De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  2. sponte sua multo fieri meliora videres.
  3. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  4. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  5. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  6. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  7. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  8. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  9. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  10. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  11. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  12. nullius exitium patitur natura videri.
  13. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  14. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  15. unde animale genus generatim in lumina vitae
  16. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  17. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  18. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  19. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  20. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  21. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  22. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  23. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  24. inmortali sunt natura praedita certe.
  25. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  26. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  27. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  28. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  29. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  30. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  31. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  32. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  33. dissimiles constant aeternaque materies est,
  34. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  35. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  36. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  37. discidio redeunt in corpora materiai.
  38. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  39. in gremium matris terrai praecipitavit;
  40. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  41. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  42. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  43. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  44. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  45. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  46. corpora deponunt et candens lacteus umor
  47. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  48. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  49. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  50. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  51. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  52. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  53. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  54. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  55. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  56. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  57. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  58. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  59. Principio venti vis verberat incita corpus
  60. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  61. inter dum rapido percurrens turbine campos
  62. arboribus magnis sternit montisque supremos
  63. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  64. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  65. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  66. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  67. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  68. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  69. et cum mollis aquae fertur natura repente
  70. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  71. montibus ex altis magnus decursus aquai
  72. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  73. nec validi possunt pontes venientis aquai
  74. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  75. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  76. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  77. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  78. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  79. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  80. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  81. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  82. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  83. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  84. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  85. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  86. Tum porro varios rerum sentimus odores
  87. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  88. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  89. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  90. quae tamen omnia corporea constare necessest
  91. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  92. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  93. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  94. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  95. at neque quo pacto persederit umor aquai
  96. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  97. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  98. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  99. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  100. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  101. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  102. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  103. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  104. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  105. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  106. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  107. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  108. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  109. invida praeclusit speciem natura videndi.
  110. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  111. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  112. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  113. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  114. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  115. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  116. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  117. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  118. omnia natura; namque est in rebus inane.
  119. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  120. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  121. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  122. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  123. quod si non esset, nulla ratione moveri
  124. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  125. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  126. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  127. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  128. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  129. multa modis multis varia ratione moveri
  130. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  131. non tam sollicito motu privata carerent
  132. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  133. undique materies quoniam stipata quiesset.
  134. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  135. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  136. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  137. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  138. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  139. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  140. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  141. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  142. inter saepta meant voces et clausa domorum
  143. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  144. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  145. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  146. Denique cur alias aliis praestare videmus
  147. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  148. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  149. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  150. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  151. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  152. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  153. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  154. at contra gravius plus in se corporis esse
  155. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  156. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  157. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  158. Illud in his rebus ne te deducere vero
  159. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  160. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  161. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  162. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  163. sic alias quoque res inter se posse moveri
  164. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  165. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  166. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  167. ni spatium dederint latices? concedere porro
  168. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  169. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  170. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  171. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  172. Postremo duo de concursu corpora lata
  173. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  174. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  175. is porro quamvis circum celerantibus auris
  176. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  177. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  178. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  179. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  180. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  181. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  182. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  183. nec tali ratione potest denserier aer
  184. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  185. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  186. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  187. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  188. multaque praeterea tibi possum commemorando
  189. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  190. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  191. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  192. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  193. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  194. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  195. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  196. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  197. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  198. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  199. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  200. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  201. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  202. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  203. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  204. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  205. argumentorum sit copia missa per auris.
