De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  2. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  3. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  4. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  5. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  6. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  7. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  8. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  9. inmortali sunt natura praedita certe.
  10. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  11. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  12. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  13. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  14. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  15. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  16. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  17. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  18. dissimiles constant aeternaque materies est,
  19. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  20. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  21. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  22. discidio redeunt in corpora materiai.
  23. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  24. in gremium matris terrai praecipitavit;
  25. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  26. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  27. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  28. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  29. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  30. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  31. corpora deponunt et candens lacteus umor
  32. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  33. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  34. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  35. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  36. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  37. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  38. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  39. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  40. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  41. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  42. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  43. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  44. Principio venti vis verberat incita corpus
  45. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  46. inter dum rapido percurrens turbine campos
  47. arboribus magnis sternit montisque supremos
  48. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  49. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  50. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  51. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  52. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  53. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  54. et cum mollis aquae fertur natura repente
  55. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  56. montibus ex altis magnus decursus aquai
  57. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  58. nec validi possunt pontes venientis aquai
  59. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  60. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  61. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  62. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  63. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  64. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  65. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  66. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  67. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  68. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  69. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  70. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  71. Tum porro varios rerum sentimus odores
  72. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  73. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  74. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  75. quae tamen omnia corporea constare necessest
  76. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  77. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  78. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  79. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  80. at neque quo pacto persederit umor aquai
  81. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  82. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  83. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  84. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  85. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  86. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  87. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  88. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  89. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  90. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  91. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  92. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  93. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  94. invida praeclusit speciem natura videndi.
  95. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  96. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  97. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  98. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  99. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  100. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  101. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  102. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  103. omnia natura; namque est in rebus inane.
  104. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  105. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  106. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  107. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  108. quod si non esset, nulla ratione moveri
  109. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  110. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  111. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  112. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  113. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  114. multa modis multis varia ratione moveri
  115. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  116. non tam sollicito motu privata carerent
  117. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  118. undique materies quoniam stipata quiesset.
  119. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  120. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  121. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  122. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  123. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  124. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  125. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  126. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  127. inter saepta meant voces et clausa domorum
  128. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  129. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  130. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  131. Denique cur alias aliis praestare videmus
  132. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  133. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  134. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  135. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  136. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  137. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  138. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  139. at contra gravius plus in se corporis esse
  140. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  141. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  142. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  143. Illud in his rebus ne te deducere vero
  144. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  145. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  146. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  147. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  148. sic alias quoque res inter se posse moveri
  149. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  150. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  151. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  152. ni spatium dederint latices? concedere porro
  153. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  154. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  155. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  156. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  157. Postremo duo de concursu corpora lata
  158. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  159. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  160. is porro quamvis circum celerantibus auris
  161. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  162. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  163. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  164. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  165. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  166. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  167. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  168. nec tali ratione potest denserier aer
  169. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  170. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  171. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  172. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  173. multaque praeterea tibi possum commemorando
  174. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  175. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  176. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  177. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  178. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  179. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  180. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  181. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  182. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  183. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  184. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  185. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  186. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  187. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  188. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  189. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  190. argumentorum sit copia missa per auris.
  191. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  192. omnis ut est igitur per se natura duabus
  193. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  194. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  195. corpus enim per se communis dedicat esse
  196. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  197. haut erit occultis de rebus quo referentes
  198. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  199. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  200. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  201. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  202. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  203. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  204. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  205. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  206. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  207. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  208. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  209. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  210. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  211. rem prohibere queat per se transire meantem,
  212. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  213. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  214. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  215. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  216. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  217. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  218. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  219. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  220. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  221. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  222. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  223. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  224. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  225. discidio potis est seiungi seque gregari,
  226. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  227. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  228. servitium contra paupertas divitiaeque,
  229. libertas bellum concordia cetera quorum
  230. adventu manet incolumis natura abituque,
  231. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  232. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  233. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  234. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  235. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  236. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  237. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  238. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  239. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  240. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  241. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  242. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  243. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  244. denique materies si rerum nulla fuisset
  245. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  246. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  247. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  248. clara accendisset saevi certamina belli
  249. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  250. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  251. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  252. non ita uti corpus per se constare neque esse
  253. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  254. sed magis ut merito possis eventa vocare
  255. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  256. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  257. partim concilio quae constant principiorum.
  258. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  259. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  260. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  261. in rebus solido reperiri corpore posse.
  262. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  263. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  264. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  265. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  266. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  267. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  268. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  269. sensimus infuso lympharum rore superne.
