De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse videlicet in terris primordia rerum
  2. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  3. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  4. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  5. sponte sua multo fieri meliora videres.
  6. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  7. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  8. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  9. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  10. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  11. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  12. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  13. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  14. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  15. nullius exitium patitur natura videri.
  16. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  17. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  18. unde animale genus generatim in lumina vitae
  19. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  20. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  21. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  22. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  23. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  24. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  25. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  26. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  27. inmortali sunt natura praedita certe.
  28. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  29. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  30. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  31. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  32. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  33. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  34. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  35. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  36. dissimiles constant aeternaque materies est,
  37. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  38. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  39. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  40. discidio redeunt in corpora materiai.
  41. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  42. in gremium matris terrai praecipitavit;
  43. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  44. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  45. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  46. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  47. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  48. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  49. corpora deponunt et candens lacteus umor
  50. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  51. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  52. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  53. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  54. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  55. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  56. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  57. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  58. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  59. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  60. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  61. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  62. Principio venti vis verberat incita corpus
  63. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  64. inter dum rapido percurrens turbine campos
  65. arboribus magnis sternit montisque supremos
  66. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  67. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  68. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  69. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  70. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  71. nec ratione fluunt alia stragemque propagant