  206. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  207. omnis ut est igitur per se natura duabus
  208. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  209. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  210. corpus enim per se communis dedicat esse
  211. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  212. haut erit occultis de rebus quo referentes
  213. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  214. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  215. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  216. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  217. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  218. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  219. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  220. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  221. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  222. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  223. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  224. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  225. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  226. rem prohibere queat per se transire meantem,
  227. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  228. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  229. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  230. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  231. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  232. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  233. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  234. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  235. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  236. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  237. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  238. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  239. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  240. discidio potis est seiungi seque gregari,
  241. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  242. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  243. servitium contra paupertas divitiaeque,
  244. libertas bellum concordia cetera quorum
  245. adventu manet incolumis natura abituque,
  246. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  247. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  248. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  249. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  250. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  251. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  252. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  253. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  254. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  255. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  256. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  257. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  258. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  259. denique materies si rerum nulla fuisset
  260. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  261. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  262. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  263. clara accendisset saevi certamina belli
  264. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  265. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  266. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  267. non ita uti corpus per se constare neque esse
  268. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  269. sed magis ut merito possis eventa vocare
  270. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  271. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  272. partim concilio quae constant principiorum.
  273. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  274. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  275. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  276. in rebus solido reperiri corpore posse.
  277. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  278. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  279. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  280. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  281. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  282. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  283. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  284. sensimus infuso lympharum rore superne.
  285. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  286. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  287. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  288. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  289. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  290. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  291. Principio quoniam duplex natura duarum
  292. dissimilis rerum longe constare repertast,
  293. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  294. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  295. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  296. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  297. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  298. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  299. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  300. materiem circum solidam constare necessest;
  301. nec res ulla potest vera ratione probari
  302. corpore inane suo celare atque intus habere,
  303. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  304. id porro nihil esse potest nisi materiai
  305. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  306. materies igitur, solido quae corpore constat,
  307. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  308. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  309. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  310. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  311. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  312. alternis igitur ni mirum corpus inani
  313. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  314. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  315. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  316. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  317. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  318. nec ratione queunt alia temptata labare;
  319. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  320. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  321. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  322. nec capere umorem neque item manabile frigus
  323. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  324. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  325. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  326. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  327. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  328. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  329. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  330. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  331. at quoniam supra docui nil posse creari
  332. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  333. esse inmortali primordia corpore debent,
  334. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  335. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  336. sunt igitur solida primordia simplicitate
  337. nec ratione queunt alia servata per aevom
  338. ex infinito iam tempore res reparare.
  339. denique si nullam finem natura parasset
  340. frangendis rebus, iam corpora materiai
  341. usque redacta forent aevo frangente priore,
  342. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  343. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  344. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  345. quam rursus refici; qua propter longa diei
  346. infinita aetas ante acti temporis omnis
  347. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  348. numquam relicuo reparari tempore posset.
  349. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  350. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  351. et finita simul generatim tempora rebus
  352. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  353. Huc accedit uti, solidissima materiai
  354. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  355. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  356. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  357. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  358. at contra si mollia sint primordia rerum,
  359. unde queant validi silices ferrumque creari,
  360. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  361. principio fundamenti natura carebit.
  362. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  363. quorum condenso magis omnia conciliatu
  364. artari possunt validasque ostendere viris.
  365. porro si nullast frangendis reddita finis
  366. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  367. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  368. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  369. at quoniam fragili natura praedita constant,
  370. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  371. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  372. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  373. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  374. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  375. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  376. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  377. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  378. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  379. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  380. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  381. commutari aliqua possent ratione revicta,
  382. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  383. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  384. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  385. nec totiens possent generatim saecla referre
  386. naturam mores victum motusque parentum.
  387. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  388. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  389. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  390. et minima constat natura nec fuit umquam
  391. per se secretum neque post hac esse valebit,
  392. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  393. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  394. agmine condenso naturam corporis explent;
  395. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  396. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  397. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  398. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  399. non ex illorum conventu conciliata,
  400. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  401. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  402. concedit natura reservans semina rebus.
  403. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  404. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  405. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  406. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  407. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  408. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  409. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  410. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  411. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  412. credere posse animum, victus fateare necessest
  413. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  414. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  415. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  416. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  417. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  418. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  419. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  420. non possunt ea quae debet genitalis habere
  421. materies, varios conexus pondera plagas
  422. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  423. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  424. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  425. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  426. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  427. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  428. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  429. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  430. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  431. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  432. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  433. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  434. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  435. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  436. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  437. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  438. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  439. languidior porro disiectis disque supatis.