  270. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  271. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  272. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  273. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  274. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  275. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  276. Principio quoniam duplex natura duarum
  277. dissimilis rerum longe constare repertast,
  278. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  279. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  280. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  281. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  282. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  283. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  284. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  285. materiem circum solidam constare necessest;
  286. nec res ulla potest vera ratione probari
  287. corpore inane suo celare atque intus habere,
  288. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  289. id porro nihil esse potest nisi materiai
  290. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  291. materies igitur, solido quae corpore constat,
  292. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  293. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  294. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  295. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  296. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  297. alternis igitur ni mirum corpus inani
  298. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  299. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  300. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  301. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  302. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  303. nec ratione queunt alia temptata labare;
  304. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  305. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  306. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  307. nec capere umorem neque item manabile frigus
  308. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  309. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  310. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  311. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  312. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  313. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  314. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  315. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  316. at quoniam supra docui nil posse creari
  317. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  318. esse inmortali primordia corpore debent,
  319. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  320. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  321. sunt igitur solida primordia simplicitate
  322. nec ratione queunt alia servata per aevom
  323. ex infinito iam tempore res reparare.
  324. denique si nullam finem natura parasset
  325. frangendis rebus, iam corpora materiai
  326. usque redacta forent aevo frangente priore,
  327. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  328. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  329. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  330. quam rursus refici; qua propter longa diei
  331. infinita aetas ante acti temporis omnis
  332. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  333. numquam relicuo reparari tempore posset.
  334. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  335. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  336. et finita simul generatim tempora rebus
  337. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  338. Huc accedit uti, solidissima materiai
  339. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  340. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  341. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  342. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  343. at contra si mollia sint primordia rerum,
  344. unde queant validi silices ferrumque creari,
  345. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  346. principio fundamenti natura carebit.
  347. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  348. quorum condenso magis omnia conciliatu
  349. artari possunt validasque ostendere viris.
  350. porro si nullast frangendis reddita finis
  351. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  352. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  353. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  354. at quoniam fragili natura praedita constant,
  355. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  356. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  357. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  358. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  359. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  360. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  361. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  362. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  363. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  364. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  365. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  366. commutari aliqua possent ratione revicta,
  367. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  368. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  369. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  370. nec totiens possent generatim saecla referre
  371. naturam mores victum motusque parentum.
  372. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  373. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  374. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  375. et minima constat natura nec fuit umquam
  376. per se secretum neque post hac esse valebit,
  377. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  378. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  379. agmine condenso naturam corporis explent;
  380. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  381. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  382. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  383. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  384. non ex illorum conventu conciliata,
  385. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  386. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  387. concedit natura reservans semina rebus.
  388. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  389. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  390. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  391. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  392. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  393. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  394. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  395. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  396. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  397. credere posse animum, victus fateare necessest
  398. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  399. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  400. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  401. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  402. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  403. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  404. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  405. non possunt ea quae debet genitalis habere
  406. materies, varios conexus pondera plagas
  407. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  408. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  409. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  410. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  411. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  412. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  413. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  414. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  415. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  416. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  417. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  418. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  419. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  420. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  421. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  422. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  423. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  424. languidior porro disiectis disque supatis.
  425. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  426. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  427. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  428. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  429. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  430. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  431. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  432. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  433. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  434. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  435. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  436. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  437. ut videas non e stipatis partibus esse.
  438. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  439. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  440. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  441. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  442. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  443. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  444. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  445. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  446. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  447. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  448. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  449. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  450. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  451. naturam res et convertunt corpora sese,
  452. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  453. nil referret enim quaedam decedere, abire
  454. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  455. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  456. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  457. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  458. concursus motus ordo positura figurae
  459. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  460. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  461. praeterea rei quae corpora mittere possit
  462. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  463. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  464. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  465. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  466. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  467. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  468. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  469. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  470. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  471. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  472. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  473. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  474. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  475. et velit ardoris naturam linquere solam,
  476. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  477. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  478. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  479. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  480. et qui principium gignundis aera rebus
  481. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  482. fingere res ipsum per se terramve creare
  483. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  484. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  485. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  486. aera iungentes igni terramque liquori,
  487. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  488. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  489. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  490. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  491. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  492. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  493. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  494. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  495. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  496. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  497. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  498. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  499. quae cum magna modis multis miranda videtur
  500. gentibus humanis regio visendaque fertur
  501. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  502. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  503. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  504. carmina quin etiam divini pectoris eius
  505. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  506. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  507. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  508. partibus egregie multis multoque minores,
  509. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  510. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  511. sanctius et multo certa ratione magis quam
  512. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  513. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  514. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  515. Primum quod motus exempto rebus inani
  516. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  517. aera solem ignem terras animalia frugis
  518. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  519. deinde quod omnino finem non esse secandis
  520. corporibus facient neque pausam stare fragori
  521. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  522. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  523. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  524. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  525. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  526. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  527. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  528. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  529. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti