De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  2. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  3. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  4. inmortali sunt natura praedita certe.
  5. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  6. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  7. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  8. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  9. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  10. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  11. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  12. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  13. dissimiles constant aeternaque materies est,
  14. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  15. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  16. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  17. discidio redeunt in corpora materiai.
  18. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  19. in gremium matris terrai praecipitavit;
  20. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  21. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  22. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  23. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  24. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  25. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  26. corpora deponunt et candens lacteus umor
  27. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  28. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  29. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  30. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  31. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  32. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  33. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  34. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  35. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  36. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  37. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  38. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  39. Principio venti vis verberat incita corpus
  40. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  41. inter dum rapido percurrens turbine campos
  42. arboribus magnis sternit montisque supremos
  43. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  44. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  45. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  46. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  47. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  48. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  49. et cum mollis aquae fertur natura repente
  50. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  51. montibus ex altis magnus decursus aquai
  52. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  53. nec validi possunt pontes venientis aquai
  54. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  55. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  56. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  57. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  58. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  59. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  60. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  61. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  62. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  63. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  64. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  65. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  66. Tum porro varios rerum sentimus odores
  67. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  68. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  69. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  70. quae tamen omnia corporea constare necessest
  71. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  72. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  73. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  74. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  75. at neque quo pacto persederit umor aquai
  76. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  77. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  78. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  79. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  80. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  81. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  82. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  83. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  84. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  85. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  86. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  87. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  88. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  89. invida praeclusit speciem natura videndi.
  90. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  91. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  92. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  93. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  94. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  95. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  96. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  97. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  98. omnia natura; namque est in rebus inane.
  99. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  100. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  101. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  102. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  103. quod si non esset, nulla ratione moveri
  104. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  105. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  106. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  107. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  108. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  109. multa modis multis varia ratione moveri
  110. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  111. non tam sollicito motu privata carerent
  112. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  113. undique materies quoniam stipata quiesset.
  114. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  115. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  116. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  117. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  118. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  119. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  120. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  121. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  122. inter saepta meant voces et clausa domorum
  123. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  124. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  125. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  126. Denique cur alias aliis praestare videmus
  127. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  128. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  129. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  130. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  131. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  132. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  133. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  134. at contra gravius plus in se corporis esse
  135. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  136. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  137. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  138. Illud in his rebus ne te deducere vero
  139. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  140. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  141. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  142. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  143. sic alias quoque res inter se posse moveri
  144. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  145. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  146. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  147. ni spatium dederint latices? concedere porro
  148. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  149. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  150. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  151. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  152. Postremo duo de concursu corpora lata
  153. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  154. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  155. is porro quamvis circum celerantibus auris
  156. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  157. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  158. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  159. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  160. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  161. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  162. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  163. nec tali ratione potest denserier aer
  164. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  165. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  166. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  167. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  168. multaque praeterea tibi possum commemorando
  169. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  170. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  171. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  172. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  173. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  174. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  175. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  176. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  177. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  178. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  179. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  180. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  181. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  182. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  183. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  184. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  185. argumentorum sit copia missa per auris.
  186. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  187. omnis ut est igitur per se natura duabus
  188. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  189. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  190. corpus enim per se communis dedicat esse
  191. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  192. haut erit occultis de rebus quo referentes
  193. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  194. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  195. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  196. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  197. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  198. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  199. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  200. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  201. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  202. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  203. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  204. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  205. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  206. rem prohibere queat per se transire meantem,
  207. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  208. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  209. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  210. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  211. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  212. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  213. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  214. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  215. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  216. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  217. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  218. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  219. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  220. discidio potis est seiungi seque gregari,
  221. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  222. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  223. servitium contra paupertas divitiaeque,
  224. libertas bellum concordia cetera quorum
  225. adventu manet incolumis natura abituque,
  226. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  227. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  228. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  229. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  230. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  231. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  232. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  233. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  234. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  235. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  236. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  237. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  238. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  239. denique materies si rerum nulla fuisset
  240. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  241. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  242. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  243. clara accendisset saevi certamina belli
  244. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  245. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  246. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  247. non ita uti corpus per se constare neque esse
  248. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  249. sed magis ut merito possis eventa vocare
  250. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  251. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  252. partim concilio quae constant principiorum.
  253. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  254. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  255. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  256. in rebus solido reperiri corpore posse.
  257. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  258. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  259. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  260. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  261. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  262. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  263. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  264. sensimus infuso lympharum rore superne.
