De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inmortali sunt natura praedita certe.
  2. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  3. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  4. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  5. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  6. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  7. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  8. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  9. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  10. dissimiles constant aeternaque materies est,
  11. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  12. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  13. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  14. discidio redeunt in corpora materiai.
  15. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  16. in gremium matris terrai praecipitavit;
  17. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  18. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  19. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  20. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  21. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  22. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  23. corpora deponunt et candens lacteus umor
  24. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  25. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  26. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  27. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  28. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  29. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  30. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  31. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  32. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  33. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  34. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  35. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  36. Principio venti vis verberat incita corpus
  37. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  38. inter dum rapido percurrens turbine campos
  39. arboribus magnis sternit montisque supremos
  40. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  41. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  42. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  43. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  44. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  45. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  46. et cum mollis aquae fertur natura repente
  47. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  48. montibus ex altis magnus decursus aquai
  49. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  50. nec validi possunt pontes venientis aquai
  51. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  52. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  53. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  54. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  55. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  56. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  57. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  58. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  59. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  60. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  61. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  62. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  63. Tum porro varios rerum sentimus odores
  64. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  65. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  66. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  67. quae tamen omnia corporea constare necessest
  68. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  69. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  70. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  71. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  72. at neque quo pacto persederit umor aquai
  73. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  74. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  75. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  76. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  77. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  78. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  79. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  80. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  81. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  82. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  83. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  84. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  85. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  86. invida praeclusit speciem natura videndi.
  87. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  88. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  89. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  90. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  91. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  92. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  93. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  94. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  95. omnia natura; namque est in rebus inane.
  96. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  97. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  98. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  99. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  100. quod si non esset, nulla ratione moveri
  101. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  102. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  103. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  104. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  105. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  106. multa modis multis varia ratione moveri
  107. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  108. non tam sollicito motu privata carerent
  109. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  110. undique materies quoniam stipata quiesset.
  111. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  112. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  113. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  114. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  115. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  116. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  117. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  118. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  119. inter saepta meant voces et clausa domorum
  120. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  121. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  122. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  123. Denique cur alias aliis praestare videmus
  124. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  125. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  126. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  127. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  128. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  129. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  130. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  131. at contra gravius plus in se corporis esse
  132. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  133. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  134. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  135. Illud in his rebus ne te deducere vero
  136. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  137. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  138. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  139. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  140. sic alias quoque res inter se posse moveri
  141. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  142. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  143. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  144. ni spatium dederint latices? concedere porro
  145. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  146. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  147. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  148. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  149. Postremo duo de concursu corpora lata
  150. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  151. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  152. is porro quamvis circum celerantibus auris
  153. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  154. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  155. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  156. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  157. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  158. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  159. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  160. nec tali ratione potest denserier aer
  161. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  162. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  163. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  164. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  165. multaque praeterea tibi possum commemorando
  166. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  167. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  168. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  169. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  170. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  171. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  172. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  173. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  174. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  175. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  176. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  177. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  178. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  179. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  180. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  181. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  182. argumentorum sit copia missa per auris.
  183. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  184. omnis ut est igitur per se natura duabus
  185. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  186. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  187. corpus enim per se communis dedicat esse
  188. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  189. haut erit occultis de rebus quo referentes
  190. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  191. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  192. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  193. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  194. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  195. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  196. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  197. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  198. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  199. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  200. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  201. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  202. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  203. rem prohibere queat per se transire meantem,
  204. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  205. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  206. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  207. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  208. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  209. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  210. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  211. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  212. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  213. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  214. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  215. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  216. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  217. discidio potis est seiungi seque gregari,
  218. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  219. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  220. servitium contra paupertas divitiaeque,
  221. libertas bellum concordia cetera quorum
  222. adventu manet incolumis natura abituque,
  223. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  224. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  225. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  226. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  227. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  228. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  229. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  230. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  231. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  232. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  233. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  234. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  235. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  236. denique materies si rerum nulla fuisset
  237. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  238. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  239. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  240. clara accendisset saevi certamina belli
  241. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  242. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  243. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  244. non ita uti corpus per se constare neque esse
  245. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  246. sed magis ut merito possis eventa vocare
  247. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  248. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  249. partim concilio quae constant principiorum.
  250. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  251. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  252. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  253. in rebus solido reperiri corpore posse.
  254. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  255. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  256. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  257. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  258. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  259. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  260. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  261. sensimus infuso lympharum rore superne.
  262. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  263. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  264. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  265. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  266. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  267. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  268. Principio quoniam duplex natura duarum
  269. dissimilis rerum longe constare repertast,
  270. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  271. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  272. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  273. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  274. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  275. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  276. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  277. materiem circum solidam constare necessest;
  278. nec res ulla potest vera ratione probari