De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  2. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  3. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  4. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  5. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  6. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  7. nullius exitium patitur natura videri.
  8. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  9. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  10. unde animale genus generatim in lumina vitae
  11. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  12. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  13. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  14. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  15. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  16. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  17. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  18. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  19. inmortali sunt natura praedita certe.
  20. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  21. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  22. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  23. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  24. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  25. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  26. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  27. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  28. dissimiles constant aeternaque materies est,
  29. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  30. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  31. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  32. discidio redeunt in corpora materiai.
  33. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  34. in gremium matris terrai praecipitavit;
  35. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  36. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  37. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  38. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  39. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  40. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  41. corpora deponunt et candens lacteus umor
  42. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  43. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  44. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  45. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  46. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  47. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  48. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  49. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  50. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  51. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  52. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  53. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  54. Principio venti vis verberat incita corpus
  55. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  56. inter dum rapido percurrens turbine campos
  57. arboribus magnis sternit montisque supremos
  58. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  59. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  60. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  61. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  62. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  63. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  64. et cum mollis aquae fertur natura repente
  65. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  66. montibus ex altis magnus decursus aquai
  67. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  68. nec validi possunt pontes venientis aquai
  69. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  70. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  71. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  72. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  73. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  74. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  75. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  76. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  77. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  78. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  79. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  80. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  81. Tum porro varios rerum sentimus odores
  82. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  83. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  84. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  85. quae tamen omnia corporea constare necessest
  86. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  87. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  88. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  89. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  90. at neque quo pacto persederit umor aquai
  91. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  92. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  93. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  94. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  95. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  96. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  97. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  98. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  99. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  100. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  101. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  102. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  103. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  104. invida praeclusit speciem natura videndi.
  105. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  106. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  107. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  108. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  109. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  110. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  111. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  112. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  113. omnia natura; namque est in rebus inane.
  114. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  115. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  116. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  117. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  118. quod si non esset, nulla ratione moveri
  119. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  120. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  121. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  122. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  123. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  124. multa modis multis varia ratione moveri
  125. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  126. non tam sollicito motu privata carerent
  127. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  128. undique materies quoniam stipata quiesset.
  129. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  130. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  131. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  132. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  133. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  134. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  135. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  136. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  137. inter saepta meant voces et clausa domorum
  138. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  139. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  140. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  141. Denique cur alias aliis praestare videmus
  142. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  143. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  144. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  145. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  146. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  147. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  148. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  149. at contra gravius plus in se corporis esse
  150. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  151. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  152. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  153. Illud in his rebus ne te deducere vero
  154. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  155. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  156. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  157. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  158. sic alias quoque res inter se posse moveri
  159. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  160. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  161. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  162. ni spatium dederint latices? concedere porro
  163. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  164. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  165. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  166. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  167. Postremo duo de concursu corpora lata
  168. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  169. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  170. is porro quamvis circum celerantibus auris
  171. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  172. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  173. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  174. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  175. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  176. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  177. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  178. nec tali ratione potest denserier aer
  179. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  180. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  181. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  182. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  183. multaque praeterea tibi possum commemorando
  184. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  185. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  186. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  187. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  188. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  189. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  190. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  191. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  192. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  193. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  194. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  195. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  196. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  197. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  198. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  199. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  200. argumentorum sit copia missa per auris.
  201. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  202. omnis ut est igitur per se natura duabus
  203. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  204. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  205. corpus enim per se communis dedicat esse
  206. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  207. haut erit occultis de rebus quo referentes
  208. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  209. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  210. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  211. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  212. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  213. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  214. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  215. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  216. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  217. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  218. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  219. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  220. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  221. rem prohibere queat per se transire meantem,
  222. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  223. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  224. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  225. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  226. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  227. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  228. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  229. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  230. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  231. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  232. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  233. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  234. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  235. discidio potis est seiungi seque gregari,
  236. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  237. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  238. servitium contra paupertas divitiaeque,
  239. libertas bellum concordia cetera quorum
  240. adventu manet incolumis natura abituque,
  241. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  242. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  243. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  244. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  245. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  246. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  247. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  248. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  249. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  250. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  251. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  252. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  253. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  254. denique materies si rerum nulla fuisset
  255. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  256. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  257. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  258. clara accendisset saevi certamina belli
  259. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  260. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  261. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  262. non ita uti corpus per se constare neque esse
  263. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  264. sed magis ut merito possis eventa vocare
  265. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  266. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  267. partim concilio quae constant principiorum.
  268. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  269. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  270. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  271. in rebus solido reperiri corpore posse.
  272. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  273. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  274. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  275. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  276. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  277. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  278. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  279. sensimus infuso lympharum rore superne.
