De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  2. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  3. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  4. discidio redeunt in corpora materiai.
  5. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  6. in gremium matris terrai praecipitavit;
  7. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  8. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  9. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  10. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  11. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  12. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  13. corpora deponunt et candens lacteus umor
  14. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  15. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  16. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  17. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  18. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  19. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  20. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  21. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  22. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  23. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  24. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  25. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  26. Principio venti vis verberat incita corpus
  27. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  28. inter dum rapido percurrens turbine campos
  29. arboribus magnis sternit montisque supremos
  30. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  31. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  32. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  33. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  34. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  35. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  36. et cum mollis aquae fertur natura repente
  37. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  38. montibus ex altis magnus decursus aquai
  39. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  40. nec validi possunt pontes venientis aquai
  41. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  42. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  43. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  44. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  45. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  46. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  47. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  48. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  49. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.