  440. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  441. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  442. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  443. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  444. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  445. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  446. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  447. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  448. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  449. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  450. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  451. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  452. ut videas non e stipatis partibus esse.
  453. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  454. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  455. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  456. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  457. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  458. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  459. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  460. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  461. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  462. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  463. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  464. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  465. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  466. naturam res et convertunt corpora sese,
  467. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  468. nil referret enim quaedam decedere, abire
  469. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  470. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  471. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  472. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  473. concursus motus ordo positura figurae
  474. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  475. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  476. praeterea rei quae corpora mittere possit
  477. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  478. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  479. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  480. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  481. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  482. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  483. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  484. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  485. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  486. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  487. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  488. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  489. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  490. et velit ardoris naturam linquere solam,
  491. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  492. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  493. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  494. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  495. et qui principium gignundis aera rebus
  496. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  497. fingere res ipsum per se terramve creare
  498. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  499. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  500. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  501. aera iungentes igni terramque liquori,
  502. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  503. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  504. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  505. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  506. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  507. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  508. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  509. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  510. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  511. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  512. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  513. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  514. quae cum magna modis multis miranda videtur
  515. gentibus humanis regio visendaque fertur
  516. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  517. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  518. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  519. carmina quin etiam divini pectoris eius
  520. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  521. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  522. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  523. partibus egregie multis multoque minores,
  524. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  525. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  526. sanctius et multo certa ratione magis quam
  527. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  528. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  529. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  530. Primum quod motus exempto rebus inani
  531. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  532. aera solem ignem terras animalia frugis
  533. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  534. deinde quod omnino finem non esse secandis
  535. corporibus facient neque pausam stare fragori
  536. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  537. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  538. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  539. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  540. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  541. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  542. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  543. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  544. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  545. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  546. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  547. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  548. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  549. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  550. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  551. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  552. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  553. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  554. quam contra res illorum retroque putari?
  555. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  556. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  557. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  558. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  559. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  560. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  561. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  562. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  563. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  564. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  565. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  566. at primordia gignundis in rebus oportet
  567. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  568. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  569. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  570. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  571. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  572. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  573. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  574. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  575. nec cessare haec inter se mutare, meare
  576. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  577. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  578. immutabile enim quiddam superare necessest,
  579. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  580. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  581. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  582. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  583. in commutatum veniunt, constare necessest
  584. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  585. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  586. quin potius tali natura praedita quaedam
  587. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  588. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  589. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  590. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  591. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  592. aeris e terra res omnis crescere alique;
  593. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  594. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  595. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  596. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  597. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  598. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  599. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  600. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  601. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  602. ni mirum quia multa modis communia multis
  603. multarum rerum in rebus primordia mixta
  604. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  605. atque eadem magni refert primordia saepe
  606. cum quibus et quali positura contineantur
  607. et quos inter se dent motus accipiantque;
  608. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  609. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  610. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  611. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  612. multa elementa vides multis communia verbis,
  613. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  614. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  615. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  616. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  617. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  618. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  619. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  620. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  621. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  622. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  623. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  624. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  625. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  626. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  627. ex aurique putat micis consistere posse
  628. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  629. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  630. cetera consimili fingit ratione putatque.
  631. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  632. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  633. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  634. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  635. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  636. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  637. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  638. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  639. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  640. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  641. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  642. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  643. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  644. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  645. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  646. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  647. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  648. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  649. * * *
  650. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  651. esse et habere in se nervorum corpora parva
  652. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  653. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  654. ex alienigenis rebus constare putetur,
  655. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  656. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  657. si sunt in terris, terram constare necessest
  658. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  659. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  660. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  661. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  662. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  663. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.