De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  2. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  3. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  4. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  5. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  6. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  7. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  8. dissimiles constant aeternaque materies est,
  9. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  10. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  11. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  12. discidio redeunt in corpora materiai.
  13. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  14. in gremium matris terrai praecipitavit;
  15. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  16. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  17. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  18. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  19. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  20. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  21. corpora deponunt et candens lacteus umor
  22. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  23. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  24. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  25. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  26. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  27. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  28. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  29. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  30. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  31. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  32. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  33. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  34. Principio venti vis verberat incita corpus
  35. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  36. inter dum rapido percurrens turbine campos
  37. arboribus magnis sternit montisque supremos
  38. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  39. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  40. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  41. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  42. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  43. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  44. et cum mollis aquae fertur natura repente
  45. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  46. montibus ex altis magnus decursus aquai
  47. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  48. nec validi possunt pontes venientis aquai
  49. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  50. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  51. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  52. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  53. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  54. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  55. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  56. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  57. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  58. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  59. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  60. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  61. Tum porro varios rerum sentimus odores
  62. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  63. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  64. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  65. quae tamen omnia corporea constare necessest
  66. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  67. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  68. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  69. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  70. at neque quo pacto persederit umor aquai
  71. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  72. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  73. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  74. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  75. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  76. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  77. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  78. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  79. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  80. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  81. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  82. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  83. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  84. invida praeclusit speciem natura videndi.
  85. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  86. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  87. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  88. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  89. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  90. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  91. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  92. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  93. omnia natura; namque est in rebus inane.
  94. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  95. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  96. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  97. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  98. quod si non esset, nulla ratione moveri
  99. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  100. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  101. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  102. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  103. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  104. multa modis multis varia ratione moveri
  105. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  106. non tam sollicito motu privata carerent
  107. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  108. undique materies quoniam stipata quiesset.
  109. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  110. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  111. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  112. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  113. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  114. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  115. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  116. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  117. inter saepta meant voces et clausa domorum
  118. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  119. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  120. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  121. Denique cur alias aliis praestare videmus
  122. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  123. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  124. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  125. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  126. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  127. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  128. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  129. at contra gravius plus in se corporis esse
  130. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  131. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  132. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  133. Illud in his rebus ne te deducere vero
  134. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  135. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  136. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  137. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  138. sic alias quoque res inter se posse moveri
  139. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  140. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  141. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  142. ni spatium dederint latices? concedere porro
  143. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  144. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  145. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  146. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  147. Postremo duo de concursu corpora lata
  148. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  149. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  150. is porro quamvis circum celerantibus auris
  151. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  152. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  153. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  154. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  155. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  156. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  157. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  158. nec tali ratione potest denserier aer
  159. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  160. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  161. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  162. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  163. multaque praeterea tibi possum commemorando
  164. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  165. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  166. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  167. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  168. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  169. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  170. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  171. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  172. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  173. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  174. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  175. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  176. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  177. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  178. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  179. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  180. argumentorum sit copia missa per auris.
  181. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  182. omnis ut est igitur per se natura duabus
  183. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  184. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  185. corpus enim per se communis dedicat esse
  186. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  187. haut erit occultis de rebus quo referentes
  188. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  189. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  190. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  191. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  192. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  193. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  194. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  195. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  196. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  197. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  198. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  199. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  200. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  201. rem prohibere queat per se transire meantem,
  202. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  203. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  204. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  205. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  206. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  207. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  208. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  209. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  210. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  211. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  212. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  213. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  214. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  215. discidio potis est seiungi seque gregari,
  216. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  217. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  218. servitium contra paupertas divitiaeque,
  219. libertas bellum concordia cetera quorum
  220. adventu manet incolumis natura abituque,
  221. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  222. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  223. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  224. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  225. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  226. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  227. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  228. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  229. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  230. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  231. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  232. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  233. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  234. denique materies si rerum nulla fuisset
  235. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  236. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  237. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  238. clara accendisset saevi certamina belli
  239. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  240. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  241. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  242. non ita uti corpus per se constare neque esse
  243. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  244. sed magis ut merito possis eventa vocare
  245. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  246. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  247. partim concilio quae constant principiorum.
  248. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  249. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  250. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  251. in rebus solido reperiri corpore posse.
  252. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  253. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  254. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  255. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  256. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  257. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  258. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  259. sensimus infuso lympharum rore superne.
  260. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  261. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  262. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  263. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  264. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  265. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  266. Principio quoniam duplex natura duarum
  267. dissimilis rerum longe constare repertast,
  268. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  269. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  270. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  271. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  272. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  273. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  274. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  275. materiem circum solidam constare necessest;
  276. nec res ulla potest vera ratione probari
  277. corpore inane suo celare atque intus habere,
  278. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  279. id porro nihil esse potest nisi materiai
  280. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  281. materies igitur, solido quae corpore constat,
  282. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  283. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  284. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  285. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  286. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  287. alternis igitur ni mirum corpus inani
  288. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  289. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  290. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  291. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  292. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  293. nec ratione queunt alia temptata labare;
  294. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  295. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  296. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  297. nec capere umorem neque item manabile frigus
  298. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  299. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  300. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  301. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  302. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  303. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  304. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  305. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  306. at quoniam supra docui nil posse creari
  307. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  308. esse inmortali primordia corpore debent,
  309. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  310. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  311. sunt igitur solida primordia simplicitate
  312. nec ratione queunt alia servata per aevom
  313. ex infinito iam tempore res reparare.
  314. denique si nullam finem natura parasset
  315. frangendis rebus, iam corpora materiai
  316. usque redacta forent aevo frangente priore,
  317. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  318. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  319. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  320. quam rursus refici; qua propter longa diei
  321. infinita aetas ante acti temporis omnis
  322. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  323. numquam relicuo reparari tempore posset.
  324. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  325. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  326. et finita simul generatim tempora rebus
  327. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  328. Huc accedit uti, solidissima materiai
  329. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  330. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  331. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  332. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  333. at contra si mollia sint primordia rerum,
  334. unde queant validi silices ferrumque creari,
  335. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  336. principio fundamenti natura carebit.