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  417. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  418. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  419. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  420. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  421. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  422. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  423. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  424. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  425. naturam res et convertunt corpora sese,
  426. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  427. nil referret enim quaedam decedere, abire
  428. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  429. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  430. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  431. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  432. concursus motus ordo positura figurae
  433. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  434. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  435. praeterea rei quae corpora mittere possit
  436. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  437. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  438. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  439. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  440. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  441. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  442. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  443. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  444. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  445. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  446. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  447. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  448. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  449. et velit ardoris naturam linquere solam,
  450. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  451. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  452. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  453. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  454. et qui principium gignundis aera rebus
  455. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  456. fingere res ipsum per se terramve creare
  457. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  458. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  459. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  460. aera iungentes igni terramque liquori,
  461. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  462. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  463. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  464. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  465. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  466. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  467. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  468. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  469. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  470. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  471. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  472. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  473. quae cum magna modis multis miranda videtur
  474. gentibus humanis regio visendaque fertur
  475. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  476. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  477. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  478. carmina quin etiam divini pectoris eius
  479. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  480. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  481. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  482. partibus egregie multis multoque minores,
  483. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  484. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  485. sanctius et multo certa ratione magis quam
  486. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  487. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  488. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  489. Primum quod motus exempto rebus inani
  490. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  491. aera solem ignem terras animalia frugis
  492. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  493. deinde quod omnino finem non esse secandis
  494. corporibus facient neque pausam stare fragori
  495. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  496. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  497. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  498. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  499. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  500. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  501. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  502. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  503. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  504. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  505. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  506. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  507. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  508. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  509. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  510. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  511. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  512. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  513. quam contra res illorum retroque putari?
  514. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  515. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  516. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  517. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  518. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  519. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  520. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  521. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  522. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  523. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  524. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  525. at primordia gignundis in rebus oportet
  526. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  527. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  528. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  529. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  530. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  531. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  532. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  533. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  534. nec cessare haec inter se mutare, meare
  535. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  536. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  537. immutabile enim quiddam superare necessest,
  538. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  539. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  540. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  541. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  542. in commutatum veniunt, constare necessest
  543. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  544. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  545. quin potius tali natura praedita quaedam
  546. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  547. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  548. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  549. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  550. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  551. aeris e terra res omnis crescere alique;
  552. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  553. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  554. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  555. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  556. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  557. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  558. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  559. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  560. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  561. ni mirum quia multa modis communia multis
  562. multarum rerum in rebus primordia mixta
  563. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  564. atque eadem magni refert primordia saepe
  565. cum quibus et quali positura contineantur
  566. et quos inter se dent motus accipiantque;
  567. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  568. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  569. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  570. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  571. multa elementa vides multis communia verbis,
  572. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  573. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  574. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  575. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  576. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  577. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  578. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  579. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  580. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  581. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  582. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  583. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  584. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  585. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  586. ex aurique putat micis consistere posse
  587. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  588. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  589. cetera consimili fingit ratione putatque.
  590. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  591. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  592. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  593. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  594. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  595. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  596. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  597. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  598. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  599. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  600. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  601. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  602. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  603. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  604. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  605. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  606. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  607. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  608. * * *
  609. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  610. esse et habere in se nervorum corpora parva
  611. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  612. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  613. ex alienigenis rebus constare putetur,
  614. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  615. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  616. si sunt in terris, terram constare necessest
  617. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  618. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  619. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  620. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  621. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  622. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  623. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  624. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  625. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  626. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  627. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  628. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  629. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  630. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  631. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  632. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  633. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  634. et latices dulcis guttas similique sapore
  635. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  636. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  637. herbarum genera et fruges frondesque videri
  638. dispertita inter terram latitare minute,
  639. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  640. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  641. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  642. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  643. verum semina multimodis inmixta latere
  644. multarum rerum in rebus communia debent.
  645. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  646. arboribus vicina cacumina summa terantur
  647. inter se validis facere id cogentibus austris,
  648. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  649. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  650. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  651. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  652. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  653. non possent ullum tempus celarier ignes,
  654. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  655. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  656. permagni referre eadem primordia saepe
  657. cum quibus et quali positura contineantur
  658. et quos inter se dent motus accipiantque,
  659. atque eadem paulo inter se mutata creare
  660. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  661. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  662. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  663. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  664. si fieri non posse putas, quin materiai
  665. corpora consimili natura praedita fingas,
  666. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  667. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  668. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  669. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  670. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  671. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  672. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  673. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  674. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  675. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  676. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  677. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  678. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  679. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  680. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  681. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  682. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  683. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  684. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  685. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  686. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  687. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  688. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  689. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  690. sed potius tali facto recreata valescat,
  691. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  692. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  693. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  694. carmine Pierio rationem exponere nostram
  695. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  696. si tibi forte animum tali ratione tenere
  697. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  698. naturam rerum, qua constet compta figura.
  699. Sed quoniam docui solidissima materiai
  700. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  701. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  702. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  703. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  704. pervideamus utrum finitum funditus omne
  705. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  706. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  707. finitumst; namque extremum debebat habere.
  708. extremum porro nullius posse videtur
  709. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  710. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  711. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  712. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  713. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  714. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  715. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  716. Praeterea si iam finitum constituatur
  717. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  718. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  719. id validis utrum contortum viribus ire
  720. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  721. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  722. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  723. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  724. cogit ut exempta concedas fine patere.
  725. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  726. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  727. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  728. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  729. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  730. fiet uti nusquam possit consistere finis
  731. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  732. Praeterea spatium summai totius omne
  733. undique si inclusum certis consisteret oris
  734. finitumque foret, iam copia materiai
  735. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  736. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  737. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  738. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  739. ex infinito iam tempore subsidendo.
  740. at nunc ni mirum requies data principiorum
  741. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  742. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  743. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  744. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  745. ex infinito cita corpora materiai.
  746. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  747. aer dissaepit collis atque aera montes,
  748. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  749. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  750. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  751. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  752. perpetuo possint aevi labentia tractu
  753. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  754. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  755. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  756. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  757. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  758. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  759. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  760. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  761. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  762. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  763. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  764. exiguum possent horai sistere tempus;
  765. nam dispulsa suo de coetu materiai
  766. copia ferretur magnum per inane soluta,
  767. sive adeo potius numquam concreta creasset
  768. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  769. nam certe neque consilio primordia rerum
  770. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  771. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  772. sed quia multa modis multis mutata per omne
  773. ex infinito vexantur percita plagis,
  774. omne genus motus et coetus experiundo
  775. tandem deveniunt in talis disposituras,
  776. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  777. et multos etiam magnos servata per annos
  778. ut semel in motus coniectast convenientis,
  779. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  780. integrent amnes et solis terra vapore
  781. fota novet fetus summissaque gens animantum
  782. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  783. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  784. ex infinito suboriri copia posset,
  785. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  786. nam vel uti privata cibo natura animantum
  787. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  788. dissolui simul ac defecit suppeditare
  789. materies aliqua ratione aversa viai.
  790. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  791. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  792. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  793. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  794. inter dum resilire tamen coguntur et una
  795. principiis rerum spatium tempusque fugai
  796. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  797. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  798. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  799. infinita opus est vis undique materiai.
  800. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  801. in medium summae quod dicunt omnia niti
  802. atque ideo mundi naturam stare sine ullis