De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  2. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  3. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  4. sponte sua multo fieri meliora videres.
  5. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  6. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  7. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  8. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  9. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  10. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  11. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  12. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  13. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  14. nullius exitium patitur natura videri.
  15. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  16. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  17. unde animale genus generatim in lumina vitae
  18. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  19. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  20. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  21. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  22. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  23. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  24. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  25. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  26. inmortali sunt natura praedita certe.
  27. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  28. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  29. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  30. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  31. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  32. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  33. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  34. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  35. dissimiles constant aeternaque materies est,
  36. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  37. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  38. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  39. discidio redeunt in corpora materiai.
  40. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  41. in gremium matris terrai praecipitavit;
  42. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  43. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  44. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  45. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  46. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  47. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  48. corpora deponunt et candens lacteus umor
  49. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  50. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  51. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  52. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  53. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  54. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  55. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  56. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  57. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  58. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  59. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  60. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  61. Principio venti vis verberat incita corpus
  62. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  63. inter dum rapido percurrens turbine campos
  64. arboribus magnis sternit montisque supremos
  65. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  66. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  67. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  68. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  69. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  70. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  71. et cum mollis aquae fertur natura repente
  72. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  73. montibus ex altis magnus decursus aquai
  74. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  75. nec validi possunt pontes venientis aquai
  76. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  77. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  78. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  79. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  80. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  81. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  82. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  83. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  84. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  85. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  86. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  87. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  88. Tum porro varios rerum sentimus odores
  89. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  90. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  91. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  92. quae tamen omnia corporea constare necessest
  93. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  94. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  95. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  96. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  97. at neque quo pacto persederit umor aquai
  98. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  99. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  100. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  101. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  102. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  103. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  104. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  105. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  106. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  107. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  108. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  109. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  110. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  111. invida praeclusit speciem natura videndi.
  112. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  113. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  114. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  115. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  116. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  117. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  118. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  119. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  120. omnia natura; namque est in rebus inane.
  121. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  122. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  123. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  124. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  125. quod si non esset, nulla ratione moveri
  126. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  127. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  128. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  129. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  130. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  131. multa modis multis varia ratione moveri
  132. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  133. non tam sollicito motu privata carerent
  134. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  135. undique materies quoniam stipata quiesset.
  136. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  137. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  138. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  139. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  140. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  141. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  142. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  143. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  144. inter saepta meant voces et clausa domorum
  145. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  146. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  147. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  148. Denique cur alias aliis praestare videmus
  149. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  150. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  151. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  152. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  153. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  154. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  155. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  156. at contra gravius plus in se corporis esse
  157. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  158. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  159. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  160. Illud in his rebus ne te deducere vero
  161. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  162. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  163. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  164. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  165. sic alias quoque res inter se posse moveri
  166. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  167. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  168. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  169. ni spatium dederint latices? concedere porro
  170. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  171. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  172. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  173. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  174. Postremo duo de concursu corpora lata
  175. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  176. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  177. is porro quamvis circum celerantibus auris
  178. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  179. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  180. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  181. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  182. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  183. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  184. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  185. nec tali ratione potest denserier aer
  186. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  187. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  188. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  189. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  190. multaque praeterea tibi possum commemorando
  191. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  192. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  193. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  194. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  195. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  196. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  197. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  198. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  199. insinuare omnis et verum protrahere inde.