  265. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  266. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  267. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  268. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  269. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  270. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  271. Principio quoniam duplex natura duarum
  272. dissimilis rerum longe constare repertast,
  273. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  274. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  275. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  276. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  277. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  278. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  279. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  280. materiem circum solidam constare necessest;
  281. nec res ulla potest vera ratione probari
  282. corpore inane suo celare atque intus habere,
  283. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  284. id porro nihil esse potest nisi materiai
  285. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  286. materies igitur, solido quae corpore constat,
  287. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  288. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  289. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  290. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  291. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  292. alternis igitur ni mirum corpus inani
  293. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  294. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  295. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  296. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  297. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  298. nec ratione queunt alia temptata labare;
  299. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  300. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  301. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  302. nec capere umorem neque item manabile frigus
  303. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  304. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  305. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  306. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  307. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  308. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  309. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  310. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  311. at quoniam supra docui nil posse creari
  312. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  313. esse inmortali primordia corpore debent,
  314. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  315. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  316. sunt igitur solida primordia simplicitate
  317. nec ratione queunt alia servata per aevom
  318. ex infinito iam tempore res reparare.
  319. denique si nullam finem natura parasset
  320. frangendis rebus, iam corpora materiai
  321. usque redacta forent aevo frangente priore,
  322. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  323. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  324. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  325. quam rursus refici; qua propter longa diei
  326. infinita aetas ante acti temporis omnis
  327. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  328. numquam relicuo reparari tempore posset.
  329. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  330. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  331. et finita simul generatim tempora rebus
  332. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  333. Huc accedit uti, solidissima materiai
  334. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  335. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  336. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  337. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  338. at contra si mollia sint primordia rerum,
  339. unde queant validi silices ferrumque creari,
  340. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  341. principio fundamenti natura carebit.
  342. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  343. quorum condenso magis omnia conciliatu
  344. artari possunt validasque ostendere viris.
  345. porro si nullast frangendis reddita finis
  346. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  347. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  348. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  349. at quoniam fragili natura praedita constant,
  350. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  351. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  352. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  353. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  354. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  355. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  356. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  357. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  358. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  359. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  360. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  361. commutari aliqua possent ratione revicta,
  362. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  363. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  364. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  365. nec totiens possent generatim saecla referre
  366. naturam mores victum motusque parentum.
  367. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  368. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  369. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  370. et minima constat natura nec fuit umquam
  371. per se secretum neque post hac esse valebit,
  372. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  373. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  374. agmine condenso naturam corporis explent;
  375. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  376. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  377. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  378. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  379. non ex illorum conventu conciliata,
  380. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  381. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  382. concedit natura reservans semina rebus.
  383. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  384. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  385. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  386. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  387. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  388. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  389. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  390. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  391. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  392. credere posse animum, victus fateare necessest
  393. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  394. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  395. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  396. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  397. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  398. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  399. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  400. non possunt ea quae debet genitalis habere
  401. materies, varios conexus pondera plagas
  402. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  403. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  404. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  405. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  406. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  407. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  408. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  409. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  410. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  411. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  412. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  413. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  414. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  415. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  416. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  417. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  418. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  419. languidior porro disiectis disque supatis.
  420. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  421. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  422. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  423. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  424. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  425. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  426. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  427. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  428. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  429. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  430. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  431. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  432. ut videas non e stipatis partibus esse.
  433. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  434. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  435. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  436. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  437. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  438. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  439. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  440. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  441. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  442. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  443. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  444. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  445. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  446. naturam res et convertunt corpora sese,
  447. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  448. nil referret enim quaedam decedere, abire
  449. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  450. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  451. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  452. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  453. concursus motus ordo positura figurae
  454. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  455. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  456. praeterea rei quae corpora mittere possit
  457. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  458. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  459. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  460. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  461. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  462. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  463. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  464. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  465. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  466. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  467. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  468. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  469. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  470. et velit ardoris naturam linquere solam,
  471. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  472. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  473. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  474. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  475. et qui principium gignundis aera rebus
  476. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  477. fingere res ipsum per se terramve creare
  478. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  479. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  480. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  481. aera iungentes igni terramque liquori,
  482. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  483. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  484. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  485. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  486. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  487. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  488. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  489. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  490. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  491. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  492. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  493. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  494. quae cum magna modis multis miranda videtur
  495. gentibus humanis regio visendaque fertur
  496. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  497. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  498. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  499. carmina quin etiam divini pectoris eius
  500. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  501. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  502. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  503. partibus egregie multis multoque minores,
  504. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  505. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  506. sanctius et multo certa ratione magis quam
  507. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  508. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  509. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  510. Primum quod motus exempto rebus inani
  511. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  512. aera solem ignem terras animalia frugis
  513. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  514. deinde quod omnino finem non esse secandis
  515. corporibus facient neque pausam stare fragori
  516. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  517. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  518. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  519. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  520. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  521. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  522. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  523. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  524. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  525. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  526. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  527. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  528. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  529. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  530. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  531. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  532. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  533. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  534. quam contra res illorum retroque putari?
