De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  2. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  3. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  4. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  5. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  6. inmortali sunt natura praedita certe.
  7. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  8. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  9. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  10. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  11. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  12. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  13. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  14. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  15. dissimiles constant aeternaque materies est,
  16. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  17. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  18. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  19. discidio redeunt in corpora materiai.
  20. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  21. in gremium matris terrai praecipitavit;
  22. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  23. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  24. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  25. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  26. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  27. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  28. corpora deponunt et candens lacteus umor
  29. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  30. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  31. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  32. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  33. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  34. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  35. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  36. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  37. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  38. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  39. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  40. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  41. Principio venti vis verberat incita corpus
  42. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  43. inter dum rapido percurrens turbine campos
  44. arboribus magnis sternit montisque supremos
  45. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  46. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  47. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  48. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  49. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  50. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  51. et cum mollis aquae fertur natura repente
  52. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  53. montibus ex altis magnus decursus aquai
  54. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  55. nec validi possunt pontes venientis aquai
  56. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  57. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  58. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  59. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  60. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  61. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  62. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  63. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  64. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  65. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  66. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  67. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  68. Tum porro varios rerum sentimus odores
  69. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  70. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  71. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  72. quae tamen omnia corporea constare necessest
  73. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  74. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  75. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  76. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  77. at neque quo pacto persederit umor aquai
  78. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  79. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  80. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  81. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  82. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  83. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  84. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  85. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  86. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  87. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  88. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  89. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  90. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  91. invida praeclusit speciem natura videndi.
  92. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  93. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  94. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  95. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  96. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  97. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  98. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  99. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  100. omnia natura; namque est in rebus inane.
  101. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  102. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  103. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  104. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  105. quod si non esset, nulla ratione moveri
  106. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  107. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  108. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  109. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  110. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  111. multa modis multis varia ratione moveri
  112. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  113. non tam sollicito motu privata carerent
  114. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  115. undique materies quoniam stipata quiesset.