  280. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  281. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  282. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  283. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  284. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  285. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  286. Principio quoniam duplex natura duarum
  287. dissimilis rerum longe constare repertast,
  288. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  289. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  290. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  291. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  292. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  293. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  294. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  295. materiem circum solidam constare necessest;
  296. nec res ulla potest vera ratione probari
  297. corpore inane suo celare atque intus habere,
  298. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  299. id porro nihil esse potest nisi materiai
  300. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  301. materies igitur, solido quae corpore constat,
  302. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  303. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  304. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  305. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  306. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  307. alternis igitur ni mirum corpus inani
  308. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  309. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  310. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  311. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  312. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  313. nec ratione queunt alia temptata labare;
  314. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  315. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  316. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  317. nec capere umorem neque item manabile frigus
  318. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  319. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  320. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  321. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  322. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  323. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  324. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  325. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  326. at quoniam supra docui nil posse creari
  327. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  328. esse inmortali primordia corpore debent,
  329. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  330. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  331. sunt igitur solida primordia simplicitate
  332. nec ratione queunt alia servata per aevom
  333. ex infinito iam tempore res reparare.
  334. denique si nullam finem natura parasset
  335. frangendis rebus, iam corpora materiai
  336. usque redacta forent aevo frangente priore,
  337. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  338. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  339. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  340. quam rursus refici; qua propter longa diei
  341. infinita aetas ante acti temporis omnis
  342. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  343. numquam relicuo reparari tempore posset.
  344. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  345. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  346. et finita simul generatim tempora rebus
  347. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  348. Huc accedit uti, solidissima materiai
  349. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  350. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  351. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  352. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  353. at contra si mollia sint primordia rerum,
  354. unde queant validi silices ferrumque creari,
  355. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  356. principio fundamenti natura carebit.
  357. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  358. quorum condenso magis omnia conciliatu
  359. artari possunt validasque ostendere viris.
  360. porro si nullast frangendis reddita finis
  361. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  362. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  363. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  364. at quoniam fragili natura praedita constant,
  365. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  366. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  367. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  368. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  369. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  370. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  371. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  372. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  373. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  374. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  375. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  376. commutari aliqua possent ratione revicta,
  377. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  378. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  379. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  380. nec totiens possent generatim saecla referre
  381. naturam mores victum motusque parentum.
  382. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  383. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  384. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  385. et minima constat natura nec fuit umquam
  386. per se secretum neque post hac esse valebit,
  387. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  388. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  389. agmine condenso naturam corporis explent;
  390. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  391. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  392. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  393. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  394. non ex illorum conventu conciliata,
  395. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  396. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  397. concedit natura reservans semina rebus.
  398. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  399. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  400. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  401. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  402. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  403. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  404. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  405. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  406. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  407. credere posse animum, victus fateare necessest
  408. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  409. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  410. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  411. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  412. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  413. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  414. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  415. non possunt ea quae debet genitalis habere
  416. materies, varios conexus pondera plagas
  417. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  418. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  419. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  420. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  421. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  422. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  423. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  424. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  425. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  426. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  427. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  428. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  429. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  430. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  431. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  432. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  433. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  434. languidior porro disiectis disque supatis.
  435. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  436. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  437. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  438. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  439. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  440. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  441. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  442. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  443. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  444. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  445. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  446. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  447. ut videas non e stipatis partibus esse.
  448. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  449. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  450. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  451. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  452. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  453. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  454. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  455. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  456. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  457. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  458. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  459. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  460. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  461. naturam res et convertunt corpora sese,
  462. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  463. nil referret enim quaedam decedere, abire
  464. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  465. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  466. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  467. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  468. concursus motus ordo positura figurae
  469. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  470. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  471. praeterea rei quae corpora mittere possit
  472. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  473. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  474. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  475. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  476. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  477. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  478. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  479. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  480. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  481. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  482. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  483. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  484. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  485. et velit ardoris naturam linquere solam,
  486. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  487. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  488. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  489. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  490. et qui principium gignundis aera rebus
  491. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  492. fingere res ipsum per se terramve creare
  493. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  494. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  495. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  496. aera iungentes igni terramque liquori,
  497. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  498. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  499. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  500. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  501. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  502. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  503. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  504. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  505. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  506. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  507. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  508. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  509. quae cum magna modis multis miranda videtur
  510. gentibus humanis regio visendaque fertur
  511. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  512. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  513. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  514. carmina quin etiam divini pectoris eius
  515. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  516. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  517. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  518. partibus egregie multis multoque minores,
  519. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  520. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  521. sanctius et multo certa ratione magis quam
  522. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  523. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  524. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  525. Primum quod motus exempto rebus inani
  526. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  527. aera solem ignem terras animalia frugis
  528. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  529. deinde quod omnino finem non esse secandis
  530. corporibus facient neque pausam stare fragori
  531. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  532. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  533. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  534. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  535. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  536. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  537. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  538. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  539. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  540. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  541. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  542. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  543. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  544. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  545. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  546. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  547. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  548. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  549. quam contra res illorum retroque putari?
  550. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  551. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  552. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  553. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  554. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  555. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  556. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  557. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  558. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  559. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  560. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  561. at primordia gignundis in rebus oportet
  562. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  563. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  564. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  565. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  566. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  567. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  568. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  569. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  570. nec cessare haec inter se mutare, meare
  571. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  572. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  573. immutabile enim quiddam superare necessest,
  574. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;