  535. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  536. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  537. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  538. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  539. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  540. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  541. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  542. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  543. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  544. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  545. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  546. at primordia gignundis in rebus oportet
  547. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  548. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  549. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  550. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  551. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  552. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  553. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  554. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  555. nec cessare haec inter se mutare, meare
  556. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  557. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  558. immutabile enim quiddam superare necessest,
  559. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  560. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  561. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  562. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  563. in commutatum veniunt, constare necessest
  564. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  565. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  566. quin potius tali natura praedita quaedam
  567. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  568. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  569. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  570. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  571. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  572. aeris e terra res omnis crescere alique;
  573. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  574. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  575. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  576. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  577. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  578. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  579. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  580. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  581. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  582. ni mirum quia multa modis communia multis
  583. multarum rerum in rebus primordia mixta
  584. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  585. atque eadem magni refert primordia saepe
  586. cum quibus et quali positura contineantur
  587. et quos inter se dent motus accipiantque;
  588. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  589. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  590. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  591. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  592. multa elementa vides multis communia verbis,
  593. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  594. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  595. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  596. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  597. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  598. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  599. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  600. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  601. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  602. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  603. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  604. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  605. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  606. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  607. ex aurique putat micis consistere posse
  608. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  609. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  610. cetera consimili fingit ratione putatque.
  611. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  612. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  613. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  614. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  615. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  616. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  617. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  618. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  619. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  620. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  621. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  622. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  623. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  624. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  625. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  626. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  627. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  628. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  629. * * *
  630. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  631. esse et habere in se nervorum corpora parva
  632. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  633. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  634. ex alienigenis rebus constare putetur,
  635. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  636. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  637. si sunt in terris, terram constare necessest
  638. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  639. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  640. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  641. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  642. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  643. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  644. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  645. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  646. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  647. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  648. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  649. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  650. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  651. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  652. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  653. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  654. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  655. et latices dulcis guttas similique sapore
  656. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  657. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  658. herbarum genera et fruges frondesque videri
  659. dispertita inter terram latitare minute,
  660. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  661. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  662. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  663. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  664. verum semina multimodis inmixta latere
  665. multarum rerum in rebus communia debent.
  666. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  667. arboribus vicina cacumina summa terantur
  668. inter se validis facere id cogentibus austris,
  669. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  670. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  671. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  672. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  673. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  674. non possent ullum tempus celarier ignes,
  675. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  676. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  677. permagni referre eadem primordia saepe
  678. cum quibus et quali positura contineantur
  679. et quos inter se dent motus accipiantque,
  680. atque eadem paulo inter se mutata creare
  681. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  682. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  683. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  684. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  685. si fieri non posse putas, quin materiai
  686. corpora consimili natura praedita fingas,
  687. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  688. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  689. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  690. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  691. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  692. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  693. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  694. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  695. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  696. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  697. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  698. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  699. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  700. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  701. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  702. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  703. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  704. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  705. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  706. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  707. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  708. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  709. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  710. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  711. sed potius tali facto recreata valescat,
  712. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  713. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  714. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  715. carmine Pierio rationem exponere nostram
  716. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  717. si tibi forte animum tali ratione tenere
  718. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  719. naturam rerum, qua constet compta figura.
  720. Sed quoniam docui solidissima materiai
  721. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  722. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  723. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  724. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  725. pervideamus utrum finitum funditus omne
  726. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  727. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  728. finitumst; namque extremum debebat habere.
  729. extremum porro nullius posse videtur
  730. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  731. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  732. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  733. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  734. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  735. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  736. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  737. Praeterea si iam finitum constituatur
  738. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  739. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  740. id validis utrum contortum viribus ire
  741. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  742. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  743. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  744. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  745. cogit ut exempta concedas fine patere.
  746. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  747. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  748. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  749. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  750. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  751. fiet uti nusquam possit consistere finis
  752. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  753. Praeterea spatium summai totius omne
  754. undique si inclusum certis consisteret oris
  755. finitumque foret, iam copia materiai
  756. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  757. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  758. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  759. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  760. ex infinito iam tempore subsidendo.
  761. at nunc ni mirum requies data principiorum
  762. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  763. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  764. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  765. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  766. ex infinito cita corpora materiai.
