De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  2. in gremium matris terrai praecipitavit;
  3. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  4. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  5. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  6. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  7. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  8. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  9. corpora deponunt et candens lacteus umor
  10. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  11. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  12. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  13. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  14. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  15. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  16. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  17. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  18. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  19. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  20. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  21. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  22. Principio venti vis verberat incita corpus
  23. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  24. inter dum rapido percurrens turbine campos
  25. arboribus magnis sternit montisque supremos
  26. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  27. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  28. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  29. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  30. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  31. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  32. et cum mollis aquae fertur natura repente
  33. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  34. montibus ex altis magnus decursus aquai
  35. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  36. nec validi possunt pontes venientis aquai
  37. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  38. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  39. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  40. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  41. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  42. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  43. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  44. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  45. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  46. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  47. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  48. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  49. Tum porro varios rerum sentimus odores
  50. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  51. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  52. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  53. quae tamen omnia corporea constare necessest
  54. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  55. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  56. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  57. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  58. at neque quo pacto persederit umor aquai
  59. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  60. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  61. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  62. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  63. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  64. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  65. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  66. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  67. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  68. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  69. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  70. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  71. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  72. invida praeclusit speciem natura videndi.
  73. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  74. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  75. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  76. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  77. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  78. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  79. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  80. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  81. omnia natura; namque est in rebus inane.
  82. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  83. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  84. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  85. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  86. quod si non esset, nulla ratione moveri
  87. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  88. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  89. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  90. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  91. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  92. multa modis multis varia ratione moveri
  93. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  94. non tam sollicito motu privata carerent
  95. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  96. undique materies quoniam stipata quiesset.
  97. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  98. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  99. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  100. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  101. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  102. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  103. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  104. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  105. inter saepta meant voces et clausa domorum
  106. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  107. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  108. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  109. Denique cur alias aliis praestare videmus
  110. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  111. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  112. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  113. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  114. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  115. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  116. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  117. at contra gravius plus in se corporis esse
  118. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  119. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  120. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  121. Illud in his rebus ne te deducere vero
  122. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  123. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  124. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  125. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  126. sic alias quoque res inter se posse moveri
  127. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  128. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  129. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  130. ni spatium dederint latices? concedere porro
  131. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  132. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  133. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  134. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  135. Postremo duo de concursu corpora lata
  136. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  137. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  138. is porro quamvis circum celerantibus auris
  139. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  140. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  141. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  142. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  143. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  144. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  145. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  146. nec tali ratione potest denserier aer
  147. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  148. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  149. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  150. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  151. multaque praeterea tibi possum commemorando
  152. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  153. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  154. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  155. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  156. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  157. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  158. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  159. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  160. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  161. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  162. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  163. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  164. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  165. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  166. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  167. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  168. argumentorum sit copia missa per auris.
  169. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  170. omnis ut est igitur per se natura duabus
  171. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  172. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  173. corpus enim per se communis dedicat esse
  174. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  175. haut erit occultis de rebus quo referentes
  176. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  177. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  178. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  179. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  180. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  181. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  182. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  183. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  184. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  185. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  186. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  187. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  188. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  189. rem prohibere queat per se transire meantem,
  190. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  191. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  192. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  193. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  194. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  195. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  196. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  197. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  198. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  199. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  200. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  201. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  202. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  203. discidio potis est seiungi seque gregari,
  204. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  205. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  206. servitium contra paupertas divitiaeque,
  207. libertas bellum concordia cetera quorum
  208. adventu manet incolumis natura abituque,
  209. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  210. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  211. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  212. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  213. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  214. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  215. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  216. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  217. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  218. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  219. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  220. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  221. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  222. denique materies si rerum nulla fuisset
  223. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  224. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  225. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  226. clara accendisset saevi certamina belli
  227. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  228. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  229. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  230. non ita uti corpus per se constare neque esse
  231. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  232. sed magis ut merito possis eventa vocare
  233. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  234. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  235. partim concilio quae constant principiorum.
  236. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  237. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  238. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  239. in rebus solido reperiri corpore posse.
  240. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  241. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  242. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  243. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  244. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  245. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  246. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  247. sensimus infuso lympharum rore superne.
  248. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  249. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  250. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  251. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  252. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  253. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  254. Principio quoniam duplex natura duarum
  255. dissimilis rerum longe constare repertast,
  256. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  257. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  258. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  259. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  260. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  261. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  262. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  263. materiem circum solidam constare necessest;
  264. nec res ulla potest vera ratione probari
  265. corpore inane suo celare atque intus habere,
  266. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  267. id porro nihil esse potest nisi materiai
  268. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  269. materies igitur, solido quae corpore constat,
  270. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  271. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  272. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  273. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  274. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  275. alternis igitur ni mirum corpus inani
  276. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  277. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  278. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  279. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  280. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  281. nec ratione queunt alia temptata labare;
  282. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  283. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  284. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  285. nec capere umorem neque item manabile frigus
  286. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  287. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  288. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  289. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  290. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  291. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  292. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  293. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  294. at quoniam supra docui nil posse creari
  295. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  296. esse inmortali primordia corpore debent,
  297. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  298. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  299. sunt igitur solida primordia simplicitate
  300. nec ratione queunt alia servata per aevom
  301. ex infinito iam tempore res reparare.
  302. denique si nullam finem natura parasset
  303. frangendis rebus, iam corpora materiai
  304. usque redacta forent aevo frangente priore,
  305. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  306. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  307. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  308. quam rursus refici; qua propter longa diei
  309. infinita aetas ante acti temporis omnis
  310. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  311. numquam relicuo reparari tempore posset.
  312. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  313. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  314. et finita simul generatim tempora rebus
  315. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  316. Huc accedit uti, solidissima materiai
  317. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  318. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  319. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  320. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  321. at contra si mollia sint primordia rerum,
  322. unde queant validi silices ferrumque creari,
  323. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  324. principio fundamenti natura carebit.
  325. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  326. quorum condenso magis omnia conciliatu
  327. artari possunt validasque ostendere viris.
  328. porro si nullast frangendis reddita finis
  329. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  330. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  331. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  332. at quoniam fragili natura praedita constant,
  333. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  334. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  335. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  336. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  337. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  338. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  339. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  340. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  341. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  342. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  343. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  344. commutari aliqua possent ratione revicta,
  345. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  346. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  347. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  348. nec totiens possent generatim saecla referre
  349. naturam mores victum motusque parentum.
  350. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  351. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  352. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  353. et minima constat natura nec fuit umquam
  354. per se secretum neque post hac esse valebit,
  355. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  356. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  357. agmine condenso naturam corporis explent;
  358. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  359. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  360. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  361. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  362. non ex illorum conventu conciliata,
  363. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  364. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  365. concedit natura reservans semina rebus.
  366. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  367. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  368. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  369. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  370. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  371. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  372. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  373. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  374. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  375. credere posse animum, victus fateare necessest
  376. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  377. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  378. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  379. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  380. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  381. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  382. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  383. non possunt ea quae debet genitalis habere
  384. materies, varios conexus pondera plagas
  385. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  386. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  387. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  388. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  389. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  390. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  391. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  392. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  393. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  394. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  395. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  396. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  397. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  398. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  399. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  400. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  401. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  402. languidior porro disiectis disque supatis.
  403. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  404. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  405. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  406. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  407. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  408. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  409. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  410. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  411. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  412. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  413. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  414. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  415. ut videas non e stipatis partibus esse.
  416. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  417. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  418. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  419. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  420. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  421. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  422. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  423. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  424. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  425. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  426. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  427. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  428. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  429. naturam res et convertunt corpora sese,
  430. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  431. nil referret enim quaedam decedere, abire
  432. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  433. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  434. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  435. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  436. concursus motus ordo positura figurae
  437. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  438. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  439. praeterea rei quae corpora mittere possit
  440. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  441. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  442. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  443. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  444. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  445. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  446. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  447. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  448. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  449. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  450. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  451. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  452. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  453. et velit ardoris naturam linquere solam,
  454. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  455. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  456. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  457. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  458. et qui principium gignundis aera rebus
  459. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  460. fingere res ipsum per se terramve creare
  461. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  462. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  463. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  464. aera iungentes igni terramque liquori,
  465. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  466. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  467. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  468. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  469. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  470. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  471. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  472. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  473. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  474. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  475. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  476. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  477. quae cum magna modis multis miranda videtur
  478. gentibus humanis regio visendaque fertur
  479. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  480. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  481. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  482. carmina quin etiam divini pectoris eius
  483. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  484. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  485. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  486. partibus egregie multis multoque minores,
  487. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  488. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  489. sanctius et multo certa ratione magis quam