De Rerum Natura
Lucretius
-
- quae quoniam rerum naturam sola gubernas
- nec sine te quicquam dias in luminis oras
- exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam,
- te sociam studeo scribendis versibus esse,
- quos ego de rerum natura pangere conor
- Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni
- omnibus ornatum voluisti excellere rebus.
- quo magis aeternum da dictis, diva, leporem.
- effice ut interea fera moenera militiai
- per maria ac terras omnis sopita quiescant;
- nam tu sola potes tranquilla pace iuvare
- mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors
- armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se
- reiicit aeterno devictus vulnere amoris,
- atque ita suspiciens tereti cervice reposta
- pascit amore avidos inhians in te, dea, visus
- eque tuo pendet resupini spiritus ore.
- hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto
- circum fusa super, suavis ex ore loquellas
- funde petens placidam Romanis, incluta, pacem;