  767. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  768. aer dissaepit collis atque aera montes,
  769. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  770. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  771. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  772. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  773. perpetuo possint aevi labentia tractu
  774. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  775. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  776. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  777. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  778. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  779. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  780. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  781. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  782. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  783. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  784. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  785. exiguum possent horai sistere tempus;
  786. nam dispulsa suo de coetu materiai
  787. copia ferretur magnum per inane soluta,
  788. sive adeo potius numquam concreta creasset
  789. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  790. nam certe neque consilio primordia rerum
  791. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  792. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  793. sed quia multa modis multis mutata per omne
  794. ex infinito vexantur percita plagis,
  795. omne genus motus et coetus experiundo
  796. tandem deveniunt in talis disposituras,
  797. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  798. et multos etiam magnos servata per annos
  799. ut semel in motus coniectast convenientis,
  800. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  801. integrent amnes et solis terra vapore
  802. fota novet fetus summissaque gens animantum
  803. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  804. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  805. ex infinito suboriri copia posset,
  806. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  807. nam vel uti privata cibo natura animantum
  808. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  809. dissolui simul ac defecit suppeditare
  810. materies aliqua ratione aversa viai.
  811. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  812. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  813. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  814. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  815. inter dum resilire tamen coguntur et una
  816. principiis rerum spatium tempusque fugai
  817. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  818. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  819. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  820. infinita opus est vis undique materiai.
  821. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  822. in medium summae quod dicunt omnia niti
  823. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  824. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  825. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  826. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  827. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  828. nitier in terraque retro requiescere posta,
  829. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  830. et simili ratione animalia suppa vagari
  831. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  832. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  833. sponte sua possint in caeli templa volare;
  834. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  835. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  836. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  837. sed vanus stolidis haec * * *
  838. amplexi quod habent perv * * *
  839. nam medium nihil esse potest * * *
  840. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  841. possit ibi quicquam consistere * * *
  842. quam quavis alia longe ratione * * *
  843. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  844. per medium, per non medium, concedere debet
  845. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  846. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  847. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  848. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  849. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  850. haud igitur possunt tali ratione teneri
  851. res in concilium medii cuppedine victae.
  852. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  853. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  854. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  855. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  856. at contra tenuis exponunt aeris auras
  857. et calidos simul a medio differrier ignis,
  858. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  859. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  860. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  861. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  862. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  863. ---
  864. ---
  865. ---
  866. ---
  867. ---
  868. ---
  869. ---
  870. ---
  871. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  872. diffugiant subito magnum per inane soluta
  873. et ne cetera consimili ratione sequantur
  874. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  875. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  876. inter permixtas rerum caelique ruinas
  877. corpora solventes abeat per inane profundum,
  878. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  879. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  880. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  881. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  882. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  883. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  884. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  885. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  886. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  56. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  57. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  58. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  59. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  60. non radii solis neque lucida tela diei
  61. discutiant, sed naturae species ratioque.
  62. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  63. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  64. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  65. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  66. expediam: tu te dictis praebere memento.
  67. nam certe non inter se stipata cohaeret
  68. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  69. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  70. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  71. cum tamen incolumis videatur summa manere
  72. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  73. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  74. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  75. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  76. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  77. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  78. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  79. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  80. Si cessare putas rerum primordia posse
  81. cessandoque novos rerum progignere motus,
  82. avius a vera longe ratione vagaris.
  83. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  84. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  85. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  86. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  87. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  88. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  89. et quo iactari magis omnia materiai
  90. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  91. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  92. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  93. inmensumque patere in cunctas undique partis
  94. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  95. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  96. reddita corporibus primis per inane profundum,
  97. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  98. partim intervallis magnis confulta resultant,
  99. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  100. et quae cumque magis condenso conciliatu
  101. exiguis intervallis convecta resultant,
  102. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  103. haec validas saxi radices et fera ferri
  104. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  105. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  106. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  107. in magnis intervallis; haec aera rarum
  108. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  109. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  110. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  111. consociare etiam motus potuere recepta.
  112. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  113. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  114. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  115. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  116. multa minuta modis multis per inane videbis
  117. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  118. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  119. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  120. conciliis et discidiis exercita crebris;
  121. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  122. quale sit in magno iactari semper inani.
  123. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  124. exemplare dare et vestigia notitiai.
  125. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  126. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  127. quod tales turbae motus quoque materiai
  128. significant clandestinos caecosque subesse.
  129. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  130. commutare viam retroque repulsa reverti
  131. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  132. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  133. prima moventur enim per se primordia rerum,
  134. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  135. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  136. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  137. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  138. sic a principiis ascendit motus et exit
  139. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  140. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  141. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  142. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  143. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  144. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  145. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  146. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  147. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  148. convestire sua perfundens omnia luce,
  149. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  150. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  151. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  152. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  153. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  154. sed complexa meant inter se conque globata;
  155. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  156. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  157. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  158. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  159. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  160. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  161. debent ni mirum praecellere mobilitate
  162. et multo citius ferri quam lumina solis
  163. